Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §1.1.1-1.1.4

关于埃及国王复位问题的元老院动向

第 1 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向伦图鲁斯报告了罗马政界关于埃及国王复位问题的动向。他为自己未能尽力而道歉,并描述了庞培的态度、元老院的各种提案以及背后的利益纠葛和艰难的政治局势。

§1.1.1ego omni officio ac potius pietate erga te ceteris satis facio omnibus, mihi ipse numquam satis facio; tanta enim magnitudo est tuorum erga me meritorum, ut, quod tu nisi perfecta re de me non conquiesti, ego quia non idem in tua causa efficio, vitam mihi esse acerbam putem.
在对您的所有义务、或者更确切地说是敬爱中,我让所有其他人都感到满意,但我自己却从未感到满意;因为您对我的恩德如此巨大,以至于,既然您在我的事情上不达目的誓不罢休,而我却未能在您的事务中取得同样的成就,所以我感到我的生命对我来说是苦涩的。
in causa haec sunt: Hammonius, regis legatus, aperte pecunia nos oppugnat; res agitur per eosdem creditores, per quos, cum tu aderas, agebatur; regis causa si qui sunt qui velint, qui pauci sunt, omnes rem ad Pompeium deferri volunt, senatus religionis calumniam non religione, sed malevolentia et illius regiae largitionis invidia comprobat.
其原因如下:国王的使节哈姆莫尼乌斯,公开用金钱攻击我们;事情正通过您在场时起作用的那些相同的债权人来进行;如果有任何人支持国王的事务——这种人很少——他们都希望把这件事交给庞培;元老院赞同宗教上的借口,并非出于宗教虔诚,而是出于恶意以及对国王慷慨贿赂的嫉妒。
§1.1.2Pompeium et hortari et orare et iam liberius accusare et monere, ut magnam infamiam fugiat, non desistimus; sed plane nec precibus nostris nec admonitionibus relinquit locum, nam cum in sermone cotidiano tum in senatu palam sic egit causam tuam, ut neque eloquentia maiore quisquam nec gravitate nec studio nec contentione agere potuerit, cum summa testificatione tuorum in se officiorum et amoris erga te sui.
我们不断地劝告、恳求,甚至现在更坦率地指责和警告庞培,要他避免巨大的恶名;但他显然不给我们的恳求或警告留任何余地,因为无论是在日常谈话中还是在元老院公开场合中,他都如此为您的事业辩护,以至于没有任何人能以更大的雄辩、庄重、热诚或努力来为此辩护,并且高度证实了您对他的服务以及他对您的爱戴。
Marcellinum tibi esse iratum scis; is hac regia causa excepta ceteris in rebus se acerrimum tui defensorem fore ostendit.
您知道马塞里努斯对您感到生气;除了这桩国王的事务外,他在其他事务中都表明自己会成为您最坚定的辩护者。
quod dat, accipimus; quod instituit referre de religione et saepe iam retulit, ab eo deduci non potest.
他所给予的,我们接受;但他着手就宗教问题提出动议并且已经多次提出,这一点无法使他放弃。
§1.1.3res ante Idus acta sic est (nam haec Idibus mane scripsi): Hortensi et mea et Luculli sententia cedit religioni de exercitu; teneri enim res aliter non potest; sed ex illo senatus consulto, quod te referente factum est, tibi decernit, ut regem reducas, quod commodo rei p. facere possis, ut exercitum religio tollat, te auctorem senatus retineat.
在伊底斯(十三日)之前,事情进展如下(因为我是伊底斯早上写这封信的):霍尔滕西乌斯、我和卢库鲁斯的意见在军队问题上向宗教让步;因为否则事情无法维持;但是,根据在您提议下通过的那项元老院决议,它决定由您来护送国王复位,只要您能在符合国家利益的情况下做到这一点;这样一来,虽然宗教排除了军队,元老院却保留了您作为执行者。
Crassus tris legatos decernit nec excludit Pompeium, censet enim etiam ex iis, qui cum imperio sint; Bibulus tris legatos ex iis, qui privati sunt.
克拉苏决定派遣三名使节,并且不排除庞培,因为他认为也可以从拥有帝国权力(imperium)的人中选出;毕布路斯则主张从无公职的平民中选出三名使节。
huic adsentiuntur reliqui consulares praeter Servilium, qui omnino reduci negat oportere, et Volcacium, qui Lupo referente Pompeio decernit, et Afranium, qui adsentitur Volcacio.
这一提议得到了其余前执政官的赞同,除了塞维里乌斯(他认为根本不应该护送复位)、沃尔卡基乌斯(他在卢普斯提议下决定由庞培负责)以及赞同沃尔卡基乌斯的阿夫拉尼乌斯。
quae res auget suspicionem Pompei voluntatis, nam advertebatur Pompei familiaris adsentiri Volcacio.
这一情况增加了人们对庞培意图的怀疑,因为有人注意到,庞培的密友赞同沃尔卡基乌斯。
laboratur vehementer; inclinata res est.
局势竞争激烈;事情已经有所倾斜。
Libonis et Hypsaei non obscura concursatio et contentio omniumque Pompei familiarium studium in eam opinionem rem adduxerunt, ut Pompeius cupere videatur; cui qui nolunt, idem tibi, quod eum ornasti, non sunt amici; §1.1.4nos in causa auctoritatem eo minorem habemus, quod tibi debemus, gratiam autem nostram exstinguit hominum suspicio, quod Pompeio se gratificari putant.
利波和希普塞乌斯的公开奔走与抗争,以及庞培所有亲信的热诚,使人们产生了庞培似乎渴望这一任务的看法;而那些不希望他获得此任务的人,也因为您曾抬举过他,从而对您也不友善;我们在这件事上的威望因我们欠您恩情而减弱,而我们的影响力则因人们的怀疑而化为乌有,因为他们认为我们是在讨好庞培。
ut in rebus multo ante, quam profectus es, ab ipso rege et ab intimis ac domesticis Pompei clam exulceratis, deinde palam a consularibus exagitatis et in summam invidiam adductis ita versamur.
因此,我们置身于这样一种境地,这些事务在您出发之前很久就已经被国王本人以及庞培的亲信和仆从暗中恶化,随后又被前执政官们公开煽动,并陷入了极大的怨恨之中。
nostram fidem omnes, amorem tui absentis praesentes tui cognoscent.
所有人都会认清我们的忠诚,而您在场的亲友也会认清我们对不在场的您的爱。
si esset in iis fides, in quibus summa esse debebat, non laboraremus.
如果那些本应拥有最高忠诚度的人拥有忠诚,我们就不至于如此艰难。

词汇与语法注释

  1. §1.1.1quod tu nisi perfecta re de me non conquiesti — 在这一相关结构中,`quod` 引导一个对比分句(“而在……的情况下”)。这与后文的 `ego quia...` 形成鲜明对比,突出了伦图鲁斯过去为西塞罗奔走不停,而西塞罗如今在伦图鲁斯的事情上却未能取得同样成果的内疚。
  2. §1.1.3quod commodo rei p. facere possis — 带有虚拟语气 `possis` 的关系从句具有限制作用(“在……的范围内”)。与表示顺应的夺格 `commodo`(“利益、便利”)连用,将复位任务的执行限制在符合国家利益的范围内(“在符合国家利益的情况下”)。
  3. §1.1.4ut in rebus ... ita versamur — 由 `ut` 引导的冗长介词短语(修饰 `rebus`,而 `rebus` 又受到分词 `exulceratis` 和 `exagitatis` 的修饰)与主句中的 `ita versamur` 呼应。关联词 `ut ... ita` 表示状态的对照(“正如身处此类事务中……我们也是这样度日的”),其句子结构因复杂的修饰成分而被拉长。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §1.1.1-1.1.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:1.1.1-1.1.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。