Humanitext Reader

西塞罗 · 为戴奥塔鲁斯王辩护 §28-32

谴责卡斯托尔的不敬与收买奴隶行径

第 6 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗猛烈谴责起诉者卡斯托尔的不敬与不道德,指出收买奴隶告发其主人的行为严重破坏了社会基盘,并借由过去名士多米提乌斯的美德实例来证明这一点。

§28imitari, Castor, potius avi mores disciplinamque debebas quam optimo et clarissimo viro fugitivi ore male dicere.
卡斯托尔,你应当效法你祖父的品行和纪律,而不是用一个逃亡奴隶的口来恶毒诽谤一位最优秀、最显赫的人物。
quod si saltatorem avum habuisses neque eum virum unde pudoris pudicitiaeque exempla peterentur, tamen hoc maledictum minime in illam aetatem conveniret.
即使你曾经有一个身为舞者的祖父,并且他不是一个可以从中寻求羞耻和贞洁模范的人,然而这种诽谤也绝不适合他那样的年纪。
quibus ille studiis ab ineunte aetate se imbuerat, non saltandi, sed bene ut armis, optime ut equis uteretur, ea tamen illum cuncta iam aetate defecerant.
他自幼便沉浸于其中的那些追求——不是跳舞,而是熟练地使用武器、极好地驾驭马匹——然而所有这些现在都因他的高龄而使他力不从心了。
itaque Deiotarum cum plures in equum sustulissent, quod haerere in eo senex posset, admirari solebamus: hic vero adulescens qui meus in Cilicia miles, in Graecia commilito fuit, cum in illo nostro exercitu equitaret cum suis delectis equitibus quos una cum eo ad Pompeium pater miserat, quos concursus facere solebat, quam se iactare, quam ostentare, quam nemini in illa causa studio et cupiditate concedere!
因此,每当好几个人把德尤塔鲁斯抬上马背,好让他这个老人能稳坐在上面时,我们常常感到赞叹;然而,这个年轻人在基利家曾是我的士兵,在希腊曾是我的战友,当他在我们那支军队中,与他父亲和他一起派去给庞培的精选骑兵一同骑行时,他是如何频繁地发起突击,如何自我炫耀,如何自我展示,在那个事业中又是如何在热忱和渴望上不向任何人让步啊!
§29tum vero exercitu amisso ego, qui pacis semper auctor, post Pharsalicum autem proelium suasor fuissem armorum non ponendorum, sed abiciendorum, hunc ad meam auctoritatem non potui adducere, quod et ipse ardebat studio illius belli et patri satis faciendum arbitrabatur.
然而,在军队损失之后,我这个始终是和平的倡导者、在法萨卢斯战役之后又是劝告人们不是放下武器而是扔掉武器的人,却无法使这个年轻人服从我的权威,因为他自己既对那场战争怀有炽热的热忱,又认为必须取悦他的父亲。
felix ista domus quae non impunitatem solum adepta sit sed etiam accusandi licentiam: calamitosus Deiotarus qui et ab eo qui in isdem castris fuerit, et non modo apud te sed etiam a suis accusetur! vos vestra secunda fortuna, Castor, non potestis sine propinquorum calamitate esse contenti?
那个不仅免于惩罚、甚至获得了控告自由的家族是多么幸运! 而德尤塔鲁斯又是多么不幸,他不仅被一个曾身处同一阵营的人指控,而且不仅在你的面前、甚至被他自己的亲属指控! 卡斯托尔,难道你们在没有亲人遭遇不幸的情况下,就无法对你们自己的好运感到满足吗?
§30sint sane inimicitiae, quae esse non debebant—rex enim Deiotarus vestram familiam abiectam et obscuram e tenebris in lucem evocavit: quis tuum patrem ante quis esset quam cuius gener esset audivit?—sed quamvis ingrate et impie necessitudinis nomen repudiaretis, tamen inimicitias hominum more gerere poteratis, non ficto crimine insectari, non expetere vitam, non capitis arcessere.
就算确实存在敌意吧,这本是不该存在的——因为德尤塔鲁斯王把你们那个败落而无名的家族从黑暗中召唤到了光明之中:在人们知道你父亲是谁的岳父之前,有谁曾听说过他是谁? ——然而,无论你们多么无恩且不敬地拒绝亲属关系的名义,你们本可以像人类那样去进行敌对活动,而不是用虚假的罪名去陷害,不是去图谋生命,不是进行死罪控告。
esto: concedatur haec quoque acerbitatis et odi magnitudo: adeone ut omnia vitae salutisque communis atque etiam humanitatis iura violentur? servum sollicitare verbis, spe promissisque corrumpere, abducere domum, contra dominum armare, hoc est non uni propinquo, sed omnibus familiis nefarium bellum indicere.
好吧,就算是这样,这种残酷和仇恨的程度也被允许吧:但难道要到了生命和公共安全的一切权利、甚至人性的权利都被侵犯的地步吗? 用言语诱惑奴隶,用希望和承诺去收买,带走带回家中,武装起来反抗主人,这不是向一个亲属,而是向所有的家庭宣战,这是邪恶的战争。
nam ista corruptela servi si non modo impunita fuerit sed etiam a tanta auctoritate approbata, nulli parietes nostram salutem, nullae leges, nulla iura custodient.
因为如果对奴隶的那种收买不仅不受到惩罚,而且还受到如此巨大的权威的批准,那么任何墙壁都无法保卫我们的安全,任何法律、任何权利都无法守护。
Vbi enim id quod intus est atque nostrum impune evolare potest contraque nos pugnare, fit in dominatu servitus, in servitute dominatus.
因为当那处于内部、属于我们自己的东西可以免受惩罚地飞出去并反抗我们时,在统治中就产生了奴役,在奴役中就产生了统治。
§31O tempora, o mores! Cn.
啊,时代! 啊,风尚!
Domitius ille quem nos pueri consulem, censorem, pontificem maximum vidimus, cum tribunus plebis M. Scaurum principem civitatis in iudicium populi vocavisset Scaurique servus ad eum clam domum venisset et crimina in dominum delaturum se esse dixisset, prendi hominem iussit ad Scaurumque deduci.
我们小时候曾见过的担任过执政官、监察官、大祭司的那个格奈乌斯·多米提乌斯,当他作为平民护民官将国家领袖马尔库斯·斯考鲁斯传唤到人民的法庭,而斯考鲁斯的奴隶暗中来到他的家中、并说他将告发主人的罪行时,他命令将这个人逮捕并押送回斯考鲁斯那里。
vide quid intersit, etsi inique Castorem cum Domitio comparo: sed tamen ille inimico servum remisit, tu ab avo abduxisti; ille incorruptum audire noluit, tu corrupisti; ille adiutorem servum contra dominum repudiavit, tu etiam accusatorem adhibuisti.
虽然我把卡斯托尔与多米提乌斯进行比较是不公平的,但看看到底有多大的差别:然而,他把奴隶退还给了敌人,你却从祖父身边带走了他;他拒绝听取未被收买者的告密,你却收买了;他拒绝奴隶作为反抗主人的帮凶,你甚至起用了他作为控告者。
at semel iste est corruptus a vobis.
但是,他只是一次被你们收买了而已。
§32nonne, cum esset perductus et cum tecum fuisset, refugit ad legatos? nonne ad hunc Cn.
难道他被带过去、并与你在一起之后,没有逃回使节们那里吗? 难道他没有来到这个格奈乌斯·多米提乌斯这里吗?
Domitium venit? nonne audiente hoc Ser. Sulpicio, clarissimo viro, qui tum casu apud Domitium cenabat, et hoc T. Torquato, optimo adulescente, se a te corruptum, tuis promissis in fraudem impulsum esse confessus est? quae est ista tam impotens, tam crudelis, tam immoderata inhumanitas? idcirco in hanc urbem venisti ut huius urbis iura et exempla corrumperes domesticaque immanitate nostrae civitatis humanitatem inquinares?
难道在当时碰巧在多米提乌斯家赴宴的显赫人物塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯,以及最优秀的青年提图斯·托尔夸图斯听着的时候,他没有承认自己被你收买、被你的承诺驱使陷入罪行之中吗? 你们那种如此无法无天、如此残酷、如此毫无节制的非人道究竟是什么? 你来到这个城市,难道就是为了败坏这个城市的法律和模范,用你们家庭内部的残暴来玷污我们国家的文明吗?

词汇与语法注释

  1. ¦10¦debebas — 表示义务或合适动词的直陈式未完成过去时(debebas),用于表示过去应该履行但实际上未履行的义务(“本应当……”)。
  2. ¦10¦quod si saltatorem avum habuisses... tamen hoc maledictum minime in illam aetatem conveniret. — 这是一个混合条件句,条件从句使用虚拟式过去完成时(habuisses,表示与过去事实相反的假设),主句使用虚拟式未完成过去时(conveniret,表示与现在事实相反或持续状态的推测)。
  3. ¦11¦sint sane — 使用虚拟式现在时的让步表达(“就算确实……吧”)。说话者在论证中暂时承认对方的前提。
  4. ¦11¦capitis arcessere — 动词 arcessere(指控、起诉)带有表示惩罚或罪名的属格(capitis,意为死罪、极刑)的惯用表达。
  5. ¦12¦audiente hoc Ser. Sulpicio — 使用现在分词 audiente 的夺格绝对结构,意为“在……听着的时候”。指示代词 hoc 是夺格,指代多米提乌斯,而非中性宾格。

引用这一段

西塞罗, 为戴奥塔鲁斯王辩护 §28-32. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi034.humanitext-lat2:28-32

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。