§1.7.8quod eo liberius ad te scribo, quia non solum temporibus his, quae per te sum adeptus, sed iam olim nascenti prope nostrae laudi dignitatique favisti, simulque quod video non, ut antehac putabam, novitati esse invisum meae in te enim, homine omnium nobilissimo, similia invidorum vitia perspexi, quem tamen illi esse in principibus facile sunt passi, evolare altius certe noluerunt.
我向你写得如此坦率,不仅是因为你在这些我通过你而获得的危机时刻支持了我,而且早在以前,当我的声望与尊严几乎刚刚萌芽时,你就给予了支持;同时也是因为我看到,我的“新参者身份”并不像我以前所认为的那样令人憎恨。 因为在身为你这位所有人中最显贵的人身上,我同样看清了嫉妒者类似的恶习,他们虽然轻易地容忍了你成为首领人物之一,但绝不愿意让你飞得更高。
gaudeo tuam dissimilem fuisse fortunam; multum enim interest, utrum laus imminuatur an salus deseratur;
我很高兴你的命运与我的不同;因为声望受到削减,与安全遭到抛弃之间,有着极大的差别。
me meae tamen ne nimis paeniteret, tua virtute perfectum est; curasti enim, ut plus additum ad memoriam nominis nostri quam demptum de fortuna videretur.
然而,正是由于你的美德,才使我没有过分悔恨自己的命运;因为你精心安排,使得我们名字的记忆中所增加的东西,似乎多于从命运中被剥夺的东西。
§1.7.9te vero emoneo cum beneficiis tuis tum amore incitatus meo, ut omnem gloriam, ad quam a pueritia inflammatus fuisti, omni cura atque industria consequare magnitudinemque animi tui, quam ego semper sum admiratus semperque amavi, ne umquam inflectas cuiusquam iniuria.
事实上,在你的恩惠和我的爱意促使下,我极力劝告你,要以全部的关切和勤勉去追求你从小就为之燃烧的全部荣耀,并且绝不要因为任何人的不义而动摇你的精神之伟大——这也是我一直钦佩并一直热爱的。
Magna est hominum opinio de te, magna commendatio liberalitatis, magna memoria consulatus tui.
人们对你的评价很高,对你慷慨的赞誉很大,对你执政官任期的记忆也很伟大。
haec profecto vides quanto expressiora quantoque inlustriora futura sint, cum aliquantum ex provincia atque ex imperio laudis accesserit;
你当然明白,当来自省份和军事指挥权的一些声望增加时,这些事情将会变得多么更加鲜明、多么更加辉煌。
quamquam te ita gerere volo quae per exercitum atque imperium gerenda sunt, ut haec multo ante meditere, huc te pares, haec cogites, ad haec te exerceas sentiasque (id quod quia semper sperasti, non dubito quin adeptus intellegas), te facillime posse obtinere summum atque altissimum gradum civitatis.
然而,我希望你在通过军队和指挥权所必须行使的事物中这样行事,以便你提前很久就深思这些、为此作准备、考虑这些、为此锻炼自己,并意识到(因为你一直对此寄予希望,我不怀疑你获得后能够理解)你能够非常容易地获得国家最高、最顶尖的地位。
quae quidem mea cohortatio ne tibi inanis aut sine causa suscepta videatur, illa me ratio movit, ut te ex nostris eventis communibus admonendum putarem, ut considerares, in omni reliqua vita quibus crederes, quos caveres.
为了使我的这一劝勉在你看并非空洞或无故发起,以下考量打动了我:我认为应该从我们共同的经历中提醒你,以便你在今后的整个生活中,考虑你应该信任谁,应该防范谁。
§1.7.10quod scribis te velle scire, qui sit rei publicae status, summa dissensio est, sed contentio dispar;
关于你写信说想知道国家状况如何:目前存在着极大的分歧,但斗争力量并不对等。
nam, qui plus opibus, armis, potentia valent, perfecisse tamen mihi videntur stultitia et inconstantia adversariorum, ut etiam auctoritate iam plus valerent.
因为那些在财富、武力和权势上更强的人,在我看来,由于对手们的愚蠢和反复无常,仍然成功地做到了如今在威望上也更胜一筹。
itaque perpaucis adversantibus omnia, quae ne per populum quidem sine seditione se adsequi arbitrabantur, per senatum consecuti sunt; nam et stipendium Caesari decretum est et decem legati, et, ne lege Sempronia succederetur, facile perfectum est.
因此,在极少数人反对的情况下,他们通过元老院实现了所有他们认为即使通过民众不经暴乱也无法达到的事情;因为元老院不仅为恺撒议决了军饷,还同意了十位副将的任命,并且轻而易举地实现了使他不会根据塞普罗尼乌斯法被接替。
quod ego ad te brevius scribo, quia me status hic rei publicae non delectat; scribo tamen, ut te admoneam, quod ipse litteris omnibus a pueritia deditus experiendo tamen magis quam discendo cognovi, tu tuis rebus integris discas, neque salutis nostrae rationem habendam nobis esse sine dignitate neque dignitatis sine salute.
我把这些向你写得较简短,因为国家目前的这种状况并不能取悦我;但我写信是为了提醒你,以便你在自己的事务完好无损时学会我本人——尽管自幼致力于一切文学——通过亲身经历而非学习才明白的道理:我们既不应该考虑没有尊严的安全,也不应该考虑没有安全的尊严。
§1.7.11quod mihi de filia et de Crassipede gratularis, agnosco humanitatem tuam speroque et opto nobis hanc coniunctionem voluptati fore.
关于你为我女儿和克拉西佩斯的事情向我祝贺,我感谢你的温情,并希望且祈求这一结合将给我们带来快乐。
Lentulum nostrum, eximia spe summae virtutis adulescentem, cum ceteris artibus, quibus studuisti semper ipse, tum in primis imitatione tui fac erudias; nulla enim erit hac praestantior disciplina.
我们的伦图鲁斯是一位展现出极大优秀美德希望的年轻人,你一定要教育他,不仅要通过你本人一直热心学习的其他才能,而且尤其是通过对你自己的模仿;因为没有比这更优秀的训练了。
quem nos, et quia tuus et quia te dignus est filius et quia nos diligit semperque dilexit, in primis amamus carumque habemus.
我们特别疼爱并珍视他,这既因为他是你的儿子,也因为他是配得上你的儿子,还因为他爱我们且一直爱着我们。