§10.11.1immortalis ago tibi gratias agamque, dum vivam nam relaturum me adfirmare non possum.
我向你致以无穷的谢意,并且只要我活着就会一直致谢;因为我不敢断言我能予以回报。
tantis enim tuis officiis non videor mi respondere posse, nisi forte, ut tu gravissime disertissimeque scripsisti, ita sensurus es, ut me referre gratiam putes, cum memoria tenebo.
对于你如此巨大的恩德,我似乎无法回报,除非正如你极为庄重而雄辩地写道的那样,你会如此看待,以至于当我把这恩德铭记在心时,你就认为我是在回报了。
si de fili tui dignitate esset actum, amabilius certe nihil facere potuisses.
如果是关乎你亲生儿子的尊严,你肯定也无法做得比这更充满爱意了。
primae tuae sententiae infinitis cum muneribus, posteriores ad tempus arbitriumque amicorum meorum compositae, oratio adsidua et perpetua de me, iurgia cum obtrectatoribus propter me notissima mihi sunt.
你那伴随着无尽恩惠的最初提议,以及后来根据我朋友们的时机和判断而做出的调整,你关于我持之以恒且不断的演说,以及你为了我的缘故与中伤者进行的众所周知的争辩,我都了如指掌。
non mediocris adhibenda mihi est cura ut rei p. me civem dignum tuis laudibus praestem, in amicitia tua memorem atque gratum.
我必须付出不寻常的努力,以便向国家证明我是配得上你赞誉的公民,并在你的友谊中做一个铭记恩情并心怀感激的人。
quod reliquum est, tuum munus tuere et me, si quem esse voluisti eum exitu rebusque cognoscis, defende ac suscipe.
至于剩下的事,请守护你自己的职责,并且如果通过结果和事实你认出我正是你所希望我成为的那种人,就请捍卫并支持我。
§10.11.2Cum Rhodanum copias omnis traiecissem fratremque cum tribus milibus equitum praemisissem, ipse iter ad Mutinam dirigerem, in itinere de proelio facto Brutoque et Mutina obsidione liberatis audivi.
当我率领全部军队渡过罗讷河,并派遣我弟弟带着三千骑兵先行,而我自己正向穆蒂纳进军时,我在旅途中听说战斗已经发生,布鲁图斯和穆蒂纳已被从包围中解救出来。
animadverti nullum alium receptum Antonium reliquiasque, quae cum eo essent, habere nisi in his partibus, duasque ei spes esse propositas, unam Lepidi ipsius, alteram exercitus.
我注意到,安东尼和与他在一起的残部除了在这些地区之外,没有其他的退路,而且有两重希望摆在他面前:一是雷皮杜斯本人,二是他的军队。
quod quaedam pars exercitus non minus furiosa est quam qui cum Antonio fuerunt, equitatum revocavi; ipse in Allobrogibus constiti, ut proinde ad omnia paratus essem ac res me moneret.
因为军队的某一部分与那些跟安东尼在一起的人一样疯狂,我召回了骑兵;我自己驻扎在阿洛布罗格斯人的领地,以便随时准备应对局势对我的要求。
si nudus hoc se Antonius confert, facile mi videor per me sustinere posse remque publicam ex vestra sententia administrare, quamvis ab exercitu Lepidi recipiatur; si vero copiarum aliquid secum adducet et si decima legio veterana, quae nostra opera revocata cum reliquis est, ad eundem furorem redierit, tamen ne quid detrimenti fiat dabitur opera a me, idque me praestaturum spero, dum istinc copiae traiciantur coniunctaeque nobiscum facilius perditos opprimant.
如果安东尼两手空空地投奔这里,我觉得我完全可以靠自己轻松地支撑下去,并按照你们的意愿管理国家,即使他被雷皮杜斯的军队所收留;但如果他随身带来一些军队,并且如果那支在我们的努力下与其他军队一起被召回的第十退伍军团重新回到同样的狂热中,我仍然会尽一切努力确保不发生任何损害,并且我希望我能做到这一点,直到那里的军队渡过来,与我们联合起来更轻易地消灭那些亡命之徒。
§10.11.3hoc tibi spondeo, mi Cicero, neque animum nec diligentiam mihi defuturam.
我向你保证,我的西塞罗,我既不缺乏勇气,也不缺乏勤勉。
cupio me hercules nullam residuam sollicitudinem esse; sed si fuerit, nec animo nec benevolentiae nec patientiae cuiusquam pro vobis cedam.
凭赫拉克勒斯起誓,我希望不留下任何忧虑;但如果还有,为了你们,我绝不会在勇气、好意或任何人的耐心面前退缩。
. do quidem ego operam ut etiam Lepidum ad huius rei societatem incitem, omniaque ei obsequia polliceor, si modo rem p. respicere volet.
事实上,我正在努力促使雷皮杜斯也参与到这件事情的合作中来,并且只要他真实愿意顾及国家,我向他保证一切顺从。
utor in hac re adiutoribus interpretibusque fratre meo et Laterense et Furnio nostro.
在这件事上,我将我的弟弟、拉特伦西斯和我们的富尔尼乌斯作为协助者和中介人。
non me impedient privatae offensiones quo minus pro rei p. salute etiam cum inimicissimo consentiam: quod si nihil profecero, nihilo minus maximo cum animo et maiore fortasse cum mea gloria vobis satis faciam.
私人的恩怨不会阻碍我为了国家的安全而与最仇视的敌人达成一致;但如果我一无所成,我仍然会以极大的勇气,也许还伴随着我更大的荣耀,来满足你们的期望。
fac valeas meque mutuo diligas.
祝你健康,并请同样爱我。