Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §1.4.1-1.4.3

元老院关于复位问题的拖延与暴力担忧

第 4 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗说明了元老院内的激烈冲突、拖延战术以及受法律限制的会期,并分析了宗教借口背后的真实意图。他保证自己将全力支持,但对因政务官软弱无力而可能发生的暴力表示担忧。

§1.4.1A. d. xvi K. Febr. cum in senatu pulcherrime staremus, quod iam illam sententiam Bibuli de tribus legatis pridie eius diei fregeramus, unumque certamen esset relictum sententia Volcaci, res ab adversariis nostris extracta est variis calumniis;
1月17日(a. d. xvi K. Febr.),当时我们在元老院中处于极佳的境地——因为在前一天,我们已经挫败了比布鲁斯关于派三名使节的那项提案,只剩下沃尔卡基乌斯提案这唯一一处争端——事情却被我们的对手用各种无端借口拖延了下来。
causam enim frequenti senatu non magna varietate magnaque invidia eorum, qui a te causam regiam alio traferebant, obtinebamus.
因为在出席人数众多的元老院里,我们正以无可争议的优势支持着我们的主张,而那些企图将国王的事务从你那里转移到别处的人,则招致了极大的反感。
eo die acerbum habuimus Curionem, Bibulum multo iustiorem, paene etiam amicum; Caninius et Cato negarunt se legem ullam ante comitia esse laturos.
那天,我们发现库里奥态度刻薄,比布鲁斯则公正得多,甚至几乎像个朋友;卡尼尼乌斯和卡托声明,他们在民会之前不会提出任何法案。
senatus haberi ante K. Februarias per legem Pupiam, id quod scis, non potest neque mense Febr. toto nisi perfectis aut reiectis legationibus.
如你所知,根据《普皮乌斯法》,在2月1日之前不得召开元老院会议,且在整个2月份,除非使节事务处理完毕或被否决,否则也不得召开。
§1.4.2haec tamen opinio. est populi Romani, a tuis invidis atque obtrectatoribus nomen inductum fictae religionis, non tam ut te impediret, quam ut ne quis propter exercitus cupiditatem Alexandriam vellet ire.
然而,罗马人民的看法是:所谓虚假的宗教禁忌之名是由那些嫉妒和毁谤你的人提出来的,与其说是为了阻碍你,不如说是为了不让任何人因对军队的渴望而企图前往亚历山大里亚。
dignitatis autem tuae nemo est quin existimet habitam esse rationem ab senatu; nemo est enim, qui nesciat, quo minus discessio fieret, per adversarios tuos esse factum;
至于你的尊严,没有人不认为元老院已经予以了顾及;因为没有人不知道,未能进行表决完全是由于你的对手们作梗。
qui nunc populi nomine, re autem vera sceleratissimo tribunorum latrocinio si quae conabuntur agere, satis mi provisum est, ut ne quid salvis auspiciis aut legibus aut etiam sine vi agere possent.
如果他们现在假借人民之名——实际上是通过护民官们极度邪恶的强盗行行径——企图采取任何行动,我已经作了充分的防范,使他们无法在不破坏占卜吉兆、不违反法律、甚至不使用暴力的情况下得逞。
§1.4.3ego neque de meo studio neque de non nullorum iniuria scribendum mihi esse arbitror; quid enim aut me ostentem, qui, si vitam pro tua dignitate profundam, nullam partem videar meritorum tuorum adsecutus, aut de aliorum iniuriis querar, quod sine summo dolore facere non possum? ego tibi a vi, hac praesertim imbecillitate magistratuum, praestare nihil possum;
我认为,无论是关于我自己的热忱,还是关于某些人的不公,我都不应动笔;因为我何必炫耀自己——我即便为了你的尊严而献出生命,似乎也未尝报答你对我恩德之万一——又何必抱怨他人的不公,因为这必然会给我带来极大的痛苦。
vi excepta possum confirmare te et senatus et populi Romani summo studio amplitudinem tuam retenturum.
面对暴力,尤其是当前政务官如此软弱无力的情况下,我无法向你做出任何保证;但只要排除暴力,我可以向你确证,凭借元老院和罗马人民的极大支持,你必将保全你的崇高地位。

词汇与语法注释

  1. §1.4.1A. d. xvi K. Febr. — 'Ante diem sextum decimum Kalendas Februarias' 的缩写。在罗马历中,从2月1日(金日/朔日)起逆推16天,采用首尾两端皆计入的计算方法,故指1月17日。
  2. §1.4.2quo minus discessio fieret, per adversarios tuos esse factum — 此结构结合了引入阻止/阻碍状语从句的 'quo minus',以及表示“由于某人的原因/所为”的 'per aliquem facere'。整句意为“表决(discessio)未得进行,是由于你对手们的阻挠”。
  3. §1.4.2qui nunc — 关系代名词 'qui' 的句首连接用法,指代前句的 'adversarios tuos'。中间嵌套了条件从句 'si quae conabuntur agere',主句为 'satis mi provisum est'。
  4. §1.4.3si... profundam, ... videar — 使用虚拟式现在时('profundam', 'videar')的条件句,表示对未来的假设或潜在可能性(“即便我献出……,我也似乎会……”)。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §1.4.1-1.4.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:1.4.1-1.4.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。