§23at misit ad nescio quem Caecilium: sed eos quos misit, quod ire noluerunt, in vincla coniecit.
但是,他派人去到了那个叫什么凯基利乌斯的人那里;然而,他所派遣的人因为不愿前去,他就把他们投入了锁链之中。
non quaero quam veri simile sit aut non habuisse regem quos mitteret aut eos qui missi essent non paruisse, aut, qui dicto audientes in tanta re non fuissent, eos vinctos potius quam necatos.
我不去探究这有多么不合情理:或者是国王没有可派的人,或者是那些被派去的人不服从命令,或者是那些在如此重大的事情上不听从吩咐的人竟然只是被锁起来而不是被处死。
sed tamen cum ad Caecilium mittebat, utrum causam illam victam esse nesciebat an Caecilium istum magnum hominem putabat? quem profecto is qui optime nostros homines novit vel quia non nosset vel si nosset, contemneret.
然而,当他向凯基利乌斯派人时,他难道不知道那个事业已经失败,还是认为你所说的那个凯基利乌斯是个伟大的人物? 对于这个人,那个最了解我们国家人民的人,必定会予以蔑视,或者是由于不认识他,或者即使认识他也会如此。
§24addit etiam illud, equites non optimos misisse.
他还补充了这一点:他派遣了并非最好的骑兵。
credo, Caesar, nihil ad tuum equitatum, sed misit ex eis quos habuit electos.
恺撒,我相信,这与你的骑兵相比根本不算什么,但他从自己拥有的人中派出了精选之辈。
ait nescio quem ex eo numero servum iudicatum.
他说那一批人中有一个不知名的人被判定为奴隶。
non arbitror, non audivi: sed in eo, etiam si accidisset, culpam regis nullam fuisse arbitrarer.
我不这样认为,也未曾听说;但在这件事上,即使真的发生了,我也认为国王没有任何过错。
alieno autem a te animo quo modo? speravit, credo, difficilis tibi Alexandreae fore exitus propter regionum naturam et fluminis.
¦9 但是,他怎么会对你怀有异心呢? 我相信(起诉者会说),他指望由于地理和河流的性质,你在亚历山大里亚会难以脱身。
at eo tempore ipso pecuniam dedit, exercitum aluit, ei quem Asiae praefeceras nulla in re defuit; tibi victori non solum ad hospitium sed ad periculum etiam atque ad aciem praesto fuit.
但在那个时候,他提供了资金,供养了军队,对你委派管理亚细亚的人在任何事情上都未尝懈怠;对胜利的你,他不仅在款待上,而且在危险中乃至在战线上都随时效劳。
§25secutum bellum est Africanum.
随后是非洲战争。
graves de te rumores, qui etiam furiosum illum Caecilium excitaverunt.
关于你的严重谣言四起,甚至激起了那个疯狂的凯基利乌斯。
quo tum rex animo, qui auctionatus sit seseque spoliare maluerit quam tibi pecuniam non subministrare.
那时,那位为了不至于不向你提供资金而宁愿举办拍卖会并剥夺自己财产的国王,怀着怎样的心情呢?
at eo
inquit
tempore ipso Nicaeam Ephesumque mittebat qui rumores Africanos exciperent et celeriter ad se referrent.
他说:“但在那个时候,他正派人去尼凯亚和艾菲索斯,去捕捉非洲的传言并迅速向他汇报。
itaque cum esset ei nuntiatum Domitium naufragio perisse, te in castello circumsederi, de Domitio dixit versum Graecum eadem sententia qua etiam nos habemus Latinum:
"
pereant amici, dum inimici una intercidant.
”因此,当有人向他报告多米提乌斯死于海难、你被包围在城堡中时,他针对多米提乌斯说了一句希腊诗句,其意思与我们拉丁语中的那句相同: "愿朋友毁灭,只要仇敌一同倒下。
"
quod ille, si tibi esset inimicissimus, numquam tamen dixisset: ipse enim mansuetus, versus immanis.
"这句话,即使他当时对你极度敌视,也绝不会说出口;因为他本人是温和的,而这句诗是残酷的。
qui autem Domitio poterat esse amicus, qui tibi esset inimicus? tibi porro inimicus cur esset a quo, cum vel interfici belli lege potuisset, regem et se et filium suum constitutos esse meminisset?
然而,一个对你敌视的人,又怎能成为多米提乌斯的朋友呢? 再者,他为什么会是你的敌人呢? 他应当记得,虽然根据战争法他本可以被处死,但他自己和他的儿子却被你立为国王。
§26quid deinde? furcifer quo progreditur? ait hac laetitia Deiotarum elatum vino se obruisse in convivioque nudum saltavisse.
接下来是什么? 那个恶棍还要猖狂到什么地步? 他说德尤塔鲁斯因这喜悦而得意忘形,沉溺于美酒之中,并在宴会上赤身裸体地跳舞。
quae crux huic fugitivo potest satis supplici adferre? Deiotarum saltantem quisquam aut ebrium vidit umquam? omnes sunt in illo rege virtutes, quod te, Caesar, ignorare non arbitror, sed praecipue singularis et admiranda frugalitas: etsi hoc verbo scio laudari reges non solere.
什么样的十字架能给这个逃亡者带来足够的惩罚? 有人曾见过德尤塔鲁斯跳舞或喝醉吗? 那位国王身上具有一切美德,恺撒,我不认为你对此一无所知,但尤其是那非凡而令人赞叹的节俭——尽管我知道国王们通常不习惯用这个词来赞美。
Frugi hominem dici non multum habet laudis in rege: fortem, iustum, severum, gravem, magni animi, largum, beneficum, liberalem: hae sunt regiae laudes, illa privata est.
在国王身上,被称为“节俭的人”并没有多少赞誉;勇敢、公正、严厉、庄重、心胸宽广、慷慨、仁慈、大度:这些才是对君主的赞美,而前者则是私人的德行。
ut volet quisque, accipiat: ego tamen frugalitatem, id est modestiam et temperantiam, virtutem maximam iudico.
让每个人按自己的想法去理解吧;然而我认为节俭,即谦逊和克制,是最大的美德。
haec in illo est ab ineunte aetate cum a cuncta Asia, cum a magistratibus legatisque nostris, tum ab equitibus Romanis qui in Asia negotiati sunt perspecta et cognita.
这一点,从他年轻时起,就被整个亚细亚、被我们的政务官和使节,以及在亚细亚经商的罗马骑士们所洞悉和熟知。
§27multis ille quidem gradibus officiorum erga rem publicam nostram ad hoc regium nomen ascendit; sed tamen quicquid a bellis populi Romani vacabat, cum hominibus nostris consuetudines, amicitias, res rationesque iungebat, ut non solum tetrarches nobilis sed etiam optimus pater familias et diligentissimus agricola et pecuarius haberetur.
他确实是通过对我们共和国的许多功绩阶梯,才攀升到这一王室头衔的;然而,只要一从罗马人民的战争中闲暇下来,他就与我们的国人建立交往、友谊和业务往来,以至于他不仅被视为高贵的四分领主,还被视为最出色的家长、最勤勉的农民和牧民。
qui igitur adulescens nondum tanta gloria praeditus nihil umquam nisi severissime et gravissime fecerit, is ea existimatione eaque aetate saltavit?
因此,一个在年轻时、尚未享有如此崇高荣耀时,就除了极严厉和庄重之外从未做过任何事的人,难道会在那样的声誉和那样的年纪跳舞吗?