§17.quin ipsum Isocratem, quem divinus auctor Plato suum fere aequalem admirabiliter in Phaedro laudari fecit ab Socrate quemque omnes docti summum oratorem esse dixerunt, tamen hunc in numerum non repono.
然而,即使是伊索克拉底——那位神圣的作者柏拉图在《斐德罗篇》中让苏格拉底奇迹般地赞美他为自己几乎同时代的人,且所有博学之士都称他为最伟大的辩论家——我也同样不将他列入这一行列。
Non enim in acie versatur nec ferro, sed quasi rudibus eius eludit oratio.
因为他并不在实战的队列中活动,也不使用铁剑,而是他的演说仿佛用木剑在进行嬉戏。
A me autem, ut cum maximis minima conferam, gladiatorum par nobilissimum inducitur, Aeschines, tamquam Aeserninus, ut ait Lucilius, non spurcus homo, sed acer et doctus
"
cum Pacideiano hic componitur,—optimus longe
post homines natos—.
而对我来说(为了将最小的与最大的相比),我引入了一对最高贵的剑闘士:埃斯基内斯,正如路奇里乌斯所说,仿佛是埃塞尔尼努斯,他不是个粗俗之人,而是敏锐且博学, “他在此与帕奇德亚努斯相抗衡——这是人类诞生以来远为最优秀的人。
"
Nihil enim illo oratore arbitror cogitari posse divinius.
” 因为我认为,没有任何比那位辩论家(德摩斯梯尼)更神圣的形象可以通过任何思考来构想了。
§18.Huic labori nostro duo genera reprehensionum opponuntur.
针对我们的这项劳作,有人提出了两种指责。
Vnum hoc: 'Verum melius Graeci.
一种是:“但是希腊人写得更好。
' A quo quaeratur ecquid possint ipsi melius Latine? Alterum: 'Quid istas potius legam quam Graecas?' Idem Andriam et Synephebos nec minus Andromacham aut Antiopam aut Epigonos Latinos recipiunt.
”对此应当发问:他们自己能用拉丁语写出任何更好的东西吗? 另一种是:“我为什么要读这些译本,而不去读希腊语原文呢? ”同样是这些人,他们接受了拉丁语版的《安德罗斯岛 shore 少女》和《共同继承人》,并且不亚于接受拉丁语版的《安德洛玛刻》或《安提俄珀》或《后裔们》。
Quod igitur est eorum in orationibus e Graeco conversis fastidium, nullum cum sit in versibus?
那么,既然他们在诗歌中毫无厌恶,为什么在从希腊语翻译过来的演说中却抱有这样的厌恶呢?
§19.Sed adgrediamur iam quod suscepimus, si prius exposue rimus quae causa in iudicium deducta sit.
但是,如果我们先解释清楚被呈交法庭审判的案件起因,那么现在就让我们开始我们所承担的课题吧。
Cum esset lex Athenis, NE. QVIS POPVLI SCITVM FACERET, VT QVISQVAM CORONA DONARETVR IN MAGISTRATV PRIVS QVAM RATIONES RETTVLISSET; et altera lex, EOS, QVI A POPVLO DONARENTVR, IN CONTIONE DONARI DEBERE;
当时雅典有一条法律:“任何人不得在官职人员提交账目之前,提出授予其冠冕的民众决议”;还有另一条法律:“凡由民众授予冠冕者,必须在民众大会上授予;凡由元老院(议事会)授予者,必须在元老院中授予。
QVI A SENATV, IN SENATV, Demosthenes curator muris reficiendis fuit eosque refecit pecunia sua; de hoc igitur Ctesiphon scitum fecit nullis ab illo rationibus relatis, ut corona aurea donaretur eaque donatio fieret in theatro populo convocato, qui locus non est contionis legitimae, atque ita praedicaretur, EVM DONARI VIRTVTIS ERGO BENEVOLENTIAEQVE QVAM IS ERGA POPVLVM ATHENIENSEM HABERET.
”德摩斯梯尼是城壁修缮委员,并用自己的钱修缮了城壁;因此,克特西丰在德摩斯梯尼尚未提交账目的情况下,提出决议案授予他金冠,且该授予仪式要在召集了民众的剧场中进行(这并非法定的民众大会场所),并作如下宣告:“由于他对雅典民众所持有的德行与好意而授予他。
§20.hunc igitur Ctesiphontem in iudicium adduxit Aeschines, quod contra leges scripsisset, ut et rationibus non relatis corona donaretur et ut in theatro, et quod de virtute eius et benevolentia falsa scripsisset, cum Demosthenes nec vir bonus esset nec bene meritus de civitate.
” 因此,埃斯基内斯将这位克特西丰控告法庭,因为他的提案违反了法律,不仅在未提交账目的情况下授予冠冕,而且还在剧场中进行,并且由于他关于德摩斯梯尼德行与好意的描述是虚假的,因为德摩斯梯尼既不是一个善良的人,也没有对城邦立下功勋。
Causa ipsa abhorret illa quidem a formula consuetudinis nostrae, sed est magna.
案件本身确实与我们习惯的(诉讼)程式相去甚远,但它是重大的。
Habet enim et legum interpretationem satis acutam in utramque partem et meritorum in rem publicam contentionem sane gravem.
因为它不仅在双方都包含了对法律相当尖锐的解释,而且也包含了关于对国家功勋的非常严肃的争论。
§21.itaque causa fuit Aeschini, cum ipse a Demo sthene esset capitis accusatus, quod legationem ementitus esset, ut ulciscendi inimici causa nomine Ctesiphontis iudicium fieret de factis famaque Demosthenis.
因此,埃斯基内斯的诉讼动机是(因为他自己曾被德摩斯梯尼控以死罪,指控他在出使时撒谎),为了报复仇敌,在克特西丰的名义下,对德摩斯梯尼的功过和名声进行审判。
Non enim tam multa dixit de rationibus non relatis, quam de eo quod civis improbus ut optimus laudatus esset.
因为他对于未提交账目这件事说得并不多,而更多的是说一个邪恶的公民竟被作为最优秀的人来赞美。
§22.hanc multam Aeschines a Ctesiphonte petivit quadriennio ante Philippi Macedonis mortem; sed iudicium factum est aliquot annis post Alexandro iam Asiam tenente; ad quod iudicium concursus dicitur e tota Graecia factus esse.
埃斯基内斯在马其顿的腓力死前四年,向克特西丰索取这笔罚金;但审判是在几年后进行的,当时亚历山大已经占领了亚洲;据说当时从全希腊都有人聚集来观看这场审判。
Quid enim tam aut visendum aut audiendum fuit quam summorum oratorum in gravissima causa accurata et inimicitiis incensa contentio?
因为,还有什么比最杰出的辩论家在最重大的案件中,经过精心准备且燃起敌意的争论,更值得观看或倾听的呢?
§23.quorum ego orationes si, ut spero, ita expres sero virtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis et earum figuris et rerum ordine, verba persequens eatenus, ut ea non abhorreant a more nostro—quae si e Graecis omnia conversa non erunt, tamen ut generis eiusdem sint, elaboravimus—, erit regula, ad quam eorum dirigantur orationes qui Attice volent dicere.
如果我如我所希望的那样,通过运用他们所有的优点——即思想、它们的修辞格和事物的顺序——来表达他们的演说,而在词语的追随上仅以不违背我们的习惯为度(即使不能将所有的东西都从希腊语中翻译过来,但我们努力使它们属于同一种类),那么这将成为那些希望以雅典方式演说的人的演说应当遵循的规范。
Sed de nobis satis.
但是关于我们自己已经说得够多了。
Aliquando enim Aeschinem ipsum Latine dicentem audiamus.
现在,让我们终于听一听埃斯基内斯自己用拉丁语演说吧。