§2.16"o(/ti au)ta/rkhs h(a)reth\ pro\s eu)daimoni/an"
""
nec vero ego M. Regulum aerumnosum nec infelicem nec miserum umquam putavi;
「徳は幸福に対してそれ自体で十分であること」私はマルクス・レグルスを災難に満ちているとも、不幸せであるとも、惨めであるとも、決して思ったことはない。
non enim magnitudo animi cruciabatur eius a Poenis, non gravitas, non fides, non constantia, non ulla virtus, non denique animus ipse, qui tot virtutum praesidio tantoque comitatu, cum corpus eius caperetur, capi certe ipse non potuit.
なぜなら、彼の精神の偉大さはカルタゴ人たちによって拷問にかけられることはなく、その重厚さも、信義も、恒常さも、いかなる徳も、そして最後に、これほど多くの徳の護衛とこれほど大きな随行を伴っていた精神それ自体も、その肉体が捕らえられたとき、精神それ自体が捕らえられることは決してあり得なかったからである。
C. vero Marium vidimus, qui mihi secundis rebus unus ex fortunatis hominibus, adversis unus ex summis viris videbatur, quo beatius esse mortali nihil potest.
他方、私たちはガイウス・マリウスを見た。 彼は私にとって、順境にあっては幸運な人々のうちの一人、逆境にあっては最も偉大な人物のうちの一人と思われたが、死すべき人間にとってこれ以上に幸福なことは何もあり得ない。
§2.17nescis, insane, nescis, quantas viris virtus habeat;
狂気の人よ、あなたは知らないのだ、徳がいかに大きな力を持っているかを。
nomen tantum virtutis usurpas, quid ipsa valeat ignoras: nemo potest non beatissimus esse, qui est totus aptus ex sese quique in se uno sua ponit omnia.
あなたは徳という名ばかりを口にし、それが実際にどのような力を持つのかを知らない。 自己から完全に適応し、自己の内にのみ自らのすべてを置く者は、この上なく幸福でしかあり得ない。
cui spes omnis et ratio et cogitatio pendet ex fortuna, huic nihil potest esse certi, nihil quod exploratum habeat permansurum sibi unum diem;
すべての希望と計画と実考が運命に依存している者、この者にとっては確実なものは何もあり得ず、ただの一日でも自分に留まることが確認されているものなど何もあり得ない。
eum tu hominem terreto, si quem eris nanctus, istis mortis aut exsilii minis: mihi vero quicquid acciderit in tam ingrata civitate, ne recusanti quidem evenerit, non modo repugnanti.
もしそのような誰かに出会ったなら、死や追放というお前のあのような脅しで、その者を脅すがよい。 しかし、私にとっては、これほど恩知らずな国家において何が起ころうとも、抗うことはおろか、嫌がることさえなしに訪れるであろう。
quid enim ego laboravi aut quid egi aut in quo evigilarunt curae et cogitationes meae, si quidem nihil peperi tale, nihil consecutus sum, ut eo statu essem, quem neque fortunae temeritas neque inimicorum labefactaret iniuria? mortemne mihi minitaris, §2.18ut omnino ab hominibus, an exsilium, ut ab inprobis demigrandum sit? mors terribilis iis, quorum cum vita omnia exstinguuntur, non iis, quorum laus emori non potest;
なぜなら、もし私が、運命の無謀さも敵の不当な扱いも揺るがすことのできないような状態に身を置くという、そのようなものを何も生み出さず、何も獲得しなかったのだとしたら、なぜ私は骨を折り、何をなし、私の配慮と思索は何のために夜を徹して働いたというのか。 お前は私に死を脅すのか、それによって人間から完全に立ち去らねばならぬというのか、それとも追放を脅すのか、それによって不義の者たちから立ち去らねばならぬというのか。 死が恐ろしいのは、命とともにすべてが消滅する人々にとってであり、その名声が死に絶えることのない人々にとってではない。
exsilium autem illis, quibus quasi circumscriptus est habitandi locus, non iis, qui omnem orbem terrarum unam urbem esse ducunt.
他方、追放が恐ろしいのは、居住する場所がいわば制限されている人々にとってであり、全世界を一生命の都市とみなす人々にとってではない。
te miseriae, te aerumnae premunt omnes, qui te beatum, qui florentem putas;
お前をすべての惨めさと災難が苦しめているのだ、自分を幸福で栄えていると思っているお前を。
te lubidines torquent;
お前を情欲が苛み、お前は昼も夜も苦しんでいる。
tu dies noctisque cruciaris, cui nec sat est quod est et id ipsum ne non diuturnum sit futurum times;
あるものに満足せず、それ自体も長くは続かないのではないかと恐れているからだ。
te conscientiae stimulant maleficiorum tuorum; te metus exanimant iudiciorum atque legum;
お前の悪事の良心の呵責がお前を駆り立て、裁判と法律への恐れがお前を気絶させる。
quocumque adspexisti, ut furiae sic tuae tibi occurrunt iniuriae, quae te suspirare libere non sinunt.
お前がどこに目を向けようとも、復讐の女神たちのように、お前自身の不義がお前に立ちはだかり、お前が自由に息をつくことを許さない。
§2.19quam ob rem ut inprobo et stulto et inerti nemini bene esse potest, sic bonus vir et sapiens et fortis miser esse nemo potest;
それゆえ、不義で愚かで怠惰な者には誰一人として良くあり得ないように、善人で賢く勇敢な者には誰一人として惨めであり得ない。
nec vero, cuius virtus moresque laudandi sunt, eius non laudanda vita est, neque porro fugienda vita est quae laudanda est, esset autem fugienda, si esset misera.
また、その徳と人格が称賛されるべき人の人生が、称賛されるべきでないということはなく、さらに、称賛されるべき人生が、避けられるべきであるということもない。 もしそれが惨めであるならば、避けられるべきであろうが。
quam ob rem quicquid est laudabile, idem et beatum et florens et expetendum videri decet.
それゆえ、称賛すべきものは何であれ、それと同じものが、幸福であり、栄えており、追求すべきものであると思われるのがふさわしい。