Humanitext Reader

西塞罗 · 斯多葛悖论 §6.42-6.46

唯智者富有与贪得无厌者的真正贫困

第 9 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗探讨了斯多葛派“唯有智者是富有的”这一悖论,指出那些贪得无厌、剥削和掠夺他人的人,无论拥有多少财产,在本质上都是贫困的。

§6.42"o(/ti mo/nos o(sofo\s plou/sios" "" quae est ista in commemoranda pecunia tua tam insolens ostentatio? solusne tu dives? pro di inmortales! egone me audisse aliquid et didicisse non gaudeam? solusne dives? quid, si ne dives quidem? quid, si pauper etiam? quem enim intellegimus divitem aut hoc verbum in quo homine ponimus? opinor in eo, cui tanta possessio sit, ut ad liberaliter vivendum facile contentus sit, qui nihil quaerat, nihil adpetat, nihil optet amplius.
“唯有智者是富有的” "" 你在提到自己的钱财时,那如此傲慢的炫耀究竟是什么? 唯独你富有吗? 不朽的神明啊! 难道我不该为自己听过并学过一些东西而高兴吗? 唯独你富有吗? 如果连富有都算不上呢? 如果甚至贫穷呢? 因为我们理解谁是富有的,或者我们将这个词用在什么样的人身上? 我认为,是在这样的人身上:他的财产如此之大,以至于为了体面地生活而容易满足,他不再寻求什么,不再企求什么,不再期盼什么。
§6.43animus oportet tuus se iudicet divitem, non hominum sermo, neque possessiones tuae.
应当是你的心灵判定自己是富有的,而不是人们的言谈,也不是你的财产。
nihil sibi deesse putat, nihil curat amplius, satiatus est aut contentus etiam pecunia: concedo, dives est.
如果它认为自己什么都不缺,不再关心什么,满足于甚至安于金钱:我承认,他是富有的。
sin autem propter aviditatem pecuniae nullum quaestum turpem putas, cum isti ordini ne honestus quidem possit esse ullus; si cotidie fraudas, decipis, poscis, pacisceris, aufers, eripis, si socios spolias, aerarium expilas, si testamenta amicorum ne exspectas quidem atque ipse supponis, haec utrum abundantis an egentis signa sunt?
但是,如果由于对金钱的贪婪,你认为没有任何谋生手段是可耻的——尽管对于你那个阶层来说,连任何高尚的谋生手段都不可能存在;如果你每天欺诈、欺骗、索取、交易、夺走、抢劫,如果你盘剥盟友、洗劫国库,如果你甚至不等待朋友们的遗嘱,而是自己加以伪造,那么这些是一个充裕之人的迹象,还是一个匮乏之人的迹象呢?
§6.44animus hominis dives, non arca appellari solet.
人的心灵通常被称为是富有的,而不是金库。
quamvis ilia sit plena, dum te inanem videbo, divitem non putabo; etenim ex eo, quantum cuique satis est, metiuntur homines divitiarum modum.
尽管那金库是满的,只要我看到你空虚,我就不会认为你是富有的;因为,人们是根据每个人觉得多少足够,来衡量财富的限度。
filiam quis habet, pecunia est opus; duas, maiore; pluris, maiore etiam; si, ut aiunt Danao, quinquaginta sint filiae, tot dotes magnam quaerunt pecuniam: quantum enim cuique opus est, ad id accommodatur, ut ante dixi, divitiarum modus.
有人有一个女儿,就需要钱;有两个,就需要更多;有更多,就甚至需要更多;如果,就像他们说到达那俄斯那样,有五十个女儿,那么这么多的嫁妆就需要巨额的资金:因为每个人需要多少,财富的限度就如我前面所说,适应于那个。
qui igitur non filias pluris, sed innumerabilis cupiditates habet, quae brevi tempore maximas copias exhaurire possint, hunc quo modo ego appellabo divitem, cum ipse egere se sentiat?
因此,一个不是拥有更多女儿、而是拥有无数可在短时间内耗尽最大财富的欲望的人,当他自己觉得匮乏时,我怎么能称他为富有呢?
§6.45multi ex te audierunt cum diceres, neminem esse divitem, nisi qui exercitum alere posset suis fructibus, quod populus Romanus tantis vectigalibus iam pridem vix potest: ergo hoc proposito numquam eris dives ante, quam tibi ex tuis possessionibus tantum reficietur, ut eo tueri sex legiones et magna equitum ac peditum auxilia possis.
许多人曾听你说道,除非有人能用自己的收益养活一支军队,否则谁也不是富有的,而罗马人民凭借如此巨大的税收,在很久以前就已经几乎无法做到这一点了:因此,根据这一主张,除非你从自己的财产中获得如此多的收益,以至于能以此维持六个军团以及庞大的骑兵和步兵辅助部队,否则你永远不会富有。
iam fateris igitur non esse te divitem, cui tantum desit, ut expleas id quod exoptas.
所以现在你已经承认自己不富有,因为你缺损如此之多,以至于无法填满你所极度渴望的东西。
itaque istam paupertatem vel potius egestatem ac mendicitatem tuam numquam obscure tulisti.
因此,你从未隐晦地表现出你那贫穷,或者更确切地说是你的匮乏和乞讨状态。
§6.46nam ut iis, qui honeste rem quaerunt mercaturis faciendis, operis dandis, publicis sumendis, intellegimus opus esse quaesito, sic, qui videt domi tuae pariter accusatorum atque indicum consociatos greges, qui nocentis et pecuniosos reos eodem te actore corruptelam iudicii molientis, qui tuas mercedum pactiones in patrociniis, † intercidas pecuniarum in coitionibus candidatorum, dimissiones libertorum ad defaenerandas diripiendasque provincias, qui expulsiones vicinorum, qui latrocinia in agris, qui cum servis, cum libertis, cum clientibus societates, qui possessiones vacuas, qui proscriptiones locupletium, qui cladis municipiorum, qui illam Sullani temporis messem recordetur, qui testamenta subiecta, tot qui sublatos homines, qui denique omnia venalia, edictum, decretum, alienam suam sententiam, forum, domum, vocem, silentium: quis hunc non putet confiteri sibi quaesito opus esse? cui quaesito autem opus sit, quis umquam hunc vere dixerit divitem?
因为,正如我们理解,对于那些通过经商、提供劳务、承包公共税收来诚实寻求财富的人来说,需要有所收获;同样,如果有人看到在你家中同样结成同盟的控告者和告密者的人群,看到有罪且富有的被告在你作为同一辩护人的情况下谋划贿赂法庭,看到你在辩护中的报酬契约,以及在候选人结盟中金钱的†干预(或扣留),看到为了放高利贷和掠夺行省而派遣解放奴隶,看到驱逐邻居、田野里的抢劫、与奴隶、与解放奴隶、与门客的合伙,看到空置的地产、富人的公售与清洗、自治市的灾难,记起苏拉时期的那场收割的人,记起伪造的遗嘱、那么多被除掉的人,记起简而言之万物皆可售卖——布告、法令、他人的及自己的投票、广场、住宅、发言、沉默的人:谁会不认为这个人是在承认自己需要有所收获呢? 而对于需要有所收获的人,又有谁曾真正称他为富有呢?

词汇与语法注释

  1. 6.42cui tanta possessio sit, ut ad liberaliter vivendum facile contentus sit — 此处使用了修饰泛指先行词 `eo` 的特征关系从句中的虚拟语气 `sit`,其后是 `ut` 引导的结果状语从句中的虚拟语气 `sit`。
  2. 6.43animus oportet tuus se iudicet — 无人称动词 `oportet` 直接支配一个不带连词 `ut` 的虚拟语气从句(此处为 `iudicet`)。
  3. 6.45quod populus Romanus tantis vectigalibus iam pridem vix potest — 中性关系代词 `quod` 指代前述的整个不定式从句内容,起到了在句首连接前文的连结关系词作用。
  4. 6.46nam ut iis, qui... sic, qui videt... recordetur... quis... — 此句呈现了 `nam ut iis... sic [ei] qui...`(正如对那些人……同样对那些……的人)的对比骨架。后半部分在 `sic` 之后的限制性主语被一系列排比的关系从句(`qui videt...` 与 `qui... recordetur`)极度拉长,最终在句末收束于反问句 `quis hunc non putet...?`(谁不会认为这个人……?)。

引用这一段

西塞罗, 斯多葛悖论 §6.42-6.46. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi047.humanitext-lat1:6.42-6.46

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。