Humanitext Reader

西塞罗 · 为戴奥塔鲁斯王辩护 §33-37

凯撒的宽容与德尤塔鲁斯的美德

第 7 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗论证了指控凯撒为僭主的说法完全是基于毫无根据的传言,并赞美了凯撒的宽容。他强调德尤塔鲁斯对凯撒毫无怨恨,对其授予的“国王”称号深表感激,并在逆境中依然保持着卓越的美德。

§33at quam acute conlecta crimina! Blesamius inquit,—eius enim nomine, optimi viri nec tibi ignoti, male dicebat tibi— ad regem inquit scribere solebat te in invidia esse, tyrannum existimari, statua inter reges posita animos hominum vehementer offensos, plaudi tibi non solere.
然而这些罪名收集得多么敏锐啊! “布莱萨米乌斯,”他说道——因为他曾以这位你所熟知的优秀人物的名义诽谤你——“布莱萨米乌斯,”他说道,“过去常写信给国王,说你正处于怨恨之中,被视为僭主,你的雕像被安放在众国王之间极大地激怒了人们的心,人们不再习惯为你鼓掌。
nonne intellegis, Caesar, ex urbanis malevolorum sermunculis haec ab istis esse conlecta? Blesamius tyrannum Caesarem scriberet? multorum enim capita civium viderat, multos iussu Caesaris vexatos, verberatos, necatos, multas adflictas et eversas domos, armatis militibus refertum forum! quae semper in civili victoria sensimus, ea te victore non vidimus.
” 凯撒,难道你不明了,这些都是他们从城市里心怀怨恨之人的闲言碎语中收集来的吗? 布莱萨米乌斯会写信说凯撒是僭主吗? 因为难道他曾看见过许多公民的头颅落地,看见过许多人在凯撒的命令下遭受折磨、鞭打和杀戮,看见过许多家庭流离失所、房屋倾覆,看见过论坛上挤满了武装士兵吗? 那些我们在内战胜利中总能感受到的惨状,在您获胜时我们却未曾见到。
§34solus, inquam, es, C. Caesar, cuius in victoria ceciderit nemo nisi armatus.
盖乌斯、凯撒,我说,你是唯一一个在胜利中除了武装人员外没有让任何人倒下的人。
et quem nos liberi in summa populi Romani libertate nati non modo non tyrannum sed etiam clementissimum in victoria ducimus, is Blesamio qui vivit in regno tyrannus videri potest? nam de statua quis queritur, una praesertim, cum tam multas videat? valde enim invidendum est eius statuis cuius tropaeis non invidemus.
而我们这些在罗马人民极高自由中出生的自由人,不仅不认为他是僭主,甚至认为他在胜利中是极度仁慈的,这样的人难道会在生活在王国的布莱萨米乌斯眼中显得像个僭主吗? 至于雕像,尤其是仅有一尊,当他看到这么多雕像时,谁还会抱怨呢? 因为,如果我们不嫉妒他的战功纪念碑,难道倒要极大地嫉妒他的雕像吗?
nam si locus adfert invidiam, nullus est ad statuam quidem rostris clarior.
因为如果位置会带来嫉妒,那么至少对于雕像而言,没有比演说坛更显赫的地方了。
de plausu autem quid respondeam? qui nec desideratus umquam in te est et non numquam obstupefactis hominibus ipsa admiratione compressus est et fortasse eo praetermissus quia nihil volgare te dignum videri potest.
然而,关于掌声,我该如何回答呢? 这从未被您所渴求,且有时因人们在惊叹中呆若木鸡而被这赞叹本身所抑制,或许它被忽略正是因为,任何平庸之物都显得配不上您。
§35nihil a me arbitror praeteritum, sed aliquid ad extremam partem causae reservatum.
我认为我没有遗漏任何事情,但有一件事被保留到了辩护的最后部分。
id autem aliquid quid est? te ut plane Deiotaro reconciliet oratio mea.
然而那件事是什么呢? 那就是让我的演说使你与德尤塔鲁斯完全和解。
non enim iam metuo ne illi tu suscenseas; illud vereor ne tibi illum suscensere aliquid suspicere: quod abest longissime, mihi crede, Caesar.
因为我已不再害怕你对他发怒;我所担心的是,你怀疑他对你有些发怒:这离事实最远,凯撒,请相信我。
quid enim retineat per te meminit, non quid amiserit; neque se a te multatum arbitratur, sed, cum existimares multis tibi multa esse tribuenda, quo minus a se qui in altera parte fuisset ea sumeres non recusavit.
因为他记住的是他通过你保留了什么,而不是他失去了什么;他也不认为自己被你处罚了,而是当他认为你必须把许多东西分给许多人时,对于曾处于另一阵营的自己,他不拒绝你从他那里取走这些东西。
§36etenim si Antiochus Magnus ille, rex Asiae, cum, postea quam a L. Scipione devictus Tauro tenus regnare iussus est, omnem hanc Asiam quae est nunc nostra provincia amisisset, dicere est solitus benigne sibi a populo Romano esse factum, quod nimis magna procuratione liberatus modicis regni terminis uteretur, potest multo facilius hoc se Deiotarus consolari.
因为事实上,如果亚洲之王,那位伟大的安条克,在被卢修斯·西庇阿击败并被命令最远只能统治到托罗斯山脉之后,失去了现在属于我们行省的这整个亚洲,过去却常说罗马人民对他仁慈,因为他从过分重大的管辖负担中解脱出来,得以享受适度的王国边界,那么德尤塔鲁斯就能更容易地以此来宽慰自己。
ille enim furoris multam sustulerat, hic erroris.
因为前者承受了疯狂的惩罚,而后者承受了过错的惩罚。
omnia tu Deiotaro, Caesar, tribuisti, cum et ipsi et filio nomen regium concessisti.
凯撒,当你向他本人及他的儿子授予王之称号时,你就已经把一切都给予了德尤塔鲁斯。
hoc nomine retento atque servato nullum beneficium populi Romani, nullum iudicium de se senatus imminutum putat.
由于保留并守护着这个称号,他认为罗马人民的任何恩惠、元老院对他的任何决议都没有被削弱。
Magno animo et erecto est, nec umquam succumbet inimicis, ne fortunae quidem.
他拥有伟大而毅然的精神,决不会向敌人屈服,甚至不会向命运屈服。
§37multa se arbitratur et peperisse ante factis et habere in animo atque virtute, quae nullo modo possit amittere.
他认为,通过过去的功绩,他已经创造并在心灵和美德中拥有许多无论如何也无法失去的东西。
quae enim fortuna aut quis casus aut quae tanta possit iniuria omnium imperatorum de Deiotaro decreta delere? ab omnibus est enim is ornatus qui, postea quam in castris esse potuit per aetatem, in Asia, Cappadocia, Ponto, Cilicia, Syria bella gesserunt: senatus vero iudicia de illo tam multa tamque honorifica, quae publicis populi Romani litteris monumentisque consignata sunt, quae umquam vetustas obruet aut quae tanta delebit oblivio? quid de virtute eius dicam, de magnitudine animi, gravitate, constantia? quae omnes docti atque sapientes summa, quidam etiam bona sola esse dixerunt, eisque non modo ad bene sed etiam ad beate vivendum contentam esse virtutem.
因为什么样的命运、什么样的偶然,或者什么样的重大不公,能够抹去所有统帅对德尤塔鲁斯所作的法令呢? 因为所有那些在他年龄足够进入军营之后、在亚洲、卡帕多奇亚、蓬托斯、基利家和叙利亚进行过战争的人,都曾授予他荣誉;而次元老院对他的那许多且极具荣誉的决议,已记录在罗马人民的官方公文和纪念碑中,什么样的岁月能将它们掩埋,什么样的重大遗忘能将它们抹去呢? 关于他的美德、心灵的伟大、庄重与不屈,我该说什么呢? 所有学者和智者都称这些为最大的善,有些人甚至称其为唯一的善,并认为美德不仅对于善生,甚至对于福生,都是自足的。

词汇与语法注释

  1. 33Blesamius tyrannum Caesarem scriberet? — 使用虚拟语气未完成过去时(scriberet)的修辞疑问句,表示过去的不信任或反事实假设(“布莱萨米乌斯怎么会写信说凯撒是僭主呢?绝不可能。”)。
  2. 34valde enim invidendum est eius statuis — 由于动词 invidere 支配与格,其被动语态以无人称形式(invidendum est)出现,原本作为宾语的与格(statuis)保持不变。
  3. 35ne tibi illum suscensere aliquid suspicere — ne 从句中的 suspicere 是异态动词 suspicor 的虚拟语气现在时第二人称单数形式(-ris 的异体 -re)。它带有一个由主格/宾格代词 illum 和不定式 suscensere 组成的“对格加不定式”结构(“他正在发怒”)。aliquid 起副词性作用。
  4. 36dicere est solitus — 这是一个词序倒置(hyperbaton),助动词 est 被插入在不定式 dicere 和过去分词 solitus 之间,偏离了常规的 solitus est dicere 语序。

引用这一段

西塞罗, 为戴奥塔鲁斯王辩护 §33-37. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi034.humanitext-lat2:33-37

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。