§10.1.1et afui proficiscens in Graeciam et, postea quam de medio cursu rei p. sum voce revocatus, numquam per M. Antonium quietus fui;
我曾因前往希腊而不在,而在途中被国家的声音召回之后,由于马克·安东尼的缘故,我从未得到安宁。
cuius tanta est non insolentia (nam id quidem vulgare vitium est) sed immanitas, non modo ut vocem sed ne vultum quidem liberum possit ferre cuiusquam.
他的傲慢倒也罢了(因为那确实是常见的恶习),但其残暴之大,以至于他不仅无法容忍任何人的声音,甚至连自由的表情也无法容忍。
itaque mihi maximae curae est non de mea quidem vita cui satis feci vel aetate vel factis vel, si quid etiam hoc ad rem pertinet, gloria, sed me patria sollicitat in primisque, mi Plance, exspectatio consulatus tui, quae ita longa est, ut optandum sit ut possimus ad id tempus rei p.
因此,我最关心的确实不是我自己的生命——无论是因年龄、功绩,还是如果这也算数的话,因名声,我都已经对生命感到满足——而是祖国让我忧心,尤其是,我的普兰库斯,对你执政官任期的期盼。
spiritum ducere.
这期盼是如此漫长,以至于我们必须祈望能够让国家的呼吸维持到那个时候。
quae potest enim spes esse in ea re p.
因为在这样一个国家中还能有什么希望呢?
, in qua hominis impotentissimi atque intemperantissimi armis oppressa sunt omnia, et in qua nec senatus nec populus vim habet ullam nec leges ullae sunt nec iudicia nec omnino simulacrum aliquod ac vestigium civitatis?
在那里,一切都被一个极度放纵和无法无天之人的武力所压制,元老院和人民都毫无权力,没有法律,没有审判,甚至完全没有城邦的任何影子和痕迹。
§10.1.2sed quoniam acta omnia mitti ad te arbitrabar, nihil erat quod singulis de rebus scriberem; illud autem erat amoris mei, quem a tua pueritia susceptum non servavi solum sed etiam auxi, monere te atque hortari ut in rem p. omni. cogitatione curaque incumberes.
但既然我认为所有的公报都已发送给你,就没有必要再就个别事情写信了;然而,出于我自你少年时代起便产生、不仅保持而且加深了的爱意,我的责任是提醒并规劝你,以全部的思想和关怀致力于国家。
quae si ad tuum tempus perducitur, facilis gubernatio est ut perducatur autem magnae cum diligentiae est tum etiam fortunae.
如果国家能维持到你的任期,治理便是容易的;但要让它维持下去,不仅需要极大的勤勉,也需要运气。
§10.1.3sed et te aliquanto ante, ut spero, habebimus et, praeterquam quod rei p. consulere debemus, tamen tuae dignitati ita favemus, ut omne nostrum consilium, studium, officium, operam, laborem, diligentiam ad amplitudinem tuam conferamus.
但如我所望,我们会在那之前相当一段时间迎回你;而且,除了我们应当为国家着想之外,我们也非常支持你的尊严,以至于将我们所有的建议、热情、义务、努力、劳苦和勤勉都奉献给你的伟大。
ita facillime et rei p. , quae mihi carissima est, et amicitiae nostrae, quam sanctissime nobis colendam puto, me intellego satis facturum.
通过这种方式,我明白自己将最容易地既对得起对我而言最珍贵的国家,也对得起我认为我们必须最神圣地维系的双边友谊。
§10.1.4Furnium nostrum tanti a te fieri, quantum ipsius humanitas et dignitas postulat, nec miror et gaudeo teque hoc existimare volo, quicquid in eum iudici officique contuleris, id it a me accipere, ut in me ipsum te putem contulisse.
我们的富尔尼乌斯受到你如同他自身的教养与尊严所要求的那样高度的重视,我既不感到奇怪,也感到高兴;并且我希望你这样认为,你对他所付出的任何赞赏和关照,我都如此看待,以至于我认为你是付诸于我本人身上。