§1.7.4qua re ea, quae suam, sic habeto, me cum illo re saepe communicata de illius ad te sententia atque auctoritate scribere: quoniam senatus consultum nullum exstat, quo reductio regis Alexandrini tibi adempta sit, eaque, quae de ea scripta est auctoritas, cui scis intercessum esse, ut ne quis omnino regem reduceret, tantam vim habet, ut magis iratorum hominum studium quam constantis senatus consilium esse videatur, te perspicere posse, qui Ciliciam Cyprumque teneas, quid efficere et quid consequi possis, et, si res facultatem habitura videatur, ut Alexandream atque Aegyptum tenere possis, esse et tuae et nostri imperi dignitatis Ptolomaide aut aliquo propinquo eloco rege conlocato te cum classe atque exercitu proficisci Alexandriam, ut, eam cum pace praesidiisque firmaris, Ptolomaeus redeat in regnum;
因此,关于涉及他的事(或:我将写下的事),请你这样看待,即我在与他就此事多次商讨后,正写信向你陈述他对你的意见和威望:既然没有任何元老院决议剥夺你遣送亚历山大国王复位的权利,而且关于此事所记录的那项决定(你懂得它曾被否决,以至于任何人绝不能遣送国王复位)所具有的效力是如此微弱,以至于它看起来更像是愤怒之人的狂热,而非一贯之元老院的意图,那么,作为控制着基利家和塞浦路斯的你,自然能够看清自己能做成什么,能达到什么目的;并且,如果形势看起来将提供机会,使你能够控制亚历山大里亚和埃及,那么,在将国王安置在托勒迈斯或附近其他地方之后,你率领舰队和军队前往亚历山大里亚,以便在通过和平与卫戍部队巩固该地时,使普托肋美奥斯重回王位,这既符合你的尊严,也符合我们帝国的尊严。
ita fore ut et per te restituatur, quem ad modum senatus initio censuit, et sine multitudine reducatur, quem ad modum homines religiosi Sibyllae placere dixerunt.
如此一来,他既会通过你得以复位(正如元老院最初决议的那样),又会在不带大军的情况下被遣送回国(正如笃信宗教的人们所声称的西比拉神谕所期望的那样)。
§1.7.5sed haec sententia sic et illi et nobis probabatur, ut ex eventu homines de tuo consilio existimaturos videremus; si cecidisset ut volumus et optamus, omnis te et sapienter et fortiter, si aliquid esset offensum, eosdem illos et cupide et temere fecisse dicturos.
但这一意见之所以得到他及我们的赞同,是因为我们预见到人们将根据结果来评判你的计划;如果事情如我们所愿和所期盼的那样成功,所有人都会说你既明智又勇敢;如果遇到挫折,那些同样的人就会说你既贪婪又轻率。
qua re, quid adsequi possis, non tam facile est nobis quam tibi, cuius prope in conspectu Aegyptus est, indicare; nos quidem hoc sentimus, si exploratum tibi sit posse te illius regni potiri, non esse cunctandum, si dubium sit, non esse conandum.
因此,你所能达到的目的,我们向你指明并不像你(埃及几乎就在你的视线之内)那样容易;我们确实有这样的想法:如果你确信能够占有那个王国,就不应犹豫;如果有疑虑,就不应尝试。
illud tibi adfirmo, si rem istam ex sententia gesseris, fore ut absens a multis, cum redieris, ab omnibus conlaudere; offensionem esse periculosam propter interpositam auctoritatem religionemque video.
我向你保证这一点:如果你顺心遂意地完成了那件事,在缺席时你会受到许多人的赞美,而当你回来时,会受到所有人的赞美;但我看到,由于引入的权威和宗教因素,失败将是危险的。
sed ego te, ut ad certam laudem adhortor, sic a dimicatione deterreo redeoque ad illud, quod initio scripsi, totius facti tui iudicium non tam ex consilio tuo quam ex eventu homines esse facturos.
然而,正如我鼓励你争取确定名声一样,我也劝阻你不要进行惨烈的搏斗,并回到我最初写下的内容:人们对你整个行为的评判,将不那么取决于你的计划,而取决于其结果。
§1.7.6quod si haec ratio rei gerendae periculosa tibi esse videbitur, placebat illud, ut, si rex amicis tuis, qui per provinciam atque imperium tuum pecunias ei credidissent, fidem suam praestitisset, et auxiliis eum tuis et copiis adiuvares; eam esse naturam et regionem provinciae tuae, ut illius reditum vel adiuvando confirmares vel neglegendo impedires.
但是,如果这种行事方式在你看来是危险的,那么以下方案曾被赞同:如果国王向在你的省份和管辖范围内借钱给他的你的朋友们履行了信用,那么你也用你的援助和军队来帮助他;你省份的性质和地理位置如此,以至于你既可以通过帮助来巩固他的复归,也可以通过忽视来予以阻碍。
in hac ratione quid res, quid causa, quid tempus ferat tu facillime optimeque perspicies; quid nobis placuisset, ex me potissimum putavi te scire oportere.
在这一方案中,形势、大义和时机将带来什么,你将最容易也最清楚地看明白;我们曾赞同什么,我认为你最应该从我这里知道。
§1.7.7quod mihi de nostro statu, de Milonis familiaritate; de levitate et imbecillitate Clodi gratularis, minime miramur te tuis ut egregium artificem praeclaris operibus laetari; quamquam est incredibilis hominum perversitas (graviore enim verbo uti non libet), qui nos, quos favendo in communi causa retinere potuerunt, invidendo abalienarunt; quorum malevolentissimis obtrectationibus nos scito de vetere illa nostra diuturnaque sententia prope iam esse depulsos, non nos quidem ut nostrae dignitatis simus obliti, sed ut habeamus rationem aliquando etiam salutis.
关于你为我们的地位、与米洛的亲密关系,以及克洛狄乌斯的轻浮与无能向我祝贺,我们一点也不感到惊讶,你就像一位杰出的艺术家,为自己辉煌的作品感到高兴;尽管人们的扭曲(因为我不想用更重的词)是难以置信的,他们本可以在共同的事业中通过支持我们来留住我们,却由于嫉妒而使我们疏远;你要知道,由于他们极具恶意的诋毁,我们几乎已经偏离了我们那长久以来的旧有观点,这倒不是因为我们忘记了自己的尊严,而是因为我们终于也必须考虑到安全。
poterat utrumque praeclare, si esset fides, si gravitas in hominibus consularibus; sed tanta est in plerisque levitas, ut eos non tam constantia in re publica nostra delectet, quam splendor offendat.
如果执政官经验者们有忠诚、有庄重,这两者本可以完美结合;但大多数人的轻浮是如此之大,以至于我们在国家中的一贯立场非但不能取悦他们,反而其光芒伤害了他们。