§10.21.1puderet me inconstantiae mearum litterarum, si non haec ex aliena levitate penderent.
如果这些事不是取决于他人的轻浮,我本该为自己信件的反覆无常而感到羞愧。
omnia feci qua re Lepido coniuncto ad rem p. defendendam minore sollicitudine vestra perditis resisterem;
我尽了一切努力,以便与雷必达联手保卫共和国,从而在减少你们担忧的同时,抵抗那些自取灭亡的人;在他提出请求时,我答应了他的一切,并且主动做出了承诺。
omnia ei et petenti recepi et ultro pollicitus sum scripsique tibi biduo ante confidere me bono Lepido esse usurum communique consilio bellum administraturum.
两天前我写信给你,说我相信自己能与通情达理的雷必达精诚合作,并根据共同的计划来指引战争。
credidi chirographis eius, adfirmationi praesentis Laterensis, qui tum apud me erat reconciliaremque me Lepido fidemque haberem orabat.
我信了他的手笔,也信了当时在我身旁的拉特伦西斯的保证,他当时极力恳求我与雷必达和解并对信赖他。
non licuit diutius bene de eo sperare; illud certe cavi et cavebo ne mea credulitate rei p. summa fallatur.
已经无法再对他抱有良好的期待了;但我确实已经提防、并且将继续提防,不让国家的最根本利益因我的轻信而受损。
§10.21.2Cum Isaram flumen uno die ponte effecto exercitum traduxissem pro magnitudine rei celeritatem adhibens, quod petierat per litteras ipse ut maturarem venire, praesto mihi fuit stator eius cum litteris, quibus ne venirem denuntiabat;
由于他本人曾在信中请求我尽快赶来,我便根据事态的重要性迅速行动,在一天之内架好桥梁并率军渡过伊萨拉河。
se posse per se conficere negotium; interea ad Isaram exspectarem.
然而,他的侍从带着一封信出现在我面前,信中警告我不要过去;声称他自己就能搞定这件事;在此期间,让我留在伊萨拉河畔等待。
indicabo temerarium meum consilium tibi: nihilo minus ire decreram existimans eum socium gloriae vitare.
向你透露一下我的鲁莽打算吧:尽管如此,我当时还是决定继续前进,认为他是想独占荣耀,避开共享荣耀的伙伴。
putabam posse me nec de laude ieiuni hominis delibare quicquam et subesse tamen propinquis locis, ut, si durius aliquid esset, succurrere celeriter possem.
我认为自己既不会剥夺这个贪图名声者的半分荣誉,同时又能驻扎在附近的地区,以便万一发生什么棘手的情况,我可以迅速提供援助。
§10.21.3ego a non malus homo hoc suspicabar.
作为一个毫无恶意的人,我当时是这样猜测的。
at Laterensis, vir sanctis simus suo chirographo mittit mihi litteras nimisque desperans de se, de exercitu, de Lepidi fide querensque se destitutum, in quibus aperte denuntiat videam ne fallar; suam fidem solutam esse; rei p. ne desim.
但是,极其高尚的拉特伦西斯亲笔给我送来了一封信,他对自身、军队以及雷必达的信用感到过分绝望,并抱怨自己遭到遗弃;在信中,他公开警告我要提防受骗,说他自己的承诺已经解除,并请求我不要辜负国家。
exemplar eius chirographi Titio misi; ipsa chirographa omnia, et ea quibus credidi, et ea quibus fidem non habendam putavi, Laevo Cispio dabo perferenda, qui omnibus iis interfuit rebus.
我已经把那封亲笔信的副本送给了提提乌斯;至于所有的亲笔信原件——无论是那些我曾相信的,还是我认为不该信任的——我都将交给莱乌斯·奇斯皮乌斯带去,他亲历了所有这些事情。
§10.21.4accessit eo ut milites eius, cum Lepidus contionaretur, improbi per se, corrupti etiam per eos qui praesunt, Canidios Rufrenosque et ceteros quos cum opus erit scietis, conclamarent viri boni pacem se velle neque esse cum ullis pugnaturos duobus iam consulibus singularibus occisis, tot civibus pro patria amissis, hostibus denique omnibus iudicatis bonisque publicatis; neque hoc aut vindicarat Lepidus aut sanarat.
此外还发生了这样的事:当雷必达在发表集会演说时,他的士兵们——他们本身就很顽劣,而且还被那些长官(卡尼狄乌斯之流、鲁弗雷努斯之流,以及其他在需要时你们会知道的人)所腐蚀——竟然大声叫嚷说,作为“好人”,他们渴望和平,不愿与任何人交战,因为现在已经有两位卓越的执政官遇害,如此多的公民为国捐躯,最后甚至所有人都被判定为公敌、财产被没收;而雷必达对此既没有惩罚,也没有纠正。
§10.21.5hoc me venire et duobus exercitibus coniunctis obicere exercitum fidelissimum, auxilia maxima, principes Galliae, provinciam cunctam summae dementiae et temeritatis esse vidi, mihique, si ita oppressus essem remque publicam mecum prodidissem, mortuo non modo honorem sed misericordiam quoque defuturum. itaque rediturus sum nec tanta munera perditis hominibus dari posse sinam.
我看出,如果在这种情况下我走这一步,在两军联合的情况下,把我极其忠诚的军队、庞大的辅助部队、高卢的首领们以及整个行省都置于危险境地,将是极其疯狂和鲁莽的;而且对我而言,如果我落得如此被击垮并连同自己一起背叛了共和国的下场,那么我死后不仅得不到荣誉,甚至连同情也得不到。
§10.21.6ut exercitum locis habeam opportunis, provinciam tuear, etiam si ille exercitus descierit, omniaque integra servem dabo operam, quoad exercitus hoc summittatis parique felicitate rem p. hic vindicetis.
即使那支军队倒戈,我也将尽力把军队驻扎在有利的地点,保护行省,并保持一切完好无损,直到你们把军队派到这里,并以同样的幸运在这里挽救共和国。
nec depugnare, si occasio tulerit, nec obsideri, si necesse fuerit, nec mori, si casus inciderit, pro vobis paratior fuit quisquam.
如果有机会,为了你们而决一死战,如果必要,甘愿受围,如果命运降临,从容赴死,没有人比我准备得更充分了。
qua re hortor te, mi Cicero, exercitum hoc traiciendum quam primum cures et matures, prius quam hostes magis conroborentur et nostri perturbentur.
因此,我的西塞罗,我敦促你尽早安排将军队渡运到这里并加快速度,免得敌人更加壮大、我们的人陷入混乱。
in quo si celeritas erit adhibita, res p. in possessione victoriae deletis sceleratis permanebit.
如果在这件事上能够迅速行动,那么在消灭了恶人之后,共和国将继续牢牢掌握胜利。
fac valeas meque diligas.
保重身体,并请继续爱戴我。