Humanitext Reader

西塞罗 · 斯多葛悖论 §6.47-6.52

节制与美德乃真正财富的结论

第 10 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗通过对比历史先贤与贪婪之辈,论证了真正的财富不在于外在财产的多寡,而在于克己、节俭与美德,并得出结论:唯有拥有美德者才是真正的富人。

§6.47etenim divitiarum est fructus in copia, copiam autem declarat satietas rerum atque abundantia: quam tu quoniam numquam adsequere, numquam omnino es dives futurus.
事实上,财富的果实存在于充裕之中,而对事物的满足与富足则表明了充裕:由于你永远无法获得这一点,你永远不会成为富有的人。
meam autem quoniam pecuniam contemnis, et recte—est enim ad volgi opinionem mediocris, ad tuam nulla, ad meam modica—, de me silebo, de re loquar.
然而,既然你鄙视我的钱财,而且这很对——因为在庶民看来它是平庸的,在你看来它是无,而在我看来它是适度的——,我将对关于我自己的事保持沉默,而只谈论事情本身。
§6.48si censenda nobis sit atque aestimanda res, utrum tandem pluris aestimemus pecuniam Pyrrhi, quam Fabricio dabat, an continentiam Fabricii, qui illam pecuniam repudiabat? utrum aurum Samnitium an responsum M'.
如果我们必须对事物进行评估和估价,那么请问,我们究竟应该把皮洛斯给法布里基乌斯的钱估价更高,还是把拒绝那笔钱的法布里基乌斯的自制估价更高? 是萨姆奈特人的黄金,还是马尼乌斯·库里乌斯的回答?
Curii? hereditatem L. Pauli an liberalitatem Africani, qui eius hereditatis Q. Maximo fratri partem suam concessit? haec profecto, quae sunt summarum virtutum, pluris aestimanda sunt quam illa, quae sunt pecuniae.
是路基乌斯·保卢斯的遗产,还是阿非利加努斯的慷慨——他把这份遗产中属于自己的部分让给了他的兄弟昆图斯·马克西穆斯? 这些确实属于极高美德的事物,显然比那些属于金钱的事物更值得被高度估价。
quis igitur, si quidem, ut quisque quod plurimi est possidet, ita divitissimus habendus est, dubitet quin in virtute divitiae sint? quoniam nulla possessio, nulla vis auri et argenti pluris quam virtus aestimanda est.
因此,如果确实如每个人拥有最贵重之物那样,他也应当被视为最富有的人,那么谁还会怀疑财富存在于美德之中呢? 因为没有任何财产,没有任何金银的力量,比美德更值得被高度估价。
§6.49o di inmortales! non intellegunt homines quam magnum vectigal sit parsimonia.
不朽的神明啊! 人们不明白节俭是一笔多么巨大的收入。
venio enim iam ad sumptuosos, relinquo istum quaestuosum.
因为我现在要谈到奢侈者了,而抛开你那个唯利是图的人。
capit ille ex suis praediis sescena sestertia, ego centena ex meis; illi aurata tecta in villis et sola marmorea facienti et signa, tabulas, supellectilem et vestem infinite concupiscenti non modo ad sumptum ille est fructus, sed etiam ad faenus exiguus: ex meo tenui vectigali detractis sumptibus cupiditatis aliquid etiam redundabit.
那人从他的庄园里获得六十万塞斯特斯,我从我的庄园里获得十万;对于在别墅里建造镀金屋顶和大理石地板、并无限渴望雕像、画作、家具和衣服的他来说,那笔收益不仅不够支出,甚至连偿付利息都微乎其微;而从我微薄的收入中,扣除欲望的开支后,甚至还会剩下一些盈余。
uter igitur est divitior, cui deest an cui superat? qui eget an qui abundat? cuius possessio quo est maior, eo plus requirit ad se tuendam, an quae suis se viribus sustinet?
那么,谁更富有呢? 是缺少东西的人,还是有盈余的人? 是匮乏的人,还是充裕的人? 是其财产越大、越需要更多东西来维持自身的人,还是依靠自身力量维持自身的财产?
§6.50sed quid ego de me loquor, qui morum ac temporum vitio aliquantum etiam ipse fortasse in huius saeculi errore verser? M'.
但是,我为什么要谈论我自己呢? 由于习俗和时代的缺陷,也许我自己也有点混迹于这个时代的迷误之中。
Manilius patrum nostrorum memoria, ne semper Curios et Luscinos loquamur, pauper tandem fuit? habuit enim aediculas in Carinis et fundum in Labicano.
在我们父辈记忆中的马尼乌斯·马尼里乌斯——免得我们总是在谈论库里乌斯和卢斯基努斯辈——难道真的贫穷吗? 因为他在卡里奈拥有一所小住宅,在拉比坎拥有一处庄园。
nos igitur divitiores, qui plura habemus? utinam quidem! sed non aestimatione census, verum victu atque cultu terminatur pecuniae modus.
那么,拥有更多财产的我们更富有吗? 但愿如此! 然而,财富的限度不是由财产评估额决定的,而是由生活方式和教养来界定的。
§6.51non esse cupidum pecunia est, non esse emacem vectigal est: contentum vero suis rebus esse maximae sunt certissimaeque divitiae.
不贪婪就是金钱,不热衷于购买就是收入;而满足于自己的财产,则是最大且最可靠的财富。
etenim si isti callidi rerum aestimatores prata et areas quasdam magno aestimant, quod ei generi possessionum minime quasi noceri potest, quanti est aestimanda virtus, quae nec eripi nec subripi potest, neque naufragio neque incendio amittitur, nec tempestatum nec temporum perturbatione mutatur!
因为,如果那些精明的估价师把牧草地和某些空地估价很高,因为那一类财产最不容易受到伤害,那么美德该被估价多高啊! 它既不能被夺走,也不能被偷窃,既不会因海难也不会因火灾而丧失,也不会因风暴或时代的动荡而改变!
§6.52qua praediti qui sunt, soli sunt divites.
凡是赋有美德的人,唯有他们是富有的。
soli enim possident res et fructuosas et sempiternas solique, quod est proprium divitiarum, contenti sunt rebus suis, satis esse putant quod est, nihil adpetunt, nulla re egent, nihil sibi deesse sentiunt, nihil requirunt: inprobi autem et avari, quoniam incertas atque in casu positas possessiones habent et plus semper adpetunt nec eorum quisquam adhuc inventus est, cui quod haberet esset satis, non modo non copiosi ac divites, sed etiam inopes ac pauperes existinandi sunt.
因为唯有他们拥有既有成效又永恒的财产,也唯有他们满足于自己的财产(这是财富特有的属性),认为现有的就足够,无所求,无所缺,不觉得自身缺少任何东西,无所索取;然而,邪恶者和贪婪者,由于他们拥有不确定且取决于偶然的财产,并且总是追求更多,而且在他们之中至今还没有发现一个对自己所拥有的感到满足的人,因此他们不仅不应被视为充裕和富有,甚至应当被视为匮乏和贫穷。

词汇与语法注释

  1. 6.47adsequere — 第三变位异态动词 adsequor 的直陈式将来时(或虚拟式现在时)第二人称单数。此处使用了古风和诗歌中常用的后缀 -re,而非古典时期标准的 -ris(即 adsequeris)。从上下文来看,将其理解为将来时最能与后面的 es futurus 呼应。
  2. 6.48pluris — 性质或价值属格(genitive of value),作为动词 aestimemus 和 aestimanda sunt 的补足语,表示“更高地估价”或“赋予更高的价值”。
  3. 6.49illi aurata tecta in villis et sola marmorea facienti — 由现在分词 facienti 引导的与格名词短语。此处应理解为判断或关系与格(dative of reference),即“对于那个建造……的人来说”,修饰后面的表语形容词 exiguus(微不足道的)。
  4. 6.50verser — 关系从句 qui ... verser 中的现在虚拟式。此处采用虚拟式,旨在表达说话者自嘲或让步的语气,或者构成一个说明先行词 ego 特征的特征关系从句(relative clause of characteristic)。
  5. 6.51noceri — 不及物动词 noceo 的被动式不定式。在拉丁语中,支配与格的不及物动词在被动语态中不能带有人称主语,而只能以无人称句的形式(minime ... noceri potest,即“最不易受到损害”)来表达被动意义。
  6. 6.51quanti — 疑问或感叹句中的价值属格。它在主句谓语部分(quanti est aestimanda virtus,即“美德应当被估价多高啊!”)中用以询问或感叹价值的程度。

引用这一段

西塞罗, 斯多葛悖论 §6.47-6.52. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi047.humanitext-lat1:6.47-6.52

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。