Humanitext Reader

西塞罗 · 为利加里乌斯辩护 §11-16

批判图贝罗的残忍指控与阻挠赦免

第 3 段,共 7 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗谴责图贝罗的指控极其残忍,其目的不仅是流放而是要处死利加里乌斯,并诉诸图贝罗家族本应具有的美德。他严厉指出,那些自身已被恺撒宽恕的人,如今却试图阻挠恺撒对他人施予仁慈,这极其自相矛盾且不近人道。

§11haec admirabilia, sed prodigi simile est quod dicam.
这些都是惊人之处,但我接下来要说的更像是奇迹。
non habet eam vim ista accusatio ut Q. Ligarius condemnetur, sed ut necetur.
你那指控并非要让昆图斯·利加里乌斯被判有罪,而是要让他被处死。
hoc egit civis Romanus ante te nemo: externi sunt isti mores aut levium Graecorum aut immanium barbarorum.
在你之前,没有一个罗马公民做过这样的事:这种风气是异国的,要么属于轻浮的希腊人,要么属于残暴的野蛮人。
nam quid agis aliud? ut Romae ne sit, ut domo careat, ne cum optimis fratribus, ne cum hoc T. Broccho avunculo, ne cum eius filio consobrino suo, ne nobiscum vivat, ne sit in patria? num est, num potest magis carere his omnibus quam caret? Italia prohibetur, exsulat.
因为你还在图谋什么呢? 是要让他不留在罗马,让他失去家园,不与他优秀的兄弟们,不与这位舅舅提图斯·布罗克胡斯,不与他的儿子即他的表兄弟,也不与我们生活在一起,不留在祖国吗? 难道他现在对这一切的失去,还不够多,还能比现在失去得更多吗? 他被禁止进入意大利,正在流亡。
non tu hunc ergo patria privare, qua caret, sed vita vis.
因此,你不是想剥夺他已经失去的祖国,而是想夺走他的生命。
§12at istud ne apud eum quidem dictatorem qui omnis quos oderat morte multabat quisquam egit isto modo.
但即使在那个把所有他憎恨的人都处以死刑的独裁者统治下,也没有人以这种方式行事。
ipse iubebat occidi nullo postulante, praemiis invitabat; quae tamen crudelitas ab hoc eodem aliquot annis post quem tu nunc crudelem esse vis vindicata est.
他自己在无人请求的情况下下令杀人,并用赏金进行诱惑;然而,这种残酷行为在几年后,被你现在希望其变得残酷的这同一个人惩罚了。
ego vero istud non postulo inquies.
“但我确实没有提出那样的要求,” 你会说。
ita me hercule existimo, Tubero.
凭赫拉克勒斯起誓,图贝罗,我也是这样认为的。
Novi enim te, novi patrem, novi domum nomenque vestrum; studia generis ac familiae vestrae virtutis, humanitatis, doctrinae, plurimarum artium atque optimarum nota mihi sunt.
因为我了解你,了解你的父亲,了解你们的家族和名声;你们的宗族和家庭对美德、人道、学识以及许多极优秀的才艺的热爱,我是熟知的。
§13itaque certo scio vos non petere sanguinem, sed parum attenditis.
因此,我确切地知道你们并非在寻求鲜血,但你们关注得不够。
res enim eo spectat ut ea poena in qua adhuc Q. Ligarius sit non videamini esse contenti.
因为事情的走向表明,你们似乎不满足于昆图斯·利加里乌斯目前所承受的那种惩罚。
quae est igitur alia praeter mortem? si enim est in exsilio, sicuti est, quid amplius postulatis? an, ne ignoscatur? hoc vero multo acerbius multoque durius.
那么,除死刑之外,还有什么别的惩罚呢? 因为如果他正在流亡中,事实确实如此,你们还要求什么呢? 难道是要求不宽恕他吗? 但这确实要痛苦得多,也严酷得多。
quodne nos petimus precibus ac lacrimis, strati ad pedes, non tam nostrae causae fidentes quam huius humanitati, id ne impetremus pugnabis, et in nostrum fletum inrumpes, et nos iacentis ad pedes supplicum voce prohibebis?
我们在他脚下伏地,用祈祷和泪水所希求的,并非那么信任我们的诉讼理由,而是信任他的仁慈——为了让我们无法得到它,你就要战斗,并闯入我们的哭泣中,在我们作为恳求者倒在他脚下时用你的声音来阻止我们吗?
§14si, cum hoc domi faceremus, quod et fecimus et, ut spero, non frustra fecimus, tu repente inruisses et clamare coepisses C. Caesar, cave credas, cave ignoscas, cave te fratrum pro fratris salute obsecrantium misereat, nonne omnem humanitatem exuisses? quanto hoc durius, quod nos domi petimus, id a te in foro oppugnari et in tali miseria multorum perfugium misericordiae tolli? dicam plane, Caesar, quod sentio.
如果,当我们在私邸里做这件事时(我们确实做了,而且我希望不是徒劳的),你突然闯入并开始大喊: “盖乌斯·恺撒,千万别相信,千万别宽恕,千万别怜悯那些为了兄弟的安全而恳求你的兄弟们,” 难道你不是已经脱去了所有的人道吗? 而我们私下恳求的事情,却被你在广场上公开反对,并且在如此悲惨的境遇中,夺走了许多人对仁慈的避难所,这该是多么更加严酷啊! 恺撒,我将坦白说出我的真实感受。
§15si in tanta tua fortuna lenitas tanta non esset, quam tu per te, per te, inquam, obtines—intellego quid loquar—, acerbissimo luctu redundaret ista victoria.
如果在你如此伟大的地位中没有如此伟大的温和,这是你自身,我说,你自身所保有的——我知道自己在说什么——那么你的那场胜利将会充斥着最痛苦的哀伤。
quam multi enim essent de victoribus qui te crudelem esse vellent, cum etiam de victis reperiantur! quam multi qui cum a te ignosci nemini vellent, impedirent clementiam tuam, cum hi quibus ipsis ignovisti nolint te esse in alios misericordem!
因为,在战胜者中会有多少人希望你变得残酷,既然甚至在战败者中也能找到这样的人! 会有多少人希望你不要宽恕任何人,从而阻碍你的仁慈,既然这些你自己已经宽恕的人,都不希望你对他人仁慈!
§16quod si probare Caesari possemus in Africa Ligarium omnino non fuisse, si honesto et misericordi mendacio saluti civi calamitoso esse vellemus, tamen hominis non esset in tanto discrimine et periculo civis refellere et coarguere nostrum mendacium, et, si esset alicuius, eius certe non esset qui in eadem causa et fortuna fuisset.
但是,如果我们能够向恺撒证明利加里乌斯根本没有去过非洲,如果我们想用一个体面而仁慈的谎言来拯救一个遭遇灾难的公民,那么,在公民面临如此大的危机和危险时,去反驳和揭穿我们的谎言,依然不是一个人类该做的事;而且,即使是某人会做的事,也绝不该是那个曾处于相同处境和命运的人该做的事。
sed tamen aliud est errare Caesarem nolle, aliud est nolle misereri.
然而,不希望恺撒犯错是一回事,不希望他动怜悯之心则是另一回事。
tum diceres: Caesar, cave credas: fuit in Africa, tulit arma contra te.
那时你会说: “恺撒,千万别相信:他去过非洲,他曾拿起武器反对你。
nunc quid dicis? cave ignoscas.
” 现在你说什么? “千万别宽恕。
haec nec hominis nec ad hominem vox est.
” 这既不是人类会说的话,也不是对人类说的话。
qua qui apud te, C. Caesar, utetur, suam citius abiciet humanitatem quam extorquebit tuam.
盖乌斯·恺撒,在面前使用这种话的人,会比夺走你的仁慈更快地抛弃他自己的人道。

词汇与语法注释

  1. §11prodigi — 形容词 `simile`(“相似的”)通常支配与格,但在古典拉丁语中(特别是与普通名词搭配时)也频繁支配属格。此处它伴随着属格 `prodigi`(“异兆/怪物/奇迹”)。
  2. §13quodne — 关系代词 `quod` 加上了表示疑问的接尾辞 `-ne`。它以“难道是那件事吗?”的提问方式强调了整个关系从句,并与主句中的指示代词 `id` 形成呼应关系。
  3. §14cave credas — 动词 `cavere`(“警惕”)的命令形 `cave` 后接虚拟式现在时(此处为第二人称单数 `credas`)的结构,是古典拉丁语中表示强烈禁止(“千万别相信”)的标准口语化惯用表达(本质上是省略了 `ut` 的虚拟式从句)。
  4. §16hominis — 所有或性质属格 `hominis` 用作系动词 `esset`(虚拟式未完成过去时,引导反事实条件句)的表语。整体上与否定词 `non` 连用,表示“这不是人类该做的事(不合人道的行为)”。

引用这一段

西塞罗, 为利加里乌斯辩护 §11-16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi033.humanitext-lat2:11-16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。