§10.13.1ut primum potestas data est augendae dignitatis tuae, nihil praetermisi in te ornando, quod positum esset aut in praemio virtutis aut in honore verborum.
一旦有了提升你尊严的机会,在表彰你时,凡是属于美德的奖赏或言辞的荣耀之列的,我便毫无遗漏。
id ex ipso s. c. poteris cognoscere ita enim est perscriptum, ut a me de scripto dicta sententia est; quam senatus frequens secutus est summo studio magnoque consensu.
这件事你从元老院决议本身就可以了解;因为决议的记录方式,完全正如我根据草稿所发表的提案一样;济济一堂的元老院以极大的热情和高度的一致赞成了这一提案。
§10.13.2ego quamquam ex tuis litteris, quas mihi misisti perspexeram te magis iudicio bonorum quam insignibus gloriae delectari, tamen considerandum nobis existimavi, etiam si tu nihil postulares, quantum tibi a re p. deberetur.
虽然我从你寄给我的信中已经清楚看出,相比于荣耀的标志,你更乐于得到善士的认可,但我还是认为,即使你没有提出任何要求,我们也必须考量国家对你欠下了多少恩情。
tu contexes extrema cum primis.
你将把终点与起点连接起来。
qui enim M. Antonium oppresserit, is bellum confecerit; itaque Homerus non Aiacem nec Achillem sed Ulixem appellavit ptolipo/rqion.
因为那攻灭马克·安东尼的人,才是结束战争的人;因此,荷马没有称埃阿斯或阿喀琉斯,而是称奥德修斯为 `ptolipo/rqion`。