§1cum in omnibus causis gravioribus, C. Caesar, initio dicendi commoveri soleam vehementius quam videtur vel usus vel aetas mea postulare, tum in hac causa ita multa me perturbant ut, quantum mea fides studi mihi adferat ad salutem regis Deiotari defendendam, tantum facultatis timor detrahat.
盖乌斯·恺撒,尽管在所有较为重大的案件中,我在辩护开始时通常比我的经验或年龄所要求的更为剧烈地动摇,但在本案中,有如此多的事情使我心神不宁,以至于,我的忠诚为捍卫德尤塔鲁斯国王的安全带给我多少热忱,恐惧就夺走了我多少能力。
primum dico pro capite fortunisque regis, quod ipsum, etsi non iniquum est in tuo dumtaxat periculo, tamen est ita inusitatum, regem reum capitis esse, ut ante hoc tempus non sit auditum.
首先,我是在为一位国王的生命和财产进行辩护,这件事本身,尽管在仅涉及你自身危险时并非不公,但国王成为死罪被告,这终究是如此罕见,以至于在此之前闻所未闻。
§2deinde eum regem quem ornare antea cuncto cum senatu solebam pro perpetuis eius in nostram rem publicam meritis, nunc contra atrocissimum crimen cogor defendere.
其次,这位我以前曾与全体元老院成员一起,因其对我们共和国的持久功绩而常常予以表彰的国王,现在我却被迫为他洗脱最残忍的罪名。
accedit ut accusatorum alterius crudelitate, alterius indignitate conturber.
此外,更兼有告发者中一人的残忍和另一人的卑劣使我感到震惊。
crudelis Castor, ne dicam sceleratum et impium, qui nepos avum in capitis discrimen adduxerit adulescentiaeque suae terrorem intulerit ei cuius senectutem tueri et tegere debebat, commendationemque ineuntis aetatis ab impietate et ab scelere duxerit; avi servum corruptum praemiis ad accusandum dominum impulerit, a legatorum pedibus abduxerit.
残忍的卡斯托尔——更不用说他的罪恶与不敬了——他作为孙子,竟然将祖父推入生命危险之中,并将他本应保护和遮蔽其晚年的长者的青春带入恐怖之中,且从不敬与罪恶中获取他早年起步的声誉;他用赏赐收买祖父的奴隶,唆使其指控主人,并将其从使节们的脚边强行带走。
§3fugitivi autem dominum accusantis et dominum absentem et dominum amicissimum nostrae rei publicae cum os videbam, cum verba audiebam, non tam adflictam regiam condicionem dolebam quam de fortunis communibus extimescebam.
此外,当我看到一个逃亡奴隶指控其主人,而且指控的是一位缺席的主人,一位对我们共和国最为友好的主人,看到他的面孔、听到他的言辞时,我与其说是为国王痛苦的处境感到悲伤,不如说是对我们共同的命运深感恐惧。
nam cum more maiorum de servo in dominum ne tormentis quidem quaeri liceat, in qua quaestione dolor elicere veram vocem possit etiam ab invito, exortus est servus qui, quem in eculeo appellare non posset, eum accuset solutus.
因为,按照我们祖先的习俗,即使通过酷刑也绝对不允许对奴隶进行针对主人的审讯(在那种审讯中,痛苦甚至能从不情愿的人身上逼出真实的真理),然而却出现了一个奴隶,他在刑架上连名字都不敢称呼主人,如今却在自由状态下指控主人。
§4perturbat me, C. Caesar, etiam illud interdum quod tamen, cum te penitus recognovi, timere desino: re enim iniquum est, sed tua sapientia fit aequissimum.
盖乌斯·恺撒,有时还有另一件事让我感到不安,然而,当我深入审视你的为人时,我便不再害怕了:因为就事情本身而言这是不公正的,但通过你的智慧,它变得极其公正。
nam dicere apud eum de facinore contra cuius vitam consilium facinoris inisse arguare, cum per se ipsum consideres, grave est; nemo enim fere est qui sui periculi iudex non sibi se aequiorem quam reo praebeat.
因为,在一个人面前,就针对其生命的阴谋——而你被指控参与了这一阴谋——进行辩护,当你独自思考时,这是沉重的;因为几乎没有人在作为自身危险的裁判官时,不对自己比对被告表现得更宽大。
sed tua, Caesar, praestans singularisque natura hunc mihi metum minuit.
但是,恺撒,你那卓越而独特的本性减轻了我的这种恐惧。
non enim tam timeo quid tu de rege Deiotaro, quam intellego quid de te ceteros velis iudicare.
因为我并不那么担心你将如何判决德尤塔鲁斯国王,而是理解你希望其他人对你做出怎样的评价。
§5moveor etiam loci ipsius insolentia, quod tantam causam quanta nulla umquam in disceptatione versata est dico intra domesticos parietes, dico extra conventum et eam frequentiam in qua oratorum studia niti solent: in tuis oculis, in tuo ore voltuque acquiesco, te unum intueor, ad te unum omnis spectat oratio: quae mihi ad spem obtinendae veritatis gravissima sunt, ad motum animi et ad omnem impetum dicendi contentionemque leviora.
我也因这个地方本身的不同寻常而动容,因为我是在住宅的墙壁之内,在法庭的集会和雄辩家们的热忱通常赖以施展的广大听众之外,来陈述这样一桩在任何辩论中都未曾处理过的如此重大的案件:在你的目光中,在你那面容和神态中,我得到了安宁,我只注视着你一人,我所有的言辞都指向你一人:这些事情对于获得真理的希望而言是极为有利的,但对于情感的激发以及辩护的全部气势和交锋而言,力量却显得较为微弱。
§6hanc enim, C. Caesar, causam si in foro dicerem eodem audiente et disceptante te, quantam mihi alacritatem populi Romani concursus adferret! quis enim civis ei regi non faveret cuius omnem aetatem in populi Romani bellis consumptam esse meminisset? spectarem curiam, intuerer forum, caelum denique testarer ipsum.
因为,盖乌斯·恺撒,如果我是在广场上,在你自己聆听和审议的情况下陈述这个案件,罗马人民的聚集会给我带来多么巨大的干劲啊! 有哪位公民不拥戴这位他所记得将其一生都奉献给罗马人民战争的国王呢? 我会望着元老院大厦,注视着广场,最后甚至会请苍天本身作证。
sic, cum et deorum immortalium et populi Romani et senatus beneficia in regem Deiotarum recordarer, nullo modo mihi deesse posset oratio.
这样,当我回忆起不朽的神明、罗马人民和元老院对德尤塔鲁斯国王的恩惠时,我的辩才绝不可能枯竭。
§7quae quoniam angustiora parietes faciunt actioque maximae causae debilitatur loco, tuum est, Caesar, qui pro multis saepe dixisti, quid mihi nunc animi sit ad te ipsum referre, quo facilius cum aequitas tua tum audiendi diligentia minuat hanc perturbationem meam.
既然墙壁使这一切变得狭窄,且最重大案件的辩解因场所而受到削弱,那么,恺撒,作为经常为许多人辩护的你,将我此时的心境引向你自身去体验,便是你的职责了,以便你的公正和聆听的专注能更容易地减轻我的这种不安。
sed ante quam de accusatione ipsa dico, de accusatorum spe pauca dicam; qui cum videantur neque ingenio neque usu atque exercitatione rerum valere, tamen ad hanc causam non sine aliqua spe et cogitatione venerunt.
但是,在谈及指控本身之前,我先对告发者们的期望说几句;他们虽然看起来既无才华,也无经验和实务磨炼,但他们绝非没有某种希望和盘算而来到这个法庭的。