§8iratum te regi Deiotaro fuisse non erant nescii; adfectum illum quibusdam incommodis et detrimentis propter offensionem animi tui meminerant, teque cum huic iratum, tum sibi amicum esse cognoverant, quodque apud ipsum te de tuo periculo dicerent, fore putabant ut in exulcerato animo facile fictum crimen insideret.
他们并非不知道你曾对德尤塔鲁斯国王感到愤怒;他们记得他因你的不悦而遭受了某些不便和损失,也知道你一方面对他感到愤怒,另一方面对他们自己十分友好;而且由于他们是在你本人面前就你自身的危险进行陈述,他们以为虚构的罪名很容易在受伤的心灵中扎根。
quam ob rem hoc nos primum metu, Caesar, per fidem et constantiam et clementiam tuam libera, ne residere in te ullam partem iracundiae suspicemur.
因此,恺撒,借着你的信义、一贯与仁慈,首先将我们从这种恐惧中解放出来吧,免得我们怀疑你心中还留存着一丝一毫的怒气。
per dexteram istam te oro quam regi Deiotaro hospes hospiti porrexisti, istam, inquam, dexteram non tam in bellis neque in proeliis quam in promissis et fide firmiorem.
我借着你向德尤塔鲁斯国王以宾客对宾客之礼伸出的那只右手恳求你——我说,正是那只在承诺和信义中比在战争和战斗中更为坚固的右手。
tu illius domum inire, tu vetus hospitium renovare voluisti; te eius di penates acceperunt, te amicum et placatum Deiotari regis arae focique viderunt.
你曾希望进入他的家门,你曾希望重温旧日的宾客之谊;他的家神迎接了你,德尤塔鲁斯国王的祭坛和炉灶见证了你的友好与平静。
§9cum facile orari, Caesar, tum semel exorari soles.
恺撒,你不仅容易被恳求,而且一旦被说服,通常就会彻底宽恕。
nemo umquam te placavit inimicus qui ullas resedisse in te simultatis reliquias senserit.
在平息你怒火的敌人中,从未有人感到你心中还留有任何敌意的残余。
quamquam cui sunt inauditae cum Deiotaro querelae tuae? numquam tu illum accusavisti ut hostem, sed ut amicum officio parum functum, quod propensior in Cn. Pompei amicitiam fuisset quam in tuam: cui tamen ipsi rei veniam te daturum fuisse dicebas, si tum auxilia Pompeio vel si etiam filium misisset, ipse aetatis excusatione usus esset.
然而,你与德尤塔鲁斯之间的嫌隙,有谁没有听说过呢? 你从未像对待敌人那样指控他,而是将他视为一个未能尽到责任的朋友,因为他更倾向于与格奈乌斯·庞培结好,而不是与你;然而对于这件事本身,你曾说过,如果当时他给庞培派去了援军,或者哪怕只派去了儿子,而自己则以年龄为由留守,你本是会给予宽恕的。
§10ita cum maximis eum rebus liberares, perparvam culpam relinquebas.
因此,当你免除他最重大的罪责时,你留下的过错极小。
itaque non solum in eum non animadvertisti sed omni metu liberavisti, hospitem agnovisti, regem reliquisti.
所以你不仅没有惩罚他,反而免除了他的一切恐惧,承认他为宾客,并让他保留了国王的地位。
neque enim ille odio tui progressus, sed errore communi lapsus est.
因为他并非出于对你的仇恨而有所举动,而是由于共同的错误而失足。
is rex quem senatus hoc nomine saepe honorificentissimis decretis appellavisset, quique illum ordinem ab adulescentia gravissimum sanctissimumque duxisset, isdem rebus est perturbatus homo longinquus et alienigena quibus nos in media re publica nati semperque versati.
元老院常常在极具尊荣的法令中以这个头衔称呼他,他也自年轻时起就将那个阶层视为最庄严和神圣的,就是这样一位居住在远方的异国国王,却被同样的事情所困扰,而我们这些在共和国腹地出生并一直生活于其中的人也同样被这些事情所困扰。
§11cum audiret senatus consentientis auctoritate arma sumpta, consulibus, praetoribus, tribunis plebis, nobis imperatoribus rem publicam defendendam datam, movebatur animo et vir huic imperio amicissimus de salute populi Romani extimescebat, in qua etiam suam esse inclusam videbat.
当他听说元老院在一致授权下拿起了武器,国家防卫权被交给了执政官、法务官、平民护民官以及作为指挥官的我们时,他内心深受震动,这位对这个帝国极为友好的男子为罗马人民的安全深感恐惧,他在其中也看到了自己安全的包含。
in summo tamen timore quiescendum esse arbitrabatur.
然而在极度的恐惧中,他认为自己应当保持静默。
maxime vero perturbatus est, ut audivit consules ex Italia profugisse, omnis consularis—sic enim ei nuntiabatur—cunctum senatum, totam Italiam effusam.
但是,当他听说执政官们已经逃离意大利,所有前执政官——因为当时是这样向他报告的——、整个元老院以及整个意大利都已外流时,他确实陷入了极大的不安。
talibus enim nuntiis et rumoribus patebat ad orientem via nec ulli veri subsequebantur.
因为通过这些报告和传闻,通往东方的道路洞开,而没有任何真实的报告尾随其后。
nihil ille de condicionibus tuis, nihil de studio concordiae et pacis, nihil de conspiratione audiebat certorum hominum contra dignitatem tuam.
他没有听到任何关于你的条件,没有听到任何关于你对和睦与和平的热望,也没有听到任何关于某些人针对你尊严的阴谋。
quae cum ita essent, tamen usque eo se tenuit quoad a Cn. Pompeio legati ad eum litteraeque venerunt.
尽管如此,他依然克制着自己,直到格奈乌斯·庞培的使节和书信到达他那里。
§12ignosce, ignosce, Caesar, si eius viri auctoritati rex Deiotarus cessit quem nos omnes secuti sumus; ad quem cum di atque homines omnia ornamenta congessissent, tum tu ipse plurima et maxima.
宽恕吧,宽恕吧,恺撒,如果德尤塔鲁斯国王屈从了那位我们所有人都追随的伟人的权威;对于那个人,神明和人类曾赐予他一切荣耀,而你本人则赐予了最多、最伟大的荣耀。
nec enim, si tuae res gestae ceterorum laudibus obscuritatem attulerunt, idcirco Cn. Pompei memoriam amisimus.
因为,即使你的伟业使其他所有人的赞誉都相形失色,我们也没有因此而忘记对格奈乌斯·庞培的记忆。
quantum nomen illius fuerit, quantae opes, quanta in omni genere bellorum gloria, quanti honores populi Romani, quanti senatus, quanti tui, quis ignorat? tanto ille superiores vicerat gloria quanto tu omnibus praestitisti.
他的名望曾有多么显赫,他的资源有多么丰厚,他在各种战争中的荣耀有多么伟大,罗马人民给他的荣誉、元老院给他的荣誉、以及你给他的荣誉有多么崇高,有谁不知道呢? 他在荣耀上超越前人,正如你在一切事物上超越众人一样。
itaque Cn. Pompei bella, victorias, triumphos, consulatus admirantes numerabamus: tuos enumerare non possumus.
因此,我们曾怀着景仰之心数着格奈乌斯·庞培的战争、胜利、凯旋式和执政官任期;而你的伟业,我们甚至无法一一列举。