§intro.1Animadverti, Brute, saepe Catonem, avunculum tuum, cum in senatu sententiam diceret, locos gravis ex philosophia tractare abhorrentis ab hoc usu forensi et publico, sed dicendo consequi tamen, ut illa etiam populo probabilia viderentur; §intro.2quod eo maius est illi quam aut tibi aut nobis, quia nos ea philosophia plus utimur, quae peperit dicendi copiam et in qua dicuntur ea, quae non multum discrepent ab opinione populari, Cato autem, perfectus mea sententia Stoicus, et ea sentit, quae non sane probantur in volgus, et in ea est haeresi, quae nullum sequitur florem orationis neque dilatat argumentum: minutis interrogatiunculis quasi punctis quod proposuit efficit.
布鲁图斯,我经常注意到,你的舅舅加图在元老院发表意见时,会探讨哲学中与我们这种法庭和公共惯例相去甚远的庄重论题,但通过他的辩才,他仍然能够使这些论题在民众看来也是合情合理的;这对他来说,比对你或对我们都更为伟大,因为我们更多地使用那种孕育了雄辩之丰饶、且其所言与大众观点相差无几的哲学;而加图,在我看来是一个完美的斯多葛派信徒,他既持有那些绝不为大众所接受的观点,又属于那个不追求任何辞藻修饰、也不展开论证的学派:他用细碎的微小发问,犹如针刺一般,来完成他所提出的论证。
§intro.3sed nihil est tam incredibile, quod non dicendo fiat probabile, nihil tam horridum, tam incultum, quod non splendescat oratione et tamquam excolatur.
但是,没有什么事情是如此令人难以置信,以至于不能通过辩才使之变得合情合理;没有什么事情是如此粗糙、如此未经雕琢,以至于不能通过雄辩而闪耀光芒并仿佛得到修饰。
quod cum ita putarem, feci etiam audacius quam ille ipse, de quo loquor: Cato enim dum taxat de magnitudine animi, de continentia, de morte, de omni laude virtutis, de dis inmortalibus, de caritate patriae Stoice solet oratoriis ornamentis adhibitis dicere; ego tibi illa ipsa, quae vix in gymnasiis et in otio Stoici probant, ludens conieci in communis locos.
既然我如此认为,我便做了一件甚至比我所说的那个人更大胆的事:因为加图至少习惯于在运用雄辩修饰的同时,以斯多葛派的方式谈论心灵的伟大、自制、死亡、对美德的一切颂扬、不朽的神明以及对祖国的热爱;而我,则出于游戏,为你将那些连斯多葛学派自己在学园和闲暇中都几乎无法赞同的学说,投入到了共同的论题之中。
§intro.4quae quia sunt admirabilia contraque opinionem omnium, temptare volui possentne proferri in lucem et ita dici, ut probarentur, an alia quaedam esset erudita, alia popularis oratio, eoque hos locos scripsi libentius, quod mihi ista para/doca quae appellant maxime videntur esse Socratica longeque verissima.
因为这些事情是令人惊异且违背众人常识的,我便想尝试一下,它们是否能够被带入光芒之中,并以一种能被接受的方式表达出来,抑或是否存在一种学者式的辩才与另一种大众化的辩才;因此我更乐意地写下了这些论题,因为在我看来,那些被称为‘悖论’的观点最为符合苏格拉底的精神,而且显然是最为真实的。
§intro.5accipies igitur hoc parvum opusculum, lucubratum his iam contractioribus noctibus, quoniam illud maiorum vigiliarum munus in tuo nomine adparuit, et degustabis genus exercitationum earum, quibus uti consuevi, cum ea, quae dicuntur in scholis qetikw=s, ad nostrum hoc oratorium transfero dicendi genus.
因此,你将收到这本在如今已变短的夜晚里挑灯写就的小小著作,因为那项倾注了更多不眠之夜的心血之作已经冠以你的名字问世;你也将体验到我习惯采用的这类练习:即当我把学园里作为理论探讨的问题,转移到我们这种雄辩的形式中时所做的练习。
hoc tamen opus in acceptum ut referas nihil postulo; non enim est tale, ut in arce poni possit, quasi Minerva illa Phidiae, sed tamen, ut ex eadem officina exisse adpareat.
然而,我并不要求你把这部作品记入我的贷方;因为它并不像菲迪亚斯的那尊密涅瓦雕像那样,可以被安置在卫城之上,但它仍然显而易见地出自同一家作坊。