§10.24.1facere non possum quin in singulas res meritaque tua tibi gratias agam, sed me hercules facio cum pudore.
对于你对我的恩德和功绩,我无法不向你表示感谢,但凭赫拉克勒斯起誓,我是怀着羞愧之情这样做的。
neque is enim tanta necessitudo, quantam tu mihi tecum esse voluisti, desiderare videtur gratiarum actionem, neque ego libenter pro maximis tuis beneficiis tam vili munere defungor orationis et malo praesens observantia, indulgentia, adsiduitate memorem me tibi probare.
因为你希望在我们之间建立的如此深厚的亲密关系,似乎并不需要感谢的言辞,而我也不愿用如此廉价的言语之礼来回报你对我的最大恩惠,我更愿意在当面通过我的尊重、关怀和勤勉来向你证明我是心存感激的。
quod si mihi vita contigerit, omnis gratas amicitias atque etiam pias propinquitates in tua observantia, indulgentia, adsiduitate, vincam; amor enim tuus ac iudicium de me utrum mihi plus dignitatis in perpetuum an voluptatis cotidie sit adlaturus non facile dixerim.
如果我有幸能保全生命,在对你的尊重、关怀和勤勉中,我将超越所有充满感激的友谊乃至虔诚的亲属关系;因为你对我的爱和对我的评价,究竟是在未来给我带来更多的尊严,还是在日常给我带来更多的快乐,我无法轻易说出。
§10.24.2de militum commodis fuit tibi curae; quos ego non potentiae meae causa (nihil enim me non salutariter cogitare scio; ornari volui a senatu, sed primum quod ita meritos iudicabam, deinde quod ad omnis casus coniunctiores rei p. esse volebam, novissime ut ab omni omnium sollicitatione aversos eos talis vobis praestare possem, quales adhuc fuerunt.
关于士兵们的利益,你已经费心了;我之所以希望元老院能授予他们荣誉,并非为了我自己的权力(因为我知道自己所想无一不是为了国家利益),首先是因为我认为他们受之无愧,其次是因为我希望他们在任何情况下都能与共和国更紧密地团结在一起,最后是为了让他们远离所有人的任何诱惑,从而能够将他们作为至今为止那样忠诚的士兵呈献给你们。
§10.24.3nos adhuc hic omnia integra sustinuimus.
我们至今在这里完好地坚守着一切。
quod consilium nostrum, etsi quanta sit aviditas hominum non sine causa †talis victoriae scio, tamen vobis probari spero.
我们的这一计划,虽然我并非无缘无故地知道人们对这样一场胜利有着多么大的渴望,但我仍希望得到你们的认可。
non enim, si quid in his exercitibus sit offensum, magna subsidia res p. habet expedita, quibus subito impetu ac latrocinio parricidarum resistat.
因为如果在这些军队中遭受任何挫折,共和国并没有准备好的强大后备力量,来抵抗那些反叛者突然的袭击和劫掠。
copias vero nostras notas tibi esse arbitror.
我相信我们的兵力你是清楚的。
in castris meis legiones sunt veteranae. . tres, tironum vel luculentissima ex omnibus una, in castris Bruti una veterana legio, altera bima, octo tironum.
在我的军营里有3个老兵军团,以及1个新兵军团(这确实是所有新兵军团中最优秀的一个);在布鲁图斯的军营里有1个老兵军团,另一个是服役两年的军团,还有8个新兵军团。
ita universus exercitus numero amplissimus est, firmitate exiguus.
因此,全军在数量上非常庞大,但在坚实度上却很薄弱。
quantum autem in acie tironi sit committendum, nimium saepe expertum habemus.
然而,在战线上应该给新兵托付多少,我们已经有过太多次的经验了。
§10.24.4ad hoc robur nostrorum exercituum sive Africanus exercitus, qui est veteranus, sive Caesaris accessisset, aequo animo summam rem p. in discrimen deduceremus; aliquanto autem propius esse, quod ad Caesarem attinet, videbamus.
如果非洲的老兵军队,或者凯撒的军队,能够加入我们军队的这一主力,我们就能以平静的心态将共和国的最高命运付诸决战;但是我们看到,就凯撒而言,合流似乎要近得多。
nihil destiti eum litteris hortari, neque ille intermisit adfirmare se sine mora venire, cum interim aversum illum ab hac cogitatione ad alia consilia video se contulisse.
我不断地写信催促他,他也未曾停止保证自己会毫不拖延地前来,然而在此期间,我却看到他已打消了这一念头,转而采取其他的计划。
ego tamen ad eum Furnium nostrum cum mandatis litterisque misi, si quid forte proficere posset.
尽管如此,我还是派了我们的朋友富尔尼乌斯带着指令和信件去他那里,看看是否能侥幸取得一些成效。
§10.24.5scis tu, mi Cicero, quod ad Caesaris amorem attinet, societatem mihi esse tecum, vel quod in familiaritate Caesaris vivo illo iam tueri eum et diligere fuit mihi necesse, vel quod ipse, quoad ego nosse potui, moderatissimi atque humanissimi fuit sensus, vel quod ex tam insigni amicitia mea atque Caesaris hunc filii loco et illius et vestro iudicio substitutum non proinde habere turpe mihi videtur.
我的西塞罗,你知道,就对凯撒的爱戴而言,我和你有着共同的纽带,这或者是由于在凯撒生前,在我们的亲密交往中,我必须保护并爱戴他;或者是由于他本人在我的了解范围内,具有极其温和且仁慈的人性;或者是由于我和凯撒之间如此非凡的友谊,以至于在他和你们的决定下被立于儿子地位的这位年轻人,如果我不给予相应的对待,在我看来将是可耻的。
§10.24.6sed (quicquid tibi scribo, dolenter me hercules magis quam inimice facio) quod vivit Antonius hodie, quod Lepidus una est, quod exercitus habent non contemnendos, quod sperant, quod audent, omne Caesari acceptum referre possunt.
但是(无论我向你写些什么,凭赫拉克勒斯起誓,我都是出于痛苦而非敌意),安东尼今天还活着,雷必达与他合流,他们拥有不可忽视的军队,他们抱有希望,他们胆大妄为,这一切他们完全可以归功于凯撒。
neque ego superiora repetam; sed ex eo tempore, quo ipse mihi professus est se venire, si venire voluisset, aut oppressum iam bellum esset aut in aversissimam illis Hispaniam cum detrimento eorum maximo extrusum.
我不想重提往事;但自从他亲自向我承诺他会前来的那个时候起,如果他愿意来的话,战争要么已经被镇压,要么已经被驱逐到对他们最敌对的西班牙,并使他们遭受最大的损失。
quae mens eum aut quorum consilia a tanta gloria, sibi vero etiam necessaria ac salutari, avocarit et ad cogitationem consulatus bimestris summo cum terrore hominum et insulsa cum efflagitatione transtulerit, exputare non possum.
究竟是什么样的心思或谁的建议,将他从如此巨大的荣耀(这对他自己而言甚至也是必要且有益的)中拉走,并伴随着人们极大的恐慌和愚蠢的执拗,将他的心思转移到了谋求为期两个月的执政官职位上,我实在无法理解。
§10.24.7multum in hac re mihi videntur necessarii eius et rei p. et ipsius causa proficere posse, plurimum, ut puto, tu quoque, cuius ille tanta merita habet, quanta nemo praeter me.
在这件事上,我认为他的亲信们为了共和国和他自身的缘故能够发挥很大作用,而我想,最能发挥作用的是你,他对你欠下的恩德之大,除了我以外无人能及。
numquam enim obliviscar maxima ac plurima me tibi debere.
因为我绝不会忘记我对你欠下了最大且极多的恩义。
de his rebus ut exigeret cum eo Furnio mandavi.
我已吩咐富尔尼乌斯就这些事情与他进行谈判。
quod si quantam debeo habuero apud eum auctoritatem, plurimum ipsum iuvero.
如果我在他那里拥有我所应有的影响力,我将极大地帮助他本人。
§10.24.8nos interea duriore condicione bellum sustinemus, quod neque expeditissimam dimicationem putamus neque tamen refugiendo commissuri sumus ut maius detrimentum res p. accipere possit.
在此期间,我们在更为艰难的条件下坚守着战争,因为我们既不认为这是一场轻而易举的战斗,也不打算通过退缩而使共和国遭受更大的损失。
quod si aut Caesar se respexerit, aut Africanae legiones celeriter venerint, securos vos ab hac parte reddemus.
但是,如果凯撒反省自身,或者非洲的军团迅速赶来,我们将使你们在这一方面感到安心。
tu, ut instituisti, me diligas rogo proprieque tuum esse tibi persuadeas.
我请求你像往常一样继续爱我,并确信我完全是属于你的。
v. K. Sext. ex castris.
7月28日,于军营。