§10.10.1etsi satis ex Furnio nostro cognoram quae tua voluntas, quod consilium de re p. esset, tamen tuis litteris lectis liquidius de toto sensu tuo iudicavi.
虽然我已经从我们的朋友富尔尼乌斯那里充分得知你对国家的意图和计划是什么,但在读了你的信之后,我对你的整体心意有了更清晰的判断。
quam ob rem, quamquam in uno proelio omnis fortuna rei p. disceptatur (quod quidem, cum haec legeres, iam decretum arbitrabar fore), tamen ipsa fama, quae de tua voluntate percrebruit, magnam es laudem consecutus.
因此,尽管在单一的一场战斗中,国家的全部命运都将见分晓(这在确实你读到此信时,我认为已经尘埃落定了),然而仅凭关于你的意向而广为流传的名声本身,你就已经获得了极大的赞誉。
itaque si consulem Romae habuissemus, declaratum esset ab senatu cum tuis magnis honoribus quam gratus esset conatus et apparatus tuus.
因此,如果我们当时在罗马有执政官,元老院本会伴随着给你的崇高荣誉,宣布你的尝试和准备是多么令人感激。
cuius rei non modo non praeteriit tempus sed ne maturum quidem etiam nunc meo quidem iudicio fuit.
这件事情的时机不仅没有过去,而且依我之见,甚至直到现在也还没有成熟。
is enim denique honos mihi videri solet, qui non propter spem futuri benefici sed propter magna merita claris viris de fertur et datur.
因为,在我看来,只有那不因对未来好处的指望、而因伟大的功绩而被奉献并给予显赫人物的,才是真正的荣誉。
§10.10.2qua re, sit modo aliqua res p. in qua honos elucere possit, omnibus; mihi crede, amplissimis honoribus abundabis.
因此,只要能有一个可以让荣誉闪耀的某种国家存在,请相信我,你将会充分享受一切最崇高的荣誉。
is autem, qui vere appellari potest honos, non invitamentum ad tempus sed perpetuae virtutis est praemium.
而那能真正被称为荣誉的,不是暂时的诱惑,而是持久美德的奖赏。
quam ob rem, mi Plance, incumbe toto pectore ad laudem, subveni patriae, opitulare conlegae, omnium gentium consensum et incredibilem conspirationem adiuva.
因此,我的普兰库斯,请全身心地致力于争取名誉,拯救祖国,协助你的同僚,支持所有民族的共识和令人难以置信的团结。
me tuorum consiliorum adiutorem, dignitatis fautorem, omnibus in rebus tibi amicissimum fidelissimumque cognosces.
你会发现我是你计划的协助者、你尊严的拥护者,并在一切事务中对你最友善、最忠实。
ad eas enim causas, quibus inter nos amore sumus, officiis, vetustate coniuncti, patriae cantas accessit, eaque effecit ut tuam vitam anteferrem meae.
因为,在那些使我们彼此因爱、义务和长期交谊而结合在一起的原因之上,又增加了对祖国的热爱,正是这种热爱使我将你的生命置于我自己的生命之上。
iii K. Apr.
三月三十日。