§1.5b.1hic quae agantur quaeque acta sint, ea te et litteris multorum et nuntiis cognosse arbitror; quae autem posita sunt in coniectura quaeque videntur fore, ea puto tibi a me scribi oportere.
我相信,通过许多人的来信以及信使,你已经知道了这里正在发生什么以及已经发生了什么;但至于那些尚在推测之中、以及似乎将要发生的事,我认为应该由我写信告诉你。
postea quam Pompeius et apud populum a. d. viii Idus Februarias, quom pro Milone diceret, clamore convicioque iactatus est in senatuque a Catone aspere et acerbe inimicorum magno silentio est accusatus, visus est mihi vehementer esse perturbatus.
在2月6日(2月的伊底斯前第八天)庞培在民众面前为米罗辩护发言时、受到叫嚷和谩骂的袭扰,并且在元老院中,在政敌们的一片静默之中被卡托严厉而刻薄地指责之后,在我看来,他显得极为焦虑不安。
itaque Alexandrina causa, quae nobis adhuc integra est (nihil enim tibi detraxit senatus nisi id, quod per eandem religionem dari alteri non potest), videtur ab illo plane esse deposita.
因此,对我们来说依然完好无损的亚历山大里亚事务(因为元老院除了因同样的宗教禁忌而无法给予他人的一项之外,并未夺走你的任何东西),似乎已经被他完全放弃了。
§1.5b.2nunc id speramus idque molimur, ut rex, cum intellegat sese, quod cogitabat, ut a Pompeio reducatur, adsequi non posse et, nisi per te sit restitutus, desertum se atque abiectum fore, proficiscatur ad te; quod sine ulla dubitatione, si Pompeius paulum modo ostenderit sibi placere, faciet; sed nosti hominis tarditatem et taciturnitatem.
现在我们期望并正致力于此:即国王在意识到他无法实现自己所盘算的——由庞培护送复位——并且除非由你复位,否则他将被遗弃和抛弃时,能够出发去投奔你;如果庞培只要稍微表现出这合乎他的心意,他毫无疑问会这么做;但是你了解那人的拖沓与沉默寡言。
nos tamen nihil, quod ad eam rem pertineat, praetermittimus.
然而,我们没有忽略任何与此事相关的事情。
ceteris iniuriis, quae propositae sunt a Catone, facile, ut spero, resistemus.
对于卡托所提出的其他不公正之举,如我所望,我们将能轻易抵制。
Amicum ex consularibus neminem tibi esse video praeter Hortensium et Lucullum; ceteri sunt partim obscurius iniqui, partim non dissimulanter irati.
我看到,在执政官阁员中,除了霍尔腾西乌斯和卢库鲁斯之外,你没有任何朋友;其余的人,一部分人表现得较为隐晦地不公,另一部分人则毫不掩饰地愤怒。
tu fac animo forti magnoque sis speresque fore ut fracto impetu levissimi hominis tuam pristinam dignitatem et gloriam consequare.
你务必保持坚强和伟大的心胸,并寄希望于:在那个极其轻浮之人的攻势被挫败之后,你将重新获得你往昔的尊严与荣耀。