Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §1.7.1-1.7.3

信使之难与留住庞培善意

第 8 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗表达了频繁通信的愿望,同时强调需要可靠的信使,并将收信人眼下的政治困境与自己过去的处境作类比。他盛赞收信人通过明智的来信在多疑的局势下成功挽回并留住了庞培的善意。

§1.7.1legi tuas litteras, quibus ad me scribis gratum tibi esse, quod crebro certior per me fias de omnibus rebus et meam erga te benevolentiam facile perspicias; quorum alterum mihi, ut te plurimum diligam, facere necesse est, si volo is esse, quem tu me esse voluisti; alterum facio libenter, ut, quoniam intervallo locorum et temporum diiuncti sumus, per litteras tecum quam saepissime conloquar.
我读了你的来信,信中你写道,通过我经常获悉所有事务,并且能轻易看出我对你的善意,这令你感到高兴;这两件事中,如果我想成为你所希望我成为的那种人,我就必须以极大地爱护你的方式去履行其中一件;而另一件我则乐意去做,以便在因空间和时间的阻隔而分离时,能够尽可能频繁地通过书信与你交谈。
quod si rarius fiet quam tu exspectabis, id erit causae, quod non eius generis meae litterae sunt, ut eas audeam temere committere; quotiens mihi certorum hominum potestas erit, quibus recte dem, non praetermittam.
但如果这比你预期的要少,其原因在于我的信件不属于那种我敢于轻易托付的类型;只要我有可靠的人手可以安全地交付信件,我绝不会错失良机。
§1.7.2quod scire vis, qua quisque in te fide sit et voluntate, difficile dictu est de singulis; unum illud audeo, quod antea tibi saepe significavi, nunc quoque re perspecta et cognita scribere, vehementer quosdam homines et eos maxime, quite et maxime debuerunt et plurimum iuvare potuerunt, invidisse dignitati tuae, simillimamque in re dissimili tui temporis nunc et nostri quondam fuisse rationem, ut, quos tu rei publicae causa laeseras, palam te oppugnarent, quorum auctoritatem, dignitatem voluntatemque defenderas, non tam memores essent virtutis tuae quam laudis inimici.
关于你想知道每个人对你抱有怎样的忠诚和善意,对个人而言很难说明;我只敢写下这一件事,这也是我以前经常向你暗示的,现在在看清并了解情况后再次写下:某些人,尤其是那些既最应该帮助你又最能帮助你的人,强烈地嫉妒你的尊严,而且在不同的事情上,你现在的处境和我们以前的处境非常相似,以至于你为了共和国的利益而伤害过的人公开攻击你,而你曾捍卫其权威、尊严和意愿的人,却并不那么记着你的美德,反而成了你名声的敌人。
quo quidem tempore, ut perscripsi ad te antea, cognovi Hortensium percupidum tui studiosum Lucullum, ex magistratibus antem L. Racilium et fide et animo singulari; nam nostra propugnatio ac defensio dignitatis tuae propter magnitudinem benefici tui fortasse plerisque offici maiorem auctoritatem habere videatur quam sententiae.
正是在那个时候,正如我以前详细写信给你的那样,我得知霍尔腾西乌斯非常支持你,卢库鲁斯非常热心,而在政务官中,L.拉基利乌斯具有非凡的忠诚和精神;因为,由于你对我的恩惠巨大,我们对你尊严的捍卫和保护,在大多数人看来,也许比起独立的见解,更具有义务所带来的巨大分量。
§1.7.3praeterea quidem de consularibus nemini possum aut studi erga te aut offici aut amici animi esse testis; etenim Pompeium, qui mecum saepissime non solum a me provocatus, sed etiam sua sponte de te communicare solet, scis temporibus illis non saepe in senatu fuisse; cui quidem litterae tuae, quas proxime miseras, quod facile intellexerim, periucundae fuerunt.
此外,在执政官经验者中,我无法证明任何一个人对你的热忱、义务或友谊;因为你懂得,庞培不仅在我的促请下,而且经常自发地与我商讨关于你的事情,他在那个时期并不经常出席元老院;而你最近寄给他的信,正如我很容易察觉到的那样,令他非常愉快。
mihi quidem humanitas tua vel summa potius sapientia non incunda solum, sed etiam admirabilis visa est; virum enim excellentem et tibi tua praestanti in eum liberalitate devinctum non nihil suspicantem propter aliquorum opinionem suae cupiditatis te ab se abalienatum illa epistula retinuisti; qui mihi cum semper tuae laudi favere visus est, etiam ipso suspiciosissimo tempore Caniniano, tum vero lectis tuis litteris perspectus est a me toto animo de te ac de tuis ornamentis et commodis cogitare.
对我来说,你的温和,或者更确切地说是你的极高智慧,不仅令人愉快,而且令人钦佩;因为通过那封信,你留住了一位杰出的人物,他因你对他的卓越慷慨而与你紧密相连,但由于某些人对他的野心的看法,他曾不无怀疑地认为你已经与他疏远了;他不仅在最令人怀疑的卡尼尼乌斯时期本身似乎就一直在支持你的名誉,而且在读完你的来信后,我确实看清他正全心全意地为你、为你的荣誉和利益着想。

词汇与语法注释

  1. 1.7.1quorum alterum mihi, ut te plurimum diligam, facere necesse est — 关系代词属格 `quorum` 指代前文的两个从句(频繁获悉、看出好意)。由于紧跟着有解释同格从句 `ut te plurimum diligam, facere`(去履行极大地爱护你这件事),第一个 `alterum` 指的是后者(看出好意)。
  2. 1.7.1id erit causae, quod — 指示代名词 `id` 为主语,`causae` 为部分属格,直译为“那将是原因的一部分”。`quod` 从句作为实质性名词从句解释该原因的具体内容,起主语补足语的作用。
  3. 1.7.2simillimamque in re dissimili tui temporis nunc et nostri quondam fuisse rationem — 这是以 `rationem` 为主语的代格不定式结构。`tui temporis nunc`(你现在的时期)与 `nostri [temporis] quondam`(我们以前的时期)作为所有属格并列,修饰 `rationem`。`in re dissimili` 具有让步含义,意为“虽然事情不同”。
  4. 1.7.2antem — 手抄本错误或早期印刷错误,通常应校订为转折/连接小词 `autem`。翻译亦遵照这一理解。
  5. 1.7.3qui mihi cum semper tuae laudi favere visus est... tum vero... perspectus est — 以句首的关系代名词 `qui`(连接关系代词,指代庞培)为共同主语,利用关联结构 `cum... tum...`(虽然一直……但在此刻确实……)来强调庞培支持态度的确立与明朗化。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §1.7.1-1.7.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:1.7.1-1.7.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。