§38haec ille reputans et dies noctesque cogitans non modo tibi non suscenset—esset enim non solum ingratus sed etiam amens—, verum omnem tranquillitatem et quietem senectutis refert acceptam clementiae tuae.
他(德尤塔鲁斯)回想这些事,日夜思考,不仅不对您发怒——因为如果那样,他不仅是忘恩负义,更是丧失理智——反倒将他晚年的全部安宁与平静归功于您的仁慈。
quo quidem animo cum antea fuit, tum non dubito quin tuis litteris, quarum exemplum legi, quas ad eum Tarracone huic Blesamio dedisti, se magis etiam erexerit ab omnique sollicitudine abstraxerit.
他以前固然是抱持着这种心境,而现在,我毫不怀疑,通过您在塔拉科交给这位布莱萨米乌斯带给他的信(我已读过其副本),他更重新振作起来,并解脱了所有的忧虑。
iubes enim eum bene sperare et bono esse animo, quod scio te non frustra scribere solere.
因为您嘱咐他要抱有好的希望并保持良好的精神,而我知道您向来不会无端地写下这些话。
memini enim isdem fere verbis ad me te scribere meque tuis litteris bene sperare non frustra esse iussum.
因为我记得,您曾用几乎相同的话写信给我,而我通过您的来信被嘱咐要抱有好的希望,也绝非徒然。
§39laboro equidem regis Deiotari causa quocum mihi amicitiam res publica conciliavit, hospitium voluntas utriusque coniunxit, familiaritatem consuetudo attulit, summam vero necessitudinem magna eius officia in me et in exercitum meum effecerunt: sed cum de illo laboro, tum de multis amplissimis viris quibus semel ignotum a te esse oportet, nec tuum beneficium in dubium vocari, nec haerere in animis hominum sollicitudinem sempiternam, nec accidere ut quisquam te timere incipiat eorum qui sint semel a te liberati timore.
我确实为德尤塔鲁斯国王而焦虑,国家为我与他建立了友谊,双方的意愿使我们结为客友,长期的交往带来了亲密,而他对我和我的军队的巨大恩惠则促成了最亲密的纽带;然而,我不仅为他焦虑,也为许多极高贵的显赫人士焦虑,他们既然曾一度获得您的宽恕,就理应如此,您的恩惠不应受到质疑,人们心中也不应留下永恒的忧虑,更不应发生任何曾被您从恐惧中解放出来的人再次开始害怕您的情况。
§40non debeo, Caesar, quod fieri solet in tantis periculis, temptare ecquonam modo dicendo misericordiam tuam commovere possim.
凯撒,我不应当像在如此重大的危险中通常所做的那样,试图去探索如何通过我的言辞来打动您的怜悯。
nihil opus est.
这完全没有必要。
occurrere solet ipsa supplicibus et calamitosis, nullius oratione evocata.
怜悯本身通常会主动奔向哀求者和不幸者,而无需任何人的言词召唤。
propone tibi duos reges et id animo contemplare quod oculis non potes: dabis profecto id misericordiae quod iracundiae denegasti.
请在您的面前设想两位国王,用您的心灵去凝视您用眼睛无法看到的事物:您必定会将曾因愤怒而拒绝给予的东西给予怜悯。
multa sunt monumenta clementiae tuae, sed maxime eorum incolumitates quibus salutem dedisti.
您的仁慈有许多纪念碑,但尤其是那些被您赐予生命的人的安然无恙。
quae si in privatis gloriosa sunt, multo magis commemorabuntur in regibus.
如果这些事在私人身上是光荣的,那么在国王身上就更会被人传颂。
semper regium nomen in hac civitate sanctum fuit, sociorum vero regum et amicorum sanctissimum.
在这个城邦中,国王之名向来是神圣的,而同盟及友好国王之名,更是最为神圣的。
§41quod nomen hi reges ne amitterent te victore timuerunt, retentum vero et a te confirmatum posteris etiam suis tradituros se esse confidunt.
这些国王曾害怕在您获胜时会失去这个称号,但如今它得以保留并被您确立,他们深信他们也会将其传给自己的子孙。
corpora sua pro salute regum suorum hi legati regii tradunt, Hieras et Blesamius et Antigonus, tibi nobisque omnibus iam diu noti, eademque fide et virtute praeditus Dorylaus, qui nuper cum Hiera legatus est ad te missus, cum regum amicissimi, tum tibi etiam, ut spero, probati.
这些国王的使节,即您和我们大家早已熟知的希埃拉斯、布莱萨米乌斯和安提戈努斯,以及赋予了同样忠诚与美德的多里劳斯(他最近与希埃拉斯一起作为使节被派到您那里)——他们既是国王们最亲密的朋友,也如我所希望的,得到了您的认可——他们正为了自己国王的安全而献出自己的身体。
§42exquire de Blesamio num quid ad regem contra dignitatem tuam scripserit.
请调查布莱萨米乌斯,看他是否写过任何违背您尊严的信给国王。
Hieras quidem causam omnem suscipit et criminibus illis pro rege se supponit reum.
事实上,希埃拉斯承担了所有的辩护,并在那些指控中代替国王将自己置于被告的地位。
memoriam tuam implorat, qua vales plurimum; negat umquam se a te in Deiotari tetrarchia pedem discessisse; in primis finibus tibi praesto se fuisse dicit, usque ad ultimos prosecutum; cum e balneo exisses, tecum se fuisse, cum illa munera inspexisses cenatus, cum in cubiculo recubuisses; eandemque adsiduitatem tibi se praebuisse postridie.
他恳求您的记忆力,这是您最擅长的;他否认在德尤塔鲁斯的四分领内曾离开您一步;他说他在最初的国境处就为您做好了准备,并一直随行至最后的国境;当您从浴室出来时,当您用过晚餐检视那些礼物时,当您在卧室躺下时,他都与您在一起;并且第二天他也向您提供了同样持之以恒的随侍。
§43quam ob rem si quid eorum quae obiecta sunt cogitatum sit, non recusat quin id suum facinus iudices.
因此,如果指控中的任何一件事曾被企图,他不拒绝您将那判定为他自己的罪行。
Quocirca, C. Caesar, velim existimes hodierno die sententiam tuam aut cum summo dedecore miserrimam pestem importaturam esse regibus aut incolumem famam cum salute: quorum alterum optare illorum crudelitatis est, alterum conservare clementiae tuae.
所以,盖乌斯·凯撒,我希望您考虑,在今天,您的判决要么会给国王们带来伴随着极大耻辱的惨痛毁灭,要么会带来完好无损的名声与安全;在这两者之中,企求前者属于他们的残忍,而维护后者则属于您的仁慈。