§9.si modo id ipsum adsequemur; est enim permagnum— imitemur, si potuerimus, Lysiam et eius quidem tenuitatem potissimum; est enim multis locis grandior, sed quia et privatas ille plerasque et eas ipsas aliis et parvarum rerum causulas scripsit, videtur esse ieiunior, cum se ipse consulto ad minutarum causarum genera limaverit.
只要我们能达到这一点——因为这是极难的事情——如果可以的话,让我们模仿莱西亚斯,尤其是他的纤细风格;因为他在许多地方其实更为雄大,但由于他写的绝大多数是私人的辩护词,而且是为他人写的,关于琐碎事务的小诉讼,他在有意使自己适应微小案件的类型而进行雕琢时,显得有些干瘪。
quod qui ita faciet, ut, si cupiat uberior esse, non possit, habeatur sane orator, sed de minoribus; magno autem oratori etiam illo modo saepe dicendum est in tali genere causarum.
如果有人这样做,以至于即使他渴望更加丰润也无法做到,那么他固然可以被看作是辩论家,但只是较次要的辩论家;然而,伟大的辩论家在面对此类案件时,也必须经常采用那种方式。
§10.ita fit ut Demosthenes certe possit sum misse dicere, elate Lysias fortasse non possit.
如此一来,德摩斯梯尼确实可以用平易的方式演说,而莱西亚斯也许无法用高雅的方式演说。
Sed si eodem modo putant exercitu in foro et in omnibus templis, quae circum forum sunt, conlocato dici pro Milone decuisse, ut si de re privata ad unum iudicem diceremus, vim eloquentiae sua facultate, non rei natura metiuntur.
但是,如果在广场以及广场周围的所有神殿都部署了军队的情况下,他们认为为米罗辩护应当像我们在一名单一法官面前就私事进行辩护那样来演说,那么他们就是在用自己的能力,而非事物的本性,来衡量雄辩的力量。
§11.qua re quoniam non nullorum sermo iam increbruit, partim se ipsos Attice dicere, partim neminem nostrum dicere, alteros neglegamus; satis enim eis res ipsa respondet, cum aut non adhibeantur ad causas aut adhibiti derideantur; nam si riderentur, esset id ipsum Atticorum.
因此,既然已经有一些人的言论流传开来,部分人称他们自己是用雅典方式演说,部分人称我们中没有一个人是这样演说的,那么让我们忽略前者吧;因为事物本身已经给他们作出了足够的回答,因为他们要么不被聘请参与诉讼,要么被聘请了却遭到嘲笑;因为如果他们是引人发笑,那本身就是雅典人的特征。
Sed qui dici a nobis Attico more volunt, ipsi autem se non oratores esse profitentur, si teretes auris habent intellegensque iudicium, tamquam ad picturam probandam adhibentur etiam inscii faciendi cum aliqua sollertia iudicandi; §12.sin autem intellegentiam ponunt in audiendi fastidio neque eos quicquam excelsum magnificumque delectat, dicant se quiddam subtile et politum velle, grande ornatumque contemnere; id vero desinant dicere, qui subtiliter dicant, eos solos Attice dicere, id est quasi sicce et integre.
但是,对于那些希望我们用雅典方式演说、而他们自己却声明自己不是辩论家的人,如果他们拥有灵敏的耳朵和聪慧的判断力,他们就像是被请来鉴定画作的人,虽然自己不懂得如何绘画,却拥有某种鉴定的技巧;但是,如果他们把聪明智慧等同于听觉上的挑剔,且任何高尚和宏伟的东西都不能取悦他们,那么他们大可以说自己追求某种精微和润饰的东西,而鄙视雄大和华丽的东西;然而,他们应当停止说只有用精微方式演说的人才是用雅典方式演说(即仿佛是干燥且健全地演说)。
Et ample et ornate et copiose cum eadem integritate Atticorum est.
因为伴随着同样健全性的宏大、华美和丰富演说,也同样属于雅典人。
Quid? dubium est utrum orationem nostram tolerabilem tantum an etiam admirabilem esse cupiamus? Non enim iam quaerimus quid sit Attice, sed quid sit optime dicere.
怎么? 难道我们是希望我们的演说仅仅是可以容忍的,还是也值得赞赏的,对此还有疑问吗? 因为我们现在不再是探求什么是雅典方式,而是什么是最好的演说方式。
§13.ex quo intellegitur, quoniam Graecorum oratorum praestantissimi sint ei qui fuerint Athenis, eorum autem princeps facile Demosthenes, hunc si qui imitetur, cum et Attice dicturum et optime, ut, quoniam Attici nobis propositi sunt ad imitandum, bene dicere id sit Attice dicere.
由此可以理解,既然希腊辩论家中最杰出的是那些曾在雅典的人,而他们中的首领成就是德摩斯梯尼,那么如果有人模仿他,他将既是以雅典方式演说,也是以最好的方式演说,因此,既然雅典人被置于我们面前供我们模仿,那么说得好也就是用雅典方式演说。
Sed cum in eo magnus error esset, quale esset id dicendi genus, putavi mihi suscipiendum laborem utilem studiosis, mihi quidem ipsi non necessarium.
但是,由于对于那种演说流派究竟是什么样子的存在着巨大的误解,我认为自己应当承担一项对学习者有益、但对我自己而言并非必要的劳作。
§14.converti enim ex Atticis duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes inter seque contrarias, Aeschini et Demostheni; nec converti ut interpres, sed ut orator, sententiis isdem et earum formis tamquam figuris, verbis ad nostram consuetudinem aptis.
因为我翻译了两位最雄辩的雅典人之间互相针锋相对的、最著名的演说,即埃斯基内斯和德摩斯梯尼的演说;而且我不是作为翻译家、而是作为辩论家来翻译的,保留了相同的思想及其形式(如同修辞格),并采用了适合我们习惯的词语。
In quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere, sed genus omne verborum vimque servavi.
在这些翻译中,我认为没有必要逐字对应地翻译,而是保留了词语的全部类型和力量。
Non enim ea me adnumerare lectori putavi oportere, sed tamquam appendere.
因为我认为不应当向读者逐个计数这些词语,而应当仿佛是称量它们的重量。
§15.hic labor meus hoc adsequetur, ut nostri homines quid ab illis exigant, qui se Atticos volunt, et ad quam eos quasi formulam dicendi revocent intellegant.
我的这项劳作将达到这样的效果,使我们的同胞理解,对于那些自封为雅典派的人,他们应当要求什么,以及应当把他们召回到什么样的演说规范之中。
'Sed exorietur Thucydides; eius enim quidam eloquentiam admirantur.
“但是修昔底德会出现;因为有人赞赏他的雄辩。
' Id quidem recte; sed nihil ad eum oratorem quem quaerimus.
”这确实是对的;但这与我们所寻求的辩论家毫无关系。
Aliud est enim explicare res gestas narrando, aliud argumentando criminari crimenve dissolvere; aliud narrantem tenere auditorem, aliud concitare.
因为通过叙事来阐明历史事件是一回事,通过论证来指控或化解指控是另一回事;在叙事时吸引听众是一回事,激起听众的感情则是另一回事。
'At loquitur pulchre. '
“但他说话很优美。
§16.num melius quam Plato? Necesse est tamen oratori quem quaerimus controversias explicare forensis dicendi genere apto ad docendum, ad delectandum, ad permovendum.
” 难道比柏拉图还优美吗? 然而,对于我们所寻求的辩论家来说,必须使用适合于教导、取悦和打动的演说流派,来阐明法庭上的争端。
qua re si quis erit qui se Thucydideo genere causas in foro dicturum esse profiteatur, is abhorrebit etiam a suspicione eius quod versatur in re civili et forensi; sin Thucydidem laudabit, ascribat suae nostram sententiam.
因此,如果有人宣称自己要在广场上以修昔底德的风格进行辩护,那么他甚至会与公民事务和法庭事务的影子格格不入;但如果他仅仅是赞美修昔底德,那么就让他把我们的看法也加入到他自己的看法中去吧。