§5.33"o(/ti mo/nos o(sofo\s e)leu/qeros kai\ pa=s a)/frwn dou=los"
""
laudetur vero hic imperator aut etiam appelletur aut hoc nomine dignus putetur.
“唯贤者自由,凡愚者皆奴隶” “” 诚然,让这位统帅受到赞美,或者甚至被如此称呼,或者被认为配得上这个名字吧。
quo modo aut cui tandem hic libero imperabit, qui non potest cupiditatibus suis imperare? refrenet primum libidines, spernat voluptates, iracundiam teneat, coerceat avaritiam, ceteras animi labis repellat; tum incipiat aliis imperare, cum ipse inprobissimis dominis, dedecori ac turpitudini, parere desierit: dum quidem iis oboediet, non modo imperator, sed liber habendus omnino non erit.
但是,一个连自己的欲望都无法统治的人,究竟如何或者到底能对哪个自由人发号施令呢? 让他首先克制情欲,蔑视享乐,抑制愤怒,约束贪婪,击退心灵的其他污点吧;当他自己不再服从那些最邪恶的主人——即耻辱与下流时,再开始统治他人吧。 只要他还在顺从这些东西,他就不仅不应被视为统帅,而且根本不应被视为自由人。
praeclare enim est hoc usurpatum a doctissimis - quorum ego auctoritate non uterer, si mihi apud aliquos agrestis haec habenda esset oratio; cum vero apud prudentissimos loquar, quibus haec inaudita non sint, cur ego simulem me, si quid in his studiis operae posuerim, perdidisse? — dictum est igitur ab eruditissimis viris nisi sapientem liberum esse neminem.
因为极有学问的人曾非常精彩地确立了这一点——如果我必须在一些粗鄙之人面前发表这篇演讲,我就不会利用他们的权威;但既然我是在极聪明的人面前讲话,而这些道理对他们来说并非闻所未闻,那么如果我在这些研究上花费了些许心血,我为什么还要假装自己白费了力气呢? ——因此,极有教养的人曾说,除了贤者,没有一个人是自由的。
§5.34quid est enim libertas? potestas vivendi, ut velis.
因为,自由是什么? 就是按照意愿生活的力量。
quis igitur vivit, ut volt, nisi qui recte vivit, qui gaudet officio, cui vivendi via considerata atque provisa est? qui ne legibus quidem propter metum paret, sed eas sequitur et colit, quod id salutare esse maxime iudicat; qui nihil dicit, nihil facit, nihil cogitat denique nisi lubenter ac libere; cuius omnia consilia resque omnes, quas gerit, ab ipso proficiscuntur eodemque referuntur, nec est ulla res, quae plus apud eum polleat quam ipsius voluntas atque iudicium; cui quidem etiam, quae vim habere maximam dicitur, Fortuna ipsa cedit, si, ut sapiens poeta dixit,
"suis ea cuique fingitur moribus.
那么,除了正直生活、以责任为乐、生活道路经过深思熟虑和预见的人之外,究竟谁在按照自己的意愿生活呢? 他绝非因为恐惧而服从法律,而是因为判定法律最为有益,从而遵循并敬重它们;他除了心甘情愿且自由地之外,不发表任何言论,不做出任何行为,总之不思考任何事情;他所有的决定和他所做的一切事情都源于他自身,并归结于他自身,而且在他那里,没有任何东西比他自己的意志和判断更有力量;甚至连那被认为具有最大力量的命运本身,也向他屈服,如果正如智慧的诗人所说: “每个人的命运都是由他自己的性格所塑造。
"
soli igitur hoc contingit sapienti, ut nihil faciat invitus, nihil dolens, nihil coactus.
” 因此,只有贤者才能做到:不违心地做任何事,不痛苦地做任何事,不被迫做任何事。
§5.35quod etsi ita esse pluribus verbis disserendum est, illud tamen et breve et confitendum est, nisi qui ita sit adfectus, esse liberum neminem.
虽然这一点还需要用更多的言辞来论述,但另一个道理既简短又是不容否认的:除非处于这种精神状态,否则没有人是自由的。
servi igitur omnes inprobi; nec hoc tam re est quam dictu inopinatum atque mirabile: non enim ita dicunt eos esse servos, ut mancipia, quae sunt dominorum facta nexo aut aliquo iure civili, sed, si servitus sit, sicut est, oboedientia fracti animi et abiecti et arbitrio carentis suo, quis neget omnis levis, omnis cupidos, omnis denique inprobos esse servos?
因此,所有邪恶的人都是奴隶;而这在现实中并不像在言辞上那样令人感到意外和惊奇。 因为他们说这些人是奴隶,并不是指像那些通过债务契约或某种市民法而成为主人财产的家奴那样,而是说,如果奴役状态就像它实际上的那样,是丧失自身决断力的、破碎而卑屈的心灵的服从,那么,谁能否定所有轻浮之人、所有贪婪之人、总之所有邪恶之人都是奴隶呢?
§5.36an ille mihi liber, cui mulier imperat? cui leges inponit, praescribit, iubet, vetat quod videtur? qui nihil imperanti negare potest, nihil recusare audet? poscit, dandum est; vocat, veniendum; eicit, abeundum; minatur, extimescendum.
或者,那个受女人统治的人,对我而言是自由的吗? 那个女人对他施加规则、规定、命令,并随心所欲地禁止他做某事的人。 对发号施令的女人,他无法拒绝任何事,不敢违抗任何事。 她索要,就必须给;她召唤,就必须来;她驱逐,就必须走;她威胁,就必须恐惧。
ego vero istum non modo servum, sed nequissimum servum, etiam si in amplissima familia natus sit, appellandum puto.
诚然,我认为那个人不仅应该被称为奴隶,而且应该被称为最卑劣的奴隶,即使他出生在极其显赫的家族中。
atque in pari stultitia sunt, quos signa, quos tabulae, quos caelatum argentum, quos Corinthia opera, quos aedificia magnifica nimio opere delectant.
而那些被雕像、画作、银器浮雕、哥林多工艺品以及宏伟建筑过度取悦的人,也处于同样的愚蠢之中。
"at sumus"
inquit
"principes civitatis.
“但是我们是,” 他说, “国家的领袖。
"
vos vero ne conservorum quidem vestrorum principes estis;
” 而你们其实连你们同辈奴隶的领袖都不是。