Humanitext Reader

西塞罗 · 为利加里乌斯辩护 §28-32

诉诸恺撒的宽宏与亲友的恳请

第 6 段,共 7 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗承认所有人当时都抱有对内战胜利的渴望,但声明此次辩护不同于寻常的法庭审判,而是如同在父亲面前请求宽恕,并展示了萨宾人和亲属的悲痛以求得恺撒的仁慈。

§28quid? cum ista res nihil commovisset eius animum ad quem veneratis, languidiore, credo, studio in causa fuistis; tantum modo in praesidiis eratis, animi vero a causa abhorrebant: an, ut fit in civilibus bellis—nec in vobis magis quam in reliquis; omnes enim vincendi studio tenebamur.
怎么? 当你们所投奔的人[庞培]的心思一点也没有被那件事打动时,我想,你们对那大义的热情也就变得更加冷淡了;你们只是待在守备队里,而你们的心实际上是排斥那个大义的。 或者,正如在内战中所发生的那样——你们身上的情况并不比其他人更甚,因为我们所有人当时都被求胜的渴望所支配。
pacis equidem semper auctor fui, sed tum sero; erat enim amentis, cum aciem videres, pacem cogitare.
我本人固然一直都是和平的倡导者,但那时已经太迟了;因为,当你已经看到战线时,再去考虑和平,那就是疯子的举动了。
omnes, inquam, vincere volebamus; tu certe praecipue, qui in eum locum venisses ubi tibi esset pereundum, nisi vicisses.
我说,我们所有人都想要赢;你当然更是如此,因为你来到了一个除非获胜否则就只能灭亡的地方。
quamquam, ut nunc se res habet, non dubito quin hanc salutem anteponas illi victoriae.
然而,就目前的局势来看,我不怀疑你更愿意选择现在的安全,而不是当时的胜利。
§29haec ego non dicerem, Tubero, si aut vos constantiae vestrae aut Caesarem benefici sui paeniteret.
图贝罗,如果你们后悔自己的坚贞,或者恺撒后悔自己的恩惠,我是不会说这些话的。
nunc quaero utrum vestras iniurias an rei publicae persequamini.
现在我问你们,你们是在追求自己受到的不公,还是国家受到的不公?
si rei publicae, quid de vestra in illa causa perseverantia respondebitis? si vestras, videte ne erretis qui Caesarem vestris inimicis iratum fore putetis, cum ignoverit suis.
如果是国家受到的,那么对于你们在那个大义中的坚持,你们要如何回答? 如果是你们自己的,那么请注意不要犯错,以为恺撒会向你们的敌人发怒,因为他已经宽恕了自己的敌人。
itaque num tibi videor in causa Ligari esse occupatus, num de eius facto dicere? quicquid dixi, ad unam summam referri volo vel humanitatis vel clementiae vel misericordiae.
因此,你难道觉得我是在致力于利加里乌斯的诉讼,或者在谈论他的行为吗? 我所说的一切,我都希望被归结为同一种品质,无论是人道、宽大还是慈悲。
§30causas, Caesar, egi multas equidem tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe numquam hoc modo: ignoscite, iudices; erravit, lapsus est, non putavit; si umquam posthac.
恺撒,当你的官职晋升考虑让你留在广场上时,我固然曾与你一起打过许多官司,但绝非以这种方式:“法官们,请原谅吧;他犯了错,他失足了,他没有想到;如果今后再有一次。
ad parentem sic agi solet, ad iudices: non fecit, non cogitavit; falsi testes, fictum crimen.
”向父亲通常是这样恳求的,而向法官则是:“他没有做,他没有想过;证人是虚假的,指控是捏造的。
dic te, Caesar, de facto Ligari iudicem esse; quibus in praesidiis fuerit quaere: taceo, ne haec quidem conligo, quae fortasse valerent etiam apud iudicem: legatus ante bellum profectus, relictus in pace, bello oppressus, in eo ipso non acerbus, totus animo et studio tuus.
”恺撒,请说你是关于利加里乌斯行为的法官;询问他曾待在哪些守备队里:我不说话,我甚至不收集这些或许即使在法官面前也会有分量的事情:“他在战争前作为使节出发,在和平中被留下,被战争所迫,即使在战争中也并不残忍,他的心灵和热情完全是属于你的。
ad iudicem sic, sed ego apud parentem loquor: erravi, temere feci, paenitet; ad clementiam tuam confugio, delicti veniam peto, ut ignoscatur oro.
”对法官应该这样说,但我是在父亲面前说话:“我错了,我鲁莽地做了,我后悔了;我逃往你的宽大,我请求对罪行的宽恕,我祈求被原谅。
si nemo impetravit, adroganter: si plurimi, tu idem fer opem qui spem dedisti.
”如果没有人曾获得过这个,那就是我不自量力;如果极多的人曾获得过,那么请你这位给予了希望的人,同样提供帮助。
§31an sperandi de Ligario causa non erit, cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi? quamquam nec in hac oratione spes est posita causae nec in eorum studiis qui a te pro Ligario petunt tui necessarii.
难道就没有为利加里乌斯抱有希望的理由吗? 既然我甚至有在你面前为另一个人求情的位置。 然而,这场诉讼的希望既不寄托在这篇演说中,也不寄托在那些作为你的亲信、为利加里乌斯向你请求的人的热情中。
vidi enim et cognovi quid maxime spectares, cum pro alicuius salute multi laborarent: causas apud te rogantium gratiosiores esse quam voltus, neque te spectare quam tuus esset necessarius is qui te oraret, sed quam illius pro quo laboraret.
因为我看到并了解,当许多人为某人的安全而奔走时,你最看重的是什么:在你面前,请求者的诉求理由比他们的面子更有影响力,你并不看重那个向你祈求的人是你的多么亲密的亲信,而是看重他为之奔走的那个人是多么亲密。
itaque tribuis tu quidem tuis ita multa ut mihi beatiores illi videantur interdum qui tua liberalitate fruantur quam tu ipse qui illis tam multa concedas; sed video tamen apud te, ut dixi, causas valere plus quam preces, ab eisque te moveri maxime quorum iustissimum videas dolorem in petendo.
因此,你确实给了你的亲信如此多的东西,以至于有时在我看来,那些享受你的慷慨的人,比你这位向他们让步如此之多的人还要幸福;但是,正如我所说,我依然看到,在你面前,诉求理由比祈求更有力量,而你最容易被那些你看到在请求中其痛苦最正当的人所动摇。
§32in Q. Ligario conservando multis tu quidem gratum facies necessariis tuis, sed hoc, quaeso, considera, quod soles.
在保护昆图斯·利加里乌斯的事情上,你确实会给你的许多亲信做一件令人感激的事,但请考虑一下这件事,这是你通常会做的。
possum fortissimos viros, Sabinos, tibi probatissimos, totumque agrum Sabinum, florem Italiae ac robur rei publicae, proponere.
我可以向你推荐最勇敢的人们,即深得你赞许的萨宾人,以及整个萨宾地区——意大利的精华和国家的中流砥柱。
Nosti optime homines.
你非常了解这些人。
animadverte horum omnium maestitiam et dolorem; huius T. Brocchi de quo non dubito quid existimes lacrimas squaloremque ipsius et fili vides.
请注意他们所有人的悲哀和痛苦;你看到了这位提图斯·布洛科斯(我绝不怀疑你对他的看法)的眼泪,以及他本人和他儿子的丧服。

词汇与语法注释

  1. 10si aut vos constantiae vestrae aut Caesarem benefici sui paeniteret — 无人称动词 paenitet 要求表示后悔的人用宾格(vos / Caesarem),表示后悔的原因用属格(constantiae vestrae / benefici sui)。这里使用未完成过去时虚拟语气(paeniteret),表示与现在事实相反的虚拟条件。
  2. 10ne erretis qui ... putetis — 关系代名词 qui 的先行词是省略的主语第二人称复数(vos)。关系从句中的动词使用虚拟语气 putetis,用来表征主语的特征或表示警告的原因(特征/原因关系从句)。
  3. 30si umquam posthac — 条件从句意为“如果今后再次发生”,其主句(如“请不要原谅他”或类似的惩罚性表述)在惯用表达中被省略了。
  4. 30legatus ante bellum profectus, relictus in pace, bello oppressus, in eo ipso non acerbus, totus animo et studio tuus — 这些是并列的同位语或分词短语,以省略的形式呈现,列举了在正式法官面前适用的利加里乌斯无罪或减轻处罚的辩词,而未使用完整的句子结构。
  5. 11causas apud te rogantium gratiosiores esse quam voltus — 这是一个宾格加不定式结构,作为动词 spectares 的宾语。名词 causas 是不定式 esse 的主语,gratiosiores 是谓语形容词,voltus 也是宾格,在比较连词 quam 之后与 causas 的格保持一致。

引用这一段

西塞罗, 为利加里乌斯辩护 §28-32. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi033.humanitext-lat2:28-32

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。