§1novum crimen, C. Caesar, et ante hunc diem non auditum propinquus meus ad te Q. Tubero detulit, Q. Ligarium in Africa fuisse, idque C. Pansa, praestanti vir ingenio, fretus fortasse familiaritate ea quae est ei tecum ausus est confiteri.
恺撒,我的亲戚昆图斯·图贝罗向你控告了一桩新鲜的、在今天之前闻所未闻的罪行,即昆图斯·利加里乌斯曾身在非洲。 而盖乌斯·潘萨,一位才华横溢的人,也许是凭仗着他与你的亲密关系,竟然敢于承认了这一点。
itaque quo me vertam nescio.
因此,我不知该转向何处。
paratus enim veneram, cum tu id neque per te scires neque audire aliunde potuisses, ut ignoratione tua ad hominis miseri salutem abuterer.
因为我来时本已做好了准备,既然你既不能凭自己知道这件事,也无法从别处听说,我便可利用你的不知情来解救这个可怜的人。
sed quoniam diligentia inimici investigatum est quod latebat, confitendum est, opinor, praesertim cum meus necessarius Pansa fecerit ut id integrum iam non esset, omissaque controversia omnis oratio ad misericordiam tuam conferenda est, qua plurimi sunt conservati, cum a te non liberationem culpae, sed errati veniam impetravissent.
但是,既然由于敌人的勤勉,隐藏的事情已被揭露,我想我们就必须承认了,尤其是因为我的密友潘萨已经使这件事不再是无懈可击的;在放弃所有争议之后,我们的全部陈词必须诉诸你的仁慈,许多人曾因这种仁慈而得以保全,当时他们从你那里得到的不是罪责的免除,而是对错误的宽恕。
§2habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem reum, sed tamen hoc confitentem, se in ea parte fuisse qua te, qua virum omni laude dignum, patrem tuum.
因此,图贝罗,你得到了原告最渴望得到的东西,一个承认罪行的被告。 然而他承认的是:他曾与你,以及与你那值得一切赞美的父亲,站在同一阵营。
itaque prius de vestro delicto confiteamini necesse est quam Ligari ullam culpam reprehendatis.
因此,在你们谴责利加里乌斯的任何过错之前,你们必须先承认自己的过失。
Q. enim Ligarius, cum esset nulla belli suspicio, legatus in Africam C. Considio profectus est, qua in legatione et civibus et sociis ita se probavit ut decedens Considius provincia satis facere hominibus non posset, si quemquam alium provinciae praefecisset.
因为昆图斯·利加里乌斯在毫无战争预兆的时候,作为盖乌斯·孔西迪乌斯的副官前往非洲;在这次副官任期内,他向公民和盟友证明了自己的优秀,以至于孔西迪乌斯在离开行省时,如果任命其他任何人掌管行省,都无法使人们满意。
itaque Ligarius, cum diu recusans nihil profecisset, provinciam accepit invitus; cui sic praefuit in pace ut et civibus et sociis gratissima esset eius integritas et fides.
因此,利加里乌斯在长期拒绝却无济于事后,违心地接受了该省;他在和平时期如此治理该省,以至于他的正直和诚信极受公民和盟友的欢迎。
§3bellum subito exarsit, quod qui erant in Africa ante audierunt geri quam parari.
战争突然爆发,在非洲的人们还没听说战争在准备,就听说已经开战了。
quo audito partim cupiditate inconsiderata, partim caeco quodam timore primo salutis, post etiam studi sui quaerebant aliquem ducem, cum Ligarius domum spectans, ad suos redire cupiens, nullo se implicari negotio passus est.
听到这个消息后,人们一部分出于盲目的渴望,一部分出于起初对自身安全的某种盲目恐惧,后来也出于他们自己的党派热忱,开始寻找一位领袖;而利加里乌斯则望着家乡,渴望回到亲人身边,不允许自己卷入任何事务。
interim P. Attius Varus, qui tum praetor Africam obtinuerat, Vticam venit.
期间,当时作为裁判官掌管非洲的普布利乌斯·阿蒂乌斯·瓦鲁斯来到了乌提卡。
ad eum statim concursum est.
人们立刻向他涌去。
atque ille non mediocri cupiditate adripuit imperium, si illud imperium esse potuit quod ad privatum clamore multitudinis imperitae, nullo publico consilio deferebatur.
而他以非同寻常的热望夺取了指挥权——如果那能被称为指挥权的话,因为那是在没有任何公共决议的情况下,由无知群众的呼喊委任给一个私人的。
§4itaque Ligarius, qui omne tale negotium fugeret, paulum adventu Vari conquievit.
因此,避开一切此类事务的利加里乌斯,在瓦鲁斯到来后稍微安静了一会儿。
adhuc, C. Caesar, Q. Ligarius omni culpa vacat.
恺撒,到目前为止,昆图斯·利加里乌斯是没有任何罪责的。
domo est egressus non modo nullum ad bellum sed ne ad minimam quidem suspicionem belli; legatus in pace profectus in provincia pacatissima ita se gessit ut ei pacem esse expediret.
他离开家不仅不是为了任何战争,甚至连对战争的一丝怀疑都没有;他在和平时期作为副官出发,在极其和平的行省中表现得体,以至于保持和平对他是有利的。
profectio certe animum tuum non debet offendere: num igitur remansio? multo minus.
他的出发当然不应该冒犯你的心意,那么他的留下来呢? 更不会。
nam profectio voluntatem habuit non turpem, remansio necessitatem etiam honestam.
因为出发的意图并无不光彩之处,而留下来甚至有高尚的必要性。
ergo haec duo tempora carent crimine: unum cum est legatus profectus, alterum cum efflagitatus a provincia praepositus Africae est.
因此,这两个时期是没有罪责的:一个是作为副官出发时,另一个是应行省的恳请被任命掌管非洲时。
§5tertium tempus quod post adventum Vari in Africa restitit, si est criminosum, necessitatis crimen est, non voluntatis.
第三个时期,即在瓦鲁斯到来后他留在非洲的时期,如果说这算是有罪,那也是被迫的罪过,而不是意愿的罪过。
an ille, si potuisset illinc ullo modo evadere, Vticae quam Romae, cum P. Attio quam cum concordissimis fratribus, cum alienis esse quam cum suis maluisset? cum ipsa legatio plena desideri ac sollicitudinis fuisset propter incredibilem quendam fratrum amorem, hic aequo animo esse potuit belli discidio distractus a fratribus?
如果他能以任何方式从那里逃脱,难道他会更愿意留在乌提卡而不是罗马,与普布利乌斯·阿蒂乌斯在一起而不是与他那些极度团结的兄弟们在一起,与陌生人在一起而不是与自己的亲人在一起吗? 既然他的副官任期本身,就因为对兄弟们那种令人难以置信的爱而充满了思念和焦虑,他在这因战争的分裂而与兄弟们分离的境地中,又怎能心平气和呢?