§1.8.1de omnibus rebus, quae ad te pertinent, quid actum, quid constitutum sit, quid Pompeius susceperit, optime ex M. Plaetorio cognosces, qui non solum interfuit iis rebus, sed etiam praefuit neque ullum officium erga te hominis amantissimi, prudentissimi, diligentissimi praetermisit.
关于与你有关的所有事务,做了什么,决定了什么,庞培承担了什么,你将从马尔库斯·普莱托里乌斯那里得到最好的了解,他不仅参与了这些事务,而且还主持了这些事务,并且没有忽略对你作为一位最亲爱、最审慎、最勤勉的人的任何义务。
ex eodem de toto statu rerum communium cognosces.
从同一个人那里,你也将了解公共事务的整体状况。
quae quales sint, non facile est scribere.
这些状况如何,并不容易写下来。
sunt quidem certe in amicorum nostrorum potestate, atque ita, ut nullam mutationem umquam hac hominum aetate habitura res esse videatur.
它们确实无疑在我们朋友的控制之下,而且是以这样一种方式,以至于在这个世代的人们中,局势似乎永远不会发生任何改变。
§1.8.2ego quidem, ut debeo et ut tute mihi praecepisti et ut me pietas utilitasque cogit, me ad eius rationes adiungo, quem tu in meis rationibus tibi esse adiungendum putasti sed te non praeterit, quam sit difficile sensum in re publica, praesertim rectum et confirmatum, deponere.
至于我,正如我应当做的、正如你亲自指示我的、以及责任和实用所强迫我的一样,我将自己与他的利益联系在一起——而在我的事务中,你曾认为他应当与你联系在一起。 但你很清楚,放弃对国家事务的看法,尤其是正确且牢固树立的看法,是多么困难。
verum tamen ipse me conformo ad eius voluntatem, a quo honeste dissentire non possum, neque id facio, ut forsitan quibusdam videar, simulatione; tantum enim animi inductio et me hercule amor erga Pompeium apud me valet, ut, quae illi utilia sunt, et quae ille vult, ea mihi omnia iam et recta et vera videantur; neque, ut ego arbitror, errarent ne adversarii quidem eius, si, cum pares esse non possent, pugnare desisterent.
然而,我使自己顺从于那个我无法体面地与之持不同意见的人的意志,而且我这样做并不是出于虚伪(尽管在某些人看来可能是这样);因为我的心意以及对庞培的爱在我身上起到了如此大的作用,以至于对他有益的事情和他所希望的事情,现在在我看来全都是正确且真实的;而且在我看来,即使是他的对手,如果因为无法与他匹敌而停止战斗,也不会犯错。
§1.8.3me quidem etiam illa res consolatur, quod ego is sum, cui vel maxime concedant omnes, ut vel ea defendam, quae Pompeius velit, vel taceam vel etiam, id quod mihi maxime libet, ad nostra me studia referam litterarum; quod profecto faciam, si mihi per eiusdem amicitiam licebit.
事实上,这件事也安慰了我,那就是我是一个所有人都最愿意允许我或去捍卫庞培所希望的事情,或保持沉默,或甚至——这最取悦我——回到我们对文学的研究中去的人;如果通过那个人的友谊被允许,我确实会这样做。
quae enim proposita fuerat nobis, cum et honoribus amplissimis et laboribus maximis perfuncti essemus, dignitas in sententiis dicendis, libertas in re publica capessenda, ea sublata totast, nec mihi magis quam omnibus; nam aut adsentiendum est nulla cum gravitate paucis aut frustra dissentiendum.
因为当我们履行了最崇高的荣誉和最重大的劳苦时,曾展现在我们面前的发表意见时的尊严和参与国事时的自由,已经被完全剥夺了,对我来说并不比对所有人更多;因为我们要么必须毫无威严地附和少数人,要么就得徒劳地持不同意见。
§1.8.4haec ego ad te ob eam causam maxime scribo, ut iam de tua quoque ratione meditere.
我写这些给你,主要是为了让你现在也考虑你自己的处境。
commutata tota ratio est senatus, iudiciorum, rei totius publicae; otium nobis exoptandum est, quod ii, qui potiuntur rerum, praestaturi videntur, si quidam homines patientius eorum potentiam ferre potuerint; dignitatem quidem illam consularem fortis et constantis senatoris nihil est quod cogitemus; amissa culpa est eorum, qui a senatu et ordinem coniunctissimum et hominem clarissimum abalienarunt.
元老院、法庭以及整个国家的全部体制都已经改变了;我们必须渴望平静,如果某些人能够更耐心地承受他们的权力,那些掌握实权的人似乎会提供这种平静;至于那种勇敢而坚定的元老院议员所具有的执政官尊严,我们没有任何理由去考虑它;由于那些使最紧密联盟的阶层和最显赫的人物与元老院疏远的人的过错,它已经失去了。
§1.8.5sed ut ad ea, quae coniunctiora rebus tuis sunt, revertar, Pompeium tibi valde amicum esse cognovi, et eo tu consule, quantum ego perspicio, omnia, quae voles, obtinebis, quibus in rebus me sibi ille adfixum habebit, neque a me ulla res, quae ad te pertineat, neglegetur; neque enim verebor, ne sim ei molestus, cui iucundum erit etiam propter se ipsum, quom me esse gratum videbit.
但是,回到与你的事务更密切相关的事情上,我知道庞培对你非常友好,而且在他是执政官期间,据我所知,你将获得你想要的一切,在这些事务中他将让我紧紧地追随他,我也绝不会忽略任何与你有关的事务;因为我不会害怕去打扰他,当他看到我心怀感激时,即使是为了他自己,这也会使他感到高兴。
§1.8.6tu velim tibi ita persuadeas, nullam rem esse minimam, quae ad te pertineat, quae mihi non carior sit quam meae res omnes; idque cum sentiam, sedulitate mihimet ipse satis facere possum, re quidem ipsa ideo mihi non satis facio, quod nullam partem tuorum meritorum non modo referenda, sed ne cogitanda quidem gratia consequi possum.
我希望你确信这一点:与你有关的事,无论多么微小,没有一件不比我自己的所有事情更让我珍视;由于我有这种感觉,我可以在勤勉上让自己满意,但在事情本身上我却不能让自己满意,因为我不仅在回报恩德上,甚至在考虑恩德上,都无法企及你对我的恩德的任何部分。
§1.8.7rem te valde bene gessisse rumor erat; exspectabantur litterae tuae, de quibus eramus iam cum Pompeio locuti.
有传言说你把事务处理得非常好;你的信件正被期待着,关于这一点我们已经和庞培谈过了。
quae si erunt allatae, nostrum studium exstabit in conveniendis magistratibus et senatoribus, ceteraque, quae ad te pertinebunt cum etiam plus contenderimus quam possumus, minus tamen faciemus quam debemus.
如果信送到了,我们在会见政务官和元老院议员以及其他与你有关的事情上的热忱就会显现出来;即使我们付出的努力超出了我们的能力,但与我们应尽的义务相比,我们做得仍然不够。