Humanitext Reader

西塞罗 · 斯多葛悖论 §5.37-5.41

盲从欲望与恐惧所体现的心灵奴役

第 8 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

文章指出对艺术品的执迷、觊觎遗产的卑屈、对名誉的渴求以及恐惧都是严酷的奴役,并论证了一切衰弱和破碎心灵的畏缩才是真正的奴役状态。

§5.37sed ut in magna familia sunt alii lautiores, ut sibi videntur, servi, sed tamen servi, ut atrienses, at qui tractant ista, qui tergent, qui ungunt, qui verrunt, qui spargunt, non honestissimum locum servitutis tenent, sic in civitate, qui se istarum rerum cupiditatibus dediderunt, ipsius servitutis locum paene infimum obtinent.
但是,就像在一个大家族中,有其他在他们自己看来较为体面的奴隶,但仍然是奴隶,比如门房,而那些摆弄这些东西、擦拭、涂油、打扫、洒水的人,并不占有奴役中最高尚的地位;同样,在国家中,那些将自己奉献给对这些事物的欲望的人,几乎占有了奴役本身的最低地位。
"magna" inquit "bella gessi, magnis imperiis et provinciis praefui.
他说:“我打过伟大的战争,曾主管过伟大的指挥权和行省。
" gere igitur animum laude dignum: Aetionis tabula te stupidum detinet aut signum aliquod Polycleti; mitto unde sustuleris, quo modo habeas: intuentem te, admirantem, clamores tollentem cum video, servum esse ineptiarum omnium iudico.
” 那么,请保持一颗配得上赞美的精神吧:埃提翁的画作或波留克列特斯的某尊雕像让你呆立在那里;我且不问你从哪里夺来它,如何拥有它:当我看到你注视着它、赞叹它、大声欢呼时,我判定你是所有愚蠢行为的奴隶。
§5.38"nonne igitur sunt illa festiva?" sunt; nam nos quoque oculos eruditos habemus.
“难道那些东西不迷人吗? ” 迷人;因为我们也拥有受过教育的眼睛。
sed, obsecro te, ita venusta habeantur ista, non ut vincla virorum sint, sed ut oblectamenta puerorum.
但是,我恳求你,让那些东西被视为如此迷人,不要作为成年男子的锁链,而要作为小孩子的玩具。
quid enim censes? si L. Mummius aliquem istorum videret matellionem Corinthium cupidissime tractantem, cum ipse totam Corinthum contempsisset, utrum illum civem excellentem an atriensem diligentem putaret? revivescat M'.
因为你以为如何? 如果卢基乌斯·穆姆乌斯看到他们中的某个人极其热切地摆弄一个哥林多制的铜便器,而他自己却曾蔑视整个哥林多,他会认为那个人是杰出的公民,还是一个勤勉的门房?
Curius aut eorum aliquis, quorum in villa ac domo nihil splendidum, nihil ornatum fuit praeter ipsos, et videat aliquem summis populi beneficiis usum barbatulos mullos exceptantem de piscina et pertractantem et murenarum copia gloriantem, nonne hunc hominem ita servum iudicet, ut ne in familia quidem dignum maiore aliquo negotio putet?
让马尼乌斯·库里乌斯或他们中的某个人复活吧,在他们的别墅和住宅中,除了他们自己之外没有任何华丽和装饰,让他看到某个享受了人民最高恩惠的人,正从鱼池里捞出有胡须的红鱼并抚摸它,并为拥有大量的海鳝而自豪,他难道不会判定这个人是一个奴隶,以至于认为他在家奴中都不配担当任何较大的差事吗?
§5.39an eorum servitus dubia est, qui cupiditate peculii nullam condicionem recusant durissimae servitutis? hereditatis spes quid iniquitatis in serviendo non suscipit? quem nutum locupletis orbi senis non observat? loquitur ad voluntatem, quicquid denuntiatum est facit, adsectatur, adsidet, muneratur.
或者,那些出于对私有财产的渴望,而不拒绝最苛刻奴役的任何条件的人,他们的奴役状态是可疑的吗? 对继承遗产的期盼,在服侍中有什么不义的事不承担呢? 一个富有且无子嗣的老人的任何点头示意的动作,他会不注意吗? 他顺着老人的心意说话,老人口头吩咐什么他就做什么,随从、陪伴、赠送礼物。
quid horum est liberi?
这些事情中,哪一样是自由人的行为?
§5.40quid denique servi non inertis? quid? iam illa cupiditas, quae videtur esse liberalior, honoris, imperii, provinciarum, quam dura est domina, quam imperiosa, quam vehemens! Cethego, homini non probatissimo, servire coegit eos, qui sibi esse amplissimi videbantur, munera mittere, noctu venire domum ad eum, precari, denique supplicare.
总之,有什么不是一个勤快的奴隶的行为? 什么? 现在,那看似较为高尚的对荣誉、权力、行省的欲望,是多么严酷的女主人,多么专横,多么猛烈! 它强迫那些在自己看来极其显赫的人,去服侍一个绝不令人称道的凯特古斯,向他送礼,夜间去他的府邸,恳求他,甚至向他哀求。
quae servitus est, si haec libertas existimari potest? quid? cum cupiditatis dominatus excessit et alius est dominus exortus ex conscientia peccatorum, timor, quam est illa misera, quam dura servitus? adulescentibus paulo loquacioribus est serviendum; omnes, qui aliquid scire videntur, tamquam domini timentur;
如果这能被认为是自由,那么什么是奴役呢? 什么? 当欲望的统治过去,而因对罪行的意识而产生另一个主人——恐惧时,那种奴役是多么悲惨、多么严酷! 人们必须服侍稍微多嘴的年轻人;所有似乎知道些什么的人都被像主人一样惧怕;而法官拥有多么大的统治权,用怎样的恐惧来惩治有罪者啊!
iudex vero quantum habet dominatum, quo timore nocentis adficiti an non est omnis metus servitus?
或者,难道一切恐惧不都是奴役吗?
§5.41quid valet igitur illa eloquentissimi viri, L. Crassi, copiosa magis quam sapiens oratio "eripite nos ex servitute" ? quae est ista servitus tam claro homini tamque nobili? omnis animi debilitati et humilis et fracti timiditas servitus est.
那么,那位极雄辩的人卢基乌斯·克拉苏那篇辞藻华丽、却不甚明智的演词“将我们从奴役中拯救出来”又有什么分量呢? 对于如此显赫、如此高贵的人来说,那算是什么奴役呢? 一个衰弱、卑微、破碎的心灵的一切畏缩都是奴役。
"nolite sinere nos cuiquam servire.
“不要让我们服侍任何人。
" in libertatem vindicari volt? minime;
” 他希望被恢复自由吗?
quid enim adiungit? "nisi vobis universis.
绝不;因为他接着加上了什么? “除了你们大家。
" dominum mutare, non liber esse volt.
” 他想更换主人,而不是想获得自由。
"quibus et possumus et debemus.
“对你们,我们既能够也应当服侍。
" nos vero, si quidem animo excelso et alto et virtutibus exaggerato sumus, nec debemus nec possumus: tu posse te dicito, quoniam quidem potes, debere ne dixeris, quoniam nihil quisquam debet nisi quod est turpe non reddere.
” 但是我们,如果我们确实拥有一种高尚、崇高且充满美德的精神,我们既不应当也不能够:你说你能吧,因为你确实能;但不要说你应当,因为除了不归还便算耻辱的东西外,任何人都不欠任何东西。
sed haec hactenus.
但这些话就说到这里。
ille videat, quo modo imperator esse possit, cum eum ne liberum quidem esse ratio et veritas ipsa convincat.
让那个人去看看自己如何能成为统帅吧,既然理性和真理本身已经证明他连自由人都不是。

词汇与语法注释

  1. 5.37mitto unde sustuleris — 动词 `mitto` 在此意为“置之不理、不予追究”,后接两个由虚拟式引导的间接疑问从句作为其宾语:`unde sustuleris`(虚拟式完成时)和 `quo modo habeas`(虚拟式现在时)。
  2. 5.38ita venusta habeantur ista, non ut — 表示愿望或让步的虚拟式现在时 `habeantur` 与副词 `ita` 相呼应,引导带有否定意义的限制性 `ut` 从句(`non ut...`),表示“即便这些东西被视为迷人,其方式也不应是作为成年男子的锁链,而应是作为小孩子的玩具”。
  3. 5.41posse te dicito... debere ne dixeris — 对比性的命令表达。前半句的 `dicito` 是第二人称单数将来命令式,带有名词性不定式短语 `posse te`(你能)作宾语。后半句的 `ne dixeris` 则是使用第二人称单数虚拟式完成时的强否定命令(禁止),以不定式 `debere` 作宾语。

引用这一段

西塞罗, 斯多葛悖论 §5.37-5.41. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi047.humanitext-lat1:5.37-5.41

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。