§10.21a.1fratrem meum tibi, fortissimum civem et ad omnia paratissimum, excusem litteris? qui ex labore in febriculam incidit adsiduam et satis molestam.
我是否应该在信中向您为我的兄弟——一位最英勇、对一切都做好最充分准备的公民——作解释呢? 他因劳累过度而患上了持续且相当缠人的微热。
Cum primum poterit, istoc recurrere non dubitabit, ne quo loco rei p. desit.
一旦身体允许,他将毫不犹豫地赶回您那里,以免在任何方面辜负国家。
meam dignitatem commendatam habeas rogo.
我请求您将我的尊严置于您的保护之下。
concupiscere me nihil oportet; habeo te et amantissimum mei et, quod optavi, summae auctoritatis;
我不应奢求任何东西;我拥有您,您既对我充满深情,又如我所期望的那样拥有最高的权威。
tu videris quantum et quando tuum munus apud me velis esse.
您自己将决定,您何时以及在多大程度上希望将您的恩惠施予我。
tantum te rogo, in Hirti locum me subdas et ad tuum amorem et ad meam observantiam.
我只请求您,无论是在您对我的爱护上,还是在我对您的敬意上,都将我置于希尔提乌斯的位置。