§18quid ait medicus? nihil de veneno.
这位医生说了什么? 关于投毒只字未提。
at id fieri potuit primum occultius in potione, in cibo; deinde etiam impunius fit quod, cum est factum, negari potest.
然而,这本可以首先在饮料中或食物中更隐秘地进行;其次,这做起来也更能免受惩罚,因为一旦做成了,就可以予以否认。
si palam te interemisset, omnium in se gentium non solum odia sed etiam arma convertisset: si veneno, Iovis illius hospitalis numen numquam celare potuisset, homines fortasse celasset.
如果他公开杀害你,他不仅会招致所有民族对他的仇恨,还会招致他们的武力反抗;如果用毒药,他或许能瞒过人类,但绝不可能瞒过那位庇护客人的朱庇特的神威。
quod igitur et conari occultius et efficere cautius potuit, id tibi et medico callido et servo, ut putabat, fideli non credidit: de armis, de ferro, de insidiis celare te noluit?
因此,这件他本可以更隐秘地企图、更谨慎地完成的事情,他竟然(恺撒,我对你说)不肯托付给那个他认为是聪明医生和忠实奴隶的人,却唯独不想对你隐瞒武器、刀剑和埋伏吗?
§19at quam festive crimen contexitur!
tua te
inquit
eadem quae saepe fortuna servavit: negavisti tum te inspicere velle.
但是,这罪名编织得多么巧妙啊! 他说:“那经常拯救你的相同好运,当时拯救了你:因为你当时说你不想看那些东西。
quid postea? an Deiotarus, re illo tempore non perfecta, continuo dimisit exercitum? nullus erat alius insidiandi locus? at eodem te, cum cenavisses, rediturum dixeras, itaque fecisti.
” 后来呢? 难道德尤塔鲁斯因为当时事情没有成功,就立刻解散了军队吗? 难道就没有别的设伏地点了吗? 但是你说过吃完饭后你还会回到同一个地方,你也确实这么做了。
Horam unam aut duas eodem loco armatos, ut conlocati fuerant, retineri magnum fuit? cum in convivio comiter et iucunde fuisses, tum illuc isti, ut dixeras: quo in loco Deiotarum talem erga te cognovisti qualis rex Attalus in P. Africanum fuit, cui magnificentissima dona, ut scriptum legimus, usque ad Numantiam misit ex Asia, quae Africanus inspectante exercitu accepit.
让武装人员在同一个地方,像他们被部署的那样,多留一两个小时,难道是什么难事吗? 当你在宴会上和蔼愉快地度过后,你就按照说过的那样去了那里:在那个地方,你发现德尤塔鲁斯对你的态度,正如同阿塔路斯国王对普布利乌斯·阿非利加努斯那样——正如我们在文献中所读到的,阿塔路斯从亚洲向努曼提亚送去了极丰盛的礼物,阿非利加努斯在军队的注视下接受了这些礼物。
quod cum praesens Deiotarus regio animo et more fecisset, tu in cubiculum discessisti.
当在场的德尤塔鲁斯以国王的胸怀和礼仪做完这些事后,你便退回了卧室。
§20obsecro, Caesar, repete illius temporis memoriam, pone ante oculos illum diem, voltus hominum te intuentium atque admirantium recordare.
恺撒,我请求你,回忆起那个时候,把那一天呈现在眼前,记住那些注视着你、钦佩着你的人们的面容。
num quae trepidatio, num qui tumultus, num quid nisi modeste, nisi quiete, nisi ex hominis gravissimi et sanctissimi disciplina? quid igitur causae excogitari potest cur te lautum voluerit, cenatum noluerit occidere?
难道有什么惊慌,有什么混乱,难道有任何不温和、不安静、不符合一位极庄重和神圣之人的规矩的事情吗? 那么,究竟能编造出什么理由,解释为什么他想在洗漱时杀你,却不想在吃完饭后杀你呢?
§21in posterum
inquit
diem distulit ut, cum in castellum ventum esset, ibi cogitata perficeret.
他说:“他把事情推迟到了第二天,以便在到达城堡时,在那里完成他计划好的事情。
non video causam loci mutandi, sed tamen acta res criminose est.
”我看不出改变地点的理由,但这控告依然显得罪大恶极。
cum
inquit
vomere post cenam te velle dixisses, in balneum te ducere coeperunt: ibi enim erant insidiae.
他说:“吃完饭后,当你说明你想呕吐时,他们开始带你到浴室去:因为埋伏就在那里。
at te eadem tua fortuna servavit: in cubiculo malle dixisti.
但是你那相同的好运拯救了你:你说你更想去卧室。
di te perduint, fugitive! ita non modo nihili et improbus, sed fatuus et amens es.
”愿神明毁灭你,逃亡者! 你不仅毫无价值、卑鄙无辜,而且愚蠢发疯。
quid? ille signa aenea in balneo posuerat, quae e balneo in cubiculum transire non possent? habes crimina insidiarum: nihil enim dixit amplius.
怎么? 难道他在浴室里放置了青铜雕像,以至于它们不能从浴室移动到卧室吗? 你已经听到了关于阴谋的指控:因为他没有多说什么。
horum
inquit
eram conscius.
他说:“我是这些事情的知情者。
quid tum? ita ille demens erat ut eum quem conscium tanti sceleris habebat ab se dimitteret, Romam etiam mitteret ubi et inimicissimum sciret esse nepotem suum et C. Caesarem cui fecisset insidias, praesertim cum is unus esset qui posset de absente se indicare?
”那又怎样? 难道他疯到了这种地步,竟把自己掌握的如此大罪的知情者打发走,甚至派往罗马,明知那里有他最痛恨的敌人(他的孙子)和被他设伏的盖乌斯·恺撒,尤其是因为那个人是唯一能在其缺席时告发他的人?
§22et fratres meos,
inquit,
quod erant conscii, in vincla coniecit.
他说:“我的兄弟们,因为知情,他把他们锁了起来。
cum igitur eos vinciret quos secum habebat, te solutum Romam mittebat qui eadem scires quae illos scire dicis?
reliqua pars accusationis duplex fuit: una regem in speculis semper fuisse, cum a te animo esset alieno, altera exercitum eum contra te magnum comparasse.
”那么,既然他把留在身边的那些人锁了起来,却放你自由地去罗马,让你这个知道你所说他们知道的事情的人去? 控告的其余部分是双重的:一是国王一直在暗中观察,因为他对你怀有异心;二是由于他准备了一支大军来对付你。
de exercitu dicam breviter, ut cetera.
关于军队,我会像对其他事情一样简短地说。
numquam eas copias rex Deiotarus habuit quibus inferre bellum populo Romano posset, sed quibus finis suos ab excursionibus et latrociniis tueretur et imperatoribus nostris auxilia mitteret.
德尤塔鲁斯国王从未拥有过能够对罗马人民发动战争的军队,而只拥有保护自己的边界免受入侵和劫掠、以及向我们的将领派遣援军的军队。
atque antea quidem maiores copias alere poterat; nunc exiguas vix tueri potest.
而且,以前他确实能供养更多的军队;现在他勉强只能维持极少的一部分。