§10.12.1etsi rei p. causa maxime gaudere debeo tantum ei te praesidi, tantum opis attulisse extremis paene temporibus, tamen ita te victorem complectar re p. reciperata, ut magnam partem mihi laetitiae tua dignitas adfert, quam et esse iam et futuram amplissimam intellego.
尽管为了国家,我最应该感到高兴的是,在几乎是最后的关头,你给国家带来了如此多的保护和如此大的帮助,然而,当国家恢复、你作为胜利者被我拥抱时,你的尊严给我的快乐带来了极大的部分,我深知这种尊严现在已经是、将来也会是最为显赫的。
cave enim putes ullis umquam litteras gratiores quam tuas in senatu esse recitatas; idque contigit cum meritorum tuorum in rem p. eximia quadam magnitudine tum verborum sententiarumque gravitate.
因为你绝不要以为,元老院里曾经宣读过比你的信更受欢迎的信件;而这之所以发生,既是因为你对国家做出的某种极其伟大的贡献,也是因为你言辞和思想的庄重。
quod mihi quidem minime novum, qui et te nossem et tuarum litterarum ad me missarum promissa meminissem et haberem a Furnio nostro tua penitus consilia cognita, sed senatui maiora visa sunt quam erant exspectata, non quo umquam de tua voluntate dubitasset, sed nec quantum facere posses nec quo progredi velles exploratum satis habebat.
这对我来说确实一点也不新奇,因为我既了解你,也记得你寄给我的信中的承诺,并且从我们的富尔尼乌斯那里彻底获知了你的计划;但对元老院来说,这些似乎比预期的要大——这并非因为元老院曾怀疑过你的意愿,而是因为它既没有充分查明你能做多少,也没有充分查明你想推进到什么地步。
§10.12.2itaque cum a. d. vii Idus Aprilis mane mihi tuas litteras M. Varisidius reddidisset easque legissem, incredibili gaudio sum elatus; cumque magna multitudo optimorum virorum et civium me domo deduceret, feci continuo omnis participes meae voluptatis.
因此,当四月七日早晨,马尔库斯·瓦里西迪乌斯将你的信递交给我、而我也读过之后,我沉浸在难以置信的喜悦中;当大批优秀的士绅和公民从我家护送我出行时,我立刻让所有人分享了我的快乐。
interim ad me venit Munatius noster, ut consuerat.
在此期间,我们的穆纳蒂乌斯像往常一样来到我这里。
at ego ei litteras tuas, nihildum enim sciebat; nam ad me primum Varisidius, idque sibi a te mandatum esse dicebat.
但我向他展示了你的信,因为他还一无所知;因为瓦里西迪乌斯先到了我这里,并且说这是你交代给他的任务。
Paulo post idem mihi Munatius eas litteras legendas dedit quas ipsi miseras, et eas quas publice.
过了一会儿,这位穆纳蒂乌斯把我交给他读的、你寄给他私人的信,以及你公开发表的信,都拿给我阅读。
§10.12.3placuit nobis ut statim ad Cornutum, pr. urb. , litteras deferremus, qui, quod consules aberant, consulare munus sustinebat more maiorum.
我们决定立即将信呈送给城市法官科尔努图斯,因为执政官不在,他正按照祖制履行执政官的职责。
senatus est continuo convocatus frequensque convenit propter famam atque exspectationem tuarum litterarum.
元老院立即被召集起来,由于对你来信的传闻和期待,议员们纷至沓来。
recitatis litteris oblata religio Cornuto est pullariorum admonitu non satis diligenter eum auspiciis operam dedisse, idque a nostro conlegio comprobatum est.
信件朗读完毕后,在饲鸡占卜官的提醒下,科尔努图斯面临着一项宗教质疑,即他在进行占卜时不够尽心,而这一点也得到了我们祭司团的确认。
itaque res dilata est in posterum.
因此,此事被推迟到了第二天。
eo autem die magna mihi pro tua dignitate contentio cum Servilio; qui cum gratia effecisset ut sua sententia prima pronuntiaretur, frequens eum senatus reliquit et in alia omnia discessit, meaeque sententiae, quae secunda pronuntiata erat, cum frequenter adsentiretur senatus, rogatu. Servili P. Titius intercessit.
然而在那一天,为了你的尊严,我与塞尔维里乌斯发生了激烈的争论;虽然他凭借影响力使得自己的提议被首先宣读,但济济一堂的元老院抛弃了他并转向了完全相反的决定,并且当元老院纷纷赞同我那第二个被宣读的提议时,应塞尔维里乌斯的要求,普布利乌斯·蒂蒂乌斯行使了否决权。
res in posterum dilata.
事情因此被推迟到了第二天。
§10.12.4venit paratus Servilius Iovi ipsi iniquus, cuius in templo res agebatur.
塞尔维里乌斯有备而来,甚至对朱庇特神本人也怀有敌意,而会议正是在这位神明的神殿里举行的。
hunc quem ad modum fregerim quantaque contentione Titium intercessorem abiecerim, ex aliorum te litteris malo cognoscere; unum hoc ex meis: senatus gravior, constantior, amicior tuis laudibus esse non potuit quam tum fuit, nec vero tibi senatus amicior quam cuncta civitas; mirabiliter enim populus R. universus et omnium generum ordinumque consensus ad liberandam rem p. conspiravit.
我是如何击碎他,又是以何等激烈的斗争驳倒了行使否决权的蒂蒂乌斯的,我更希望你从别人的信中获知;而从我的信中只需知道这一件事:元老院对你的赞誉,当时再没有比那时更庄重、更坚定、更友好的了,而且元老院对你的友好实际上也不亚于整个国家;因为罗马全体人民以及所有阶层和阶级的一致共识,以令人惊叹的方式团结起来,致力于解放国家。
§10.12.5Perge igitur, ut agis, nomenque tuum commenda immortalitati atque haec omnia, quae habent speciem gloriae conlectam inanissimis splendoris insignibus contemne, brevia, fucata, caduca existima.
因此,请继续照你现在所做的去做,让你的名字名垂青史;并且鄙视所有这些虚有其表的、从极为空虚的荣华标志中搜集来的荣耀,视它们为短暂的、虚饰的、易逝的。
verum decus in virtute positum est, quae maxime inlustratur magnis in rem p. meritis.
真正的荣耀在于美德,而美德通过对国家的伟大功勋而得到最充分的彰显。
eam facultatem habes maximam.
你极大地拥有这种能力。
quam quoniam complexus es et tenes, perfice ut ne minus res p. tibi quam tu rei p. debeas.
既然你已经拥抱并掌握了它,就请实现这一目标:让国家欠你的,不少于你欠国家的。
me tuae dignitatis non modo fautorem sed etiam amplificatorem cognosces.
你会发现我不仅是你尊严的拥护者,更是其增益者。
id cum rei p. quae mihi vita est mea carior, tum nostrae necessitudini debere me iudico.
我认为我不仅对国家(这对我来说比我的生命更珍贵),而且对我们的亲密关系,都欠下了这份义务。
atque in his curis, quas contuli ad dignitatem tuam, cepi magnam voluptatem, quod bene cognitam mihi T. Munati prudentiam et fidem magis etiam perspexi in eius incredibili erga te benevolentia et diligentia.
在我为你的尊严所投入的这些关注中,我获得了极大的快乐,因为在对你怀有的难以置信的好意和勤勉中,我更清楚地洞察到了我早已深知的T·穆纳蒂乌斯的睿智与忠诚。
iii Idus Apr.
四月十一日。