§6nullum igitur habes, Caesar, adhuc in Q. Ligario signum alienae a te voluntatis;
恺撒,因此到目前为止,在昆图斯·利加里乌斯身上,你找不到任何敌视你的意图。
cuius ego causam animadverte, quaeso, qua fide defendam: prodo meam.
请看,我请求你,我是以怎样的忠实来为他辩护的:我正在出卖我自己的立场。
O clementiam admirabilem atque omnium laude, praedicatione, litteris monumentisque decorandam! M. Cicero apud te defendit alium in ea voluntate non fuisse in qua se ipsum confitetur fuisse, nec tuas tacitas cogitationes extimescit nec quid tibi de alio audienti de se occurrat reformidat.
哦,这令人赞叹的仁慈,它值得所有人的赞美、宣扬、文献和纪念碑来点缀! 马尔库斯·西塞罗在你面前辩护说,另一个人并没有像他自己所承认的那样持有敌对的意图;他既不惧怕你内心深处的无声想法,也不畏惧你在听取关于他人的指控时脑海中会浮现出对他的何种看法。
vide quam non reformidem; vide quanta lux liberalitatis et sapientiae tuae mihi apud te dicenti oboriatur: quantum potero voce contendam ut hoc populus Romanus exaudiat.
看吧,我是多么不害怕;看吧,在向你陈述时,你那宽宏与智慧的光芒照亮了我:我将尽我所能地高声呼喊,让罗马人民听见这一切。
§7suscepto bello, Caesar, gesto etiam ex parte magna, nulla vi coactus, iudicio ac voluntate ad ea arma profectus sum quae erant sumpta contra te.
恺撒,当战争已经开始,甚至大部分已经进行完毕时,在没有受到任何武力强迫的情况下,我凭着自己的判断和意愿,走向了那些针对你而举起的武器。
apud quem igitur hoc dico? nempe apud eum qui, cum hoc sciret, tamen me, ante quam vidit, rei publicae reddidit; qui ad me ex Aegypto litteras misit ut essem idem qui fuissem; qui me, cum ipse imperator in toto imperio populi Romani unus esset, esse alterum passus est; a quo hoc ipso C. Pansa mihi hunc nuntium perferente concessos fascis laureatos tenui quoad tenendos putavi; qui mihi tum denique salutem se putavit dare, si eam nullis spoliatam ornamentis dedisset.
那么,我是在谁面前说这话的呢? 当然是在他面前——他虽然知道这一点,却依然在见到我之前就将我归还给了共和国;他从埃及向我送来信件,让我保持与过去相同的地位;当他自己是罗马人民整个帝国中唯一的统帅时,他容许我成为另一位;通过盖乌斯·潘萨亲自为我传递这一消息,我得以保留了授予我的月桂装饰的束棒,直到我认为不该再保留为止;他认为,只有在没有剥夺我任何荣耀的情况下给予我安全,他才算真正给予了我安全。
§8vide, quaeso, Tubero, ut, qui de meo facto non dubitem, de Ligari audeam dicere.
请看,我请求你,图贝罗,我这个对自己所做的事毫不怀疑的人,竟敢于谈论利加里乌斯的事。
atque haec propterea de me dixi ut mihi Tubero, cum de se eadem dicerem, ignosceret;
我之所以说了关于我自己的这些话,是为了让图贝罗在我也说起他的同样事情时能够原谅我。
cuius ego industriae gloriaeque faveo vel propter propinquam cognationem, vel quod eius ingenio studiisque delector, vel quod laudem adulescentis propinqui existimo etiam ad meum aliquem fructum redundare.
我支持他的勤勉和荣耀,或是因为我们之间亲近的血缘关系,或是因为我为他的才华和治学而感到喜悦,或是因为我认为一个年轻亲戚所获得的名声,也会转化为我自己的某种收获。
§9sed hoc quaero: quis putat esse crimen fuisse in Africa? nempe is qui et ipse in eadem provincia esse voluit et prohibitum se a Ligario queritur, et certe contra ipsum Caesarem est congressus armatus.
但我要问:有谁认为身在非洲是一桩罪行? 当然是那个自己也想留在同一个行省、抱怨被利加里乌斯排挤、并且确实拿起武器与恺撒本人交战的人。
quid enim, Tubero, tuus ille destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum? quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? quid cupiebas, quid optabas? nimis urgeo; commoveri videtur adulescens.
因为,图贝罗,你在法萨卢斯战役中拔出的那把剑,究竟是在干什么? 那剑锋指向谁的肋旁? 你武器的意图是什么? 你的心思、眼神、双手、内心的狂热又是什么? 你渴望什么,你期盼着什么? 我逼得太紧了,这个年轻人似乎被动摇了。
§10ad me revertar.
回到我自己。
isdem in armis fui.
我当时也拿着同样的武器。
quid autem aliud egimus, Tubero, nisi ut quod hic potest nos possemus? quorum igitur impunitas, Caesar, tuae clementiae laus est, eorum ipsorum ad crudelitatem te acuet oratio? atque in hac causa non nihil equidem, Tubero, etiam tuam, sed multo magis patris tui prudentiam desidero, quod homo cum ingenio tum etiam doctrina excellens genus hoc causae quod esset non viderit.
那么,图贝罗,我们除了想拥有这位今天所能拥有的权力之外,还做了什么呢? 因此,恺撒,难道正是那些因获得赦免而彰显了你仁慈之赞美的人,他们的言论要激起你的残酷吗? 而且在这场诉讼中,图贝罗,我固然感到你缺乏明智,但更觉得你父亲缺乏远见,因为一个兼具才华和学识的杰出人物,竟然没有看出这是一种什么样的诉讼。
nam si vidisset, quovis profecto quam isto modo a te agi maluisset.
因为如果他看出来了,他绝对会宁愿让你采取任何其他方式,也不愿以这种方式来处理。
arguis fatentem. non est satis: accusas eum qui causam habet aut, ut ego dico, meliorem quam tu aut, ut tu vis, parem.
你是在指控一个承认有罪的人,这还不够:你指控的是一个拥有辩护理由的人,这理由要么像我所说的那样比你的更好,要么像你所希望的那样与你的同等。