Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §1.2.1-1.2.4

国王复位审议进展与庞培的真实意图

第 2 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

叙述了一月中旬元老院关于国王复位问题的辩论与表决过程,并报告了与庞培的晚宴会谈,揭示其看似清白的面目与身边亲信早已被收买和败坏的现状。

§1.2.1Idibus Ianuariis in senatu nihil est confectum, propterea quod dies magna ex parte consumptus est altercatione Lentuli consulis et Canini tr. pl.
在一月十三日,元老院未取得任何成果,因为这一天的大部分时间都被执政官伦图卢斯与平民护民官卡尼尼乌斯之间的争吵所消耗。
eo die nos quoque multa verba fecimus maximeque visi sumus senatum commemoratione tuae voluntatis erga illum ordinem permovere.
在那一天,我也说了许多话,并且由于唤起了元老院对您曾对该阶层怀有善意的回忆,我似乎极大地打动了元老院。
itaque postridie placuit ut breviter sententias diceremus; videbatur enim reconciliata nobis voluntas esse senatus, quod cum dicendo tum singulis appellandis rogandisque perspexeram.
因此,第二天决定我们应当简短地发表意见;因为元老院对我们的善意似乎已经恢复,这一点我在发言以及逐个向他们游说和请求时就已经察觉到了。
itaque, cum sententia prima Bibuli pronuntiata esset, ut tres legati regem reducerent, secunda Hortensi, ut tu sine exercitu reduceres, tertia Volcaci, ut Pompeius reduceret, postulatum est, ut Bibuli sententia divideretur.
因此,当首先宣读了毕布路斯的意见(即由三位使节护送国王复位),第二宣读了霍尔滕西乌斯的意见(即由您在没有军队的情况下护送复位),第三宣读了沃尔卡基乌斯的意见(即由庞培护送复位)时,有人要求将毕布路斯的提议进行分拆表决。
quatenus de religione dicebat, cui quidem rei iam obsisti non poterat, Bibulo adsensum est; de tribus legatis frequentes ierunt in alia omnia.
就他谈到宗教问题的范围而言——这一问题确实已无法阻挡——毕布路斯获得了赞同;但关于三位使节的问题,议员们纷纷投票反对。
§1.2.2proxima erat Hortensi sententia, cum Lupus tr. pl. , quod ipse de Pompeio retulisset, intendere coepit ante se oportere discessionem facere quam consules.
接下来本轮到霍尔滕西乌斯的意见,这时平民护民官卢普斯,因为他自己曾就庞培提出动议,便开始坚持认为他应该比执政官更先进行分拆表决。
eius orationi vehementer ab omnibus reclamatum est erat enim et iniqua et nova.
他的发言遭到了所有人强烈的反对和抗议,因为这既不公正,又没有先例。
consules neque concedebant neque valde repugnabant, diem consumi volebant, id quod est factum; perspiciebant enim in Hortensi sententiam multis partibus pluris ituros, quamquam aperte Volcacio adsentirentur.
执政官们既不妥协,也不强烈反驳,他们希望时间被消耗掉,而事实也正是如此;因为他们清楚地看到,尽管人们公开表示赞同沃尔卡基乌斯,但投票支持霍尔滕西乌斯意见的人将会多得多。
multi rogabantur, atque id ipsum consulibus non invitis, nam ei Bibuli sententiam valere cupierunt.
许多人被征询意见,这正合执政官们的心意,因为他们渴望毕布路斯的意见能够生效。
§1.2.3hac controversia usque ad noctem ducta senatus dimissus est.
这场争论一直拖延到深夜,元老院才宣告散会。
ego eo die casu apud Pompeium cenavi nactusque tempus hoc magis idoneum quam umquam antea, quod post tuum discessum is dies honestissimus nobis fuerat in senatu, ita sum cum illo locutus, ut mihi viderer animum hominis ab omni alia cogitatione ad tuam dignitatem tuendam traducere.
我那一天碰巧在庞培家吃晚饭,并且得到了一个比以往任何时候都更合适的机会,因为自您离开之后,那一天对我们在元老院来说是最为荣耀的一天。 我与他进行了谈话,以至于我觉得自己成功地将他的心思从所有其他想法转到了维护您的尊严上。
quem ego ipsum cum audio, prorsus eum libero omni suspicione cupiditatis; cum autem eius familiaris omnium ordinum video, perspicio, id quod iam omnibus est apertum, totam rem istam iam pridem a certis hominibus non invito rege ipso consiliariisque eius esse corruptam.
当我听到他本人的言论时,我完全解除了他有任何野心的嫌疑;但当我看到他各阶层的亲信时,我便洞察到那件如今已对所有人公开的事实:整件事情在很久以前就已经被某些特定的人败坏了,而且这并非违背国王本人及其顾问的意愿。
§1.2.4haec scripsi a. d. xvi K. Februarias ante lucem; eo die senatus erat futurus.
我是在二月卡兰德斯前十六天(一月十七日)的黎明前写下这些的;那一天元老院即将召开。
nos in senatu, quem ad modum spero, dignitatem nostram, ut potest in tanta hominum perfidia et iniquitate, retinebimus; quod ad popularem rationem attinet, hoc videmur esse consecuti, ut ne quid agi cum populo aut salvis auspiciis aut salvis legibus aut denique sine vi posset.
在元老院中,正如我所希望的,在人们如此背信弃义和不公的境遇下,我们将在可能范围内维护我们的尊严;至于涉及平民大会的程序,我们似乎已经达到了这样的效果,即在不违背神意、不违反法律、或者说不使用暴力的情况下,无法与平民进行任何交涉。
de his rebus pridie, quam haec scripsi, senatus auctoritas gravissima intercessit, cui quom Cato et Caninius intercessissent, tamen est perscripta; eam ad te missam esse arbitror.
关于这些事情,在我写下这些内容的前一天,元老院提出了一项极具分量的意志表明,尽管卡托和卡尼尼乌斯对此进行了否决,但它仍然被记录了下来;我相信它已经发给了您。
de ceteris rebus quicquid erit actum, scribam ad te et, ut quam rectissime agantur omnia mea cura, opera, diligentia, gratia providebo.
至于其他事情,无论有什么进展,我都会写信告诉您,并且我会通过我的关怀、工作、勤勉和影响力,确保一切事情都以最妥当的方式进行。

词汇与语法注释

  1. 1.2.1ierunt in alia omnia — 元老院表决程序中的惯用语,意为“投票反对”(直译为“走向所有其他事情”)。指议员们对毕布路斯提案中的宗教部分表示赞同,但对其中派遣三名使节的条款,多数派投了反对票。
  2. 1.2.2cum Lupus tr. pl. ... intendere coepit — 倒置的 cum 节(即所谓 cum inversum 句型)。主句(proxima erat...)使用未完成过去时设定背景,而 cum 子句则以直陈式完成时(coepit)引入突然发生的手续冲突。
  3. 1.2.3ad tuam dignitatem tuendam — 介词 ad 结合动名形容词(gerundive)表示目的。修饰阴性宾格单数名词 dignitatem 的 tuendam 在性、数、格上与其一致,整体表示“为了维护您的尊严”。
  4. 1.2.4senatus auctoritas gravissima intercessit, cui quom Cato et Caninius intercessissent, tamen est perscripta — 指明了“元老院劝告”(senatus auctoritas)的制度性特征。该草案虽因护民官行使否决权(intercedere)而未能成为正式的“元老院决议”,但仍被记录在案(perscripta)。“quom”(即cum)引导虚拟式过去完成时,表示让步(“尽管”);关系代词“cui”指代先行词“auctoritas”,作为“intercessissent”的与格支配对象。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §1.2.1-1.2.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:1.2.1-1.2.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。