Humanitext Reader

西塞罗 · 为利加里乌斯辩护 §22-27

图贝罗抵非受阻与投奔庞培阵营

第 5 段,共 7 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗阐明了图贝罗抵达非洲时的情形,指出了图贝罗关于“未能进入属州”这一抱怨的内在矛盾,并揭示了图贝罗随后前往庞培阵营而非投奔恺撒这一行为的虚伪与不一致。

§22cessit auctoritati amplissimi viri vel potius paruit: una est profectus cum eis quorum erat una causa.
图贝罗屈服于,或者更确切地说是服从了这位极显赫人物的权威:他与那些拥有相同大义的人一同出发了。
tardius iter fecit; itaque in Africam venit iam occupatam.
他推迟了旅程;因此他来到非洲时,那里已被占领。
hinc in Ligarium crimen oritur vel ira potius.
由此产生了对利加里乌斯的指控,或者更确切地说是愤怒。
nam si crimen est voluisse, non minus magnum est vos Africam, arcem omnium provinciarum, natam ad bellum contra hanc urbem gerendum, obtinere voluisse quam aliquem se maluisse.
因为如果想要[占领属州]也是一种罪行,那么你们想要保持非洲——这所有属州的堡垒、为对这座城市发动战争而生的土地,其罪行绝不亚于某个人更希望自己[留在那儿]。
atque is tamen aliquis Ligarius non fuit: Varus imperium se habere dicebat; fascis certe habebat.
然而,那个“某人”并不是利加里乌斯:瓦鲁斯声称自己拥有命令权;他确实持有法西斯。
§23sed quoquo modo se illud habet, haec querela, Tubero, vestra quid valet? recepti in provinciam non sumus.
但无论那件事如何,图贝罗,你们的这种抱怨有什么分量呢? “我们没有被接纳进入属州。
quid, si essetis? Caesarine eam tradituri fuistis an contra Caesarem retenturi? vide quid licentiae, Caesar, nobis tua liberalitas det vel potius audaciae.
”如果你们被接纳了又会怎样? 你们是打算把那地方交托给恺撒,还是打算对抗恺撒而予以保留? 恺撒,请看你的宽大——或者更确切地说是大胆——给了我们怎样的肆意。
si responderit Tubero, Africam, quo senatus eum sorsque miserat, tibi patrem suum traditurum fuisse, non dubitabo apud ipsum te cuius id eum facere interfuit gravissimis verbis eius consilium reprehendere.
如果图贝罗回答说,他的父亲打算把元老院和抽签将他送往的非洲交托给你,那么我将毫不犹豫地在你本人——由于这样做对你有利——面前,用最严厉的言辞谴责他的计划。
non enim, si tibi ea res grata fuisset, esset etiam approbata.
因为,即使那件事对你有利,它也不会被认可。
§24sed iam hoc totum omitto, non ultra offendam tuas patientissimas auris quam ne Tubero quod numquam cogitavit facturus fuisse videatur.
但现在我略过这整件事,我不会再折磨你那极有耐心的耳朵,除非是为了不让图贝罗显得好像要去做他从未想过的事情。
veniebatis igitur in provinciam, unam ex omnibus huic victoriae maxime infensam, in qua rex potentissimus inimicus huic causae, aliena voluntas conventus firmi atque magni.
因此,你们来到了这个属州,在所有属州中,这里对这场[恺撒的]胜利最为敌视,在这里,一位极强大的国王是这个大义的敌人,一个强大而庞大的侨民团体的意向也同样敌视。
quaero: quid facturi fuistis? quamquam quid facturi fueritis dubitem, cum videam quid feceritis? prohibiti estis in provincia vestra pedem ponere et prohibiti summa cum iniuria.
我问:你们打算做什么? 然而,既然我看到了你们做了什么,我难道还会怀疑你们打算做什么吗? 你们被禁止涉足你们的属州,而且是在极大的不公下被禁止的。
§25quo modo id tulistis? acceptae iniuriae querelam ad quem detulistis? nempe ad eum cuius auctoritatem secuti in societatem belli veneratis.
你们是如何忍受它的? 你们向谁提起了受到不公对待的抱怨? 当然是向那位你们跟随其权威而加入战争联盟的人。
quod si Caesaris causa in provinciam veniebatis, ad eum profecto exclusi provincia venissetis.
但是,如果你们是为了恺撒的缘故来到属州,那么被排除在属州之外的你们,必定已经来到恺撒这里。
venistis ad Pompeium.
你们却去了庞培那里。
quae est ergo apud Caesarem querela, cum eum accusetis a quo queramini prohibitos vos contra Caesarem gerere bellum? atque in hoc quidem vel cum mendacio, si voltis, gloriemini per me licet, vos provinciam fuisse Caesari tradituros.
那么在恺撒面前又有什么好抱怨的呢? 既然你们正在指控那个被你们抱怨阻碍了你们对抗恺撒进行战争的人。 而且在这件事上,如果你们愿意,即使带着谎言,我也允许你们夸耀说你们原本要把属州交托给恺撒。
etiam si a Varo et a quibusdam aliis prohibiti estis, ego tamen confitebor culpam esse Ligari qui vos tantae laudis occasione privarit.
即使你们被瓦鲁斯和某些其他人阻挡了,但我仍将承认这是利加里乌斯的过错,因为他剥夺了你们获得如此大赞誉的机会。
§26sed vide, quaeso, Caesar, constantiam ornatissimi viri L. Tuberonis, quam ego, quamvis ipse probarem, ut probo, tamen non commemorarem, nisi a te cognovissem in primis eam virtutem solere laudari.
但是,恺撒,请看最受尊敬的人卢基乌斯·图贝罗的坚贞,尽管我自己赞同它,正如我确实赞同的那样,但如果我不是从你那里得知这种美德通常最受赞扬,我是不会提及它的。
quae fuit igitur umquam in ullo homine tanta constantia? Constantiam dico;
那么在任何人身上,曾有过如此伟大的坚贞吗?
nescio an melius patientiam possim dicere.
我说的是坚贞;我不知道是否称之为忍耐更合适。
quotus enim istud quisque fecisset ut, a quibus partibus in dissensione civili non esset receptus, essetque etiam cum crudelitate reiectus, ad eas ipsas partis rediret? Magni cuiusdam animi atque eius viri quem de suscepta causa propositaque sententia nulla contumelia, nulla vis, nullum periculum posset depellere.
因为有几个人会做出这样的事:在公民的分裂中,回到自己未被接纳、甚至被残酷拒绝的那个阵营中去? 这是一颗伟大的心灵,是一个任何侮辱、任何暴力、任何危险都无法使其背离所承担的大义和所提出的信念的人。
§27ut enim cetera paria Tuberoni cum Varo fuissent, honos, nobilitas, splendor, ingenium, quae nequaquam fuerunt, hoc certe praecipuum Tuberonis quod iusto cum imperio ex senatus consulto in provinciam suam venerat.
因为即使图贝罗与瓦鲁斯在其他方面——荣誉、高贵、显赫、才能,而这些他们决非等同——都是平等的,这在图贝罗身上确实是特有的:他是根据元老院决议以合法的命令权来到自己的属州的。
hinc prohibitus non ad Caesarem ne iratus, non domum ne iners, non aliquam in regionem ne condemnare causam illam quam secutus esset videretur: in Macedoniam ad Cn. Pompei castra venit, in eam ipsam causam a qua erat reiectus iniuria.
从这里被阻挡后,他没有去恺撒那里,以免显得愤怒;没有回家,以免显得无能;没有去任何其他地区,以免显得谴责他所追随的那个大义:他来到了马其顿,来到了格奈乌斯·庞培的军营,来到了那个他被不公拒绝的、一模一样的大义阵营中。

词汇与语法注释

  1. §22aliquem se maluisse — 关于不定式结构中的宾格主语和宾格宾语。`aliquem` 是 `maluisse` 的逻辑主语(指“某人”,即利加里乌斯),而 `se` 是反身代词宾格(“他自己[留在那儿]”)。在此语境下,意为“某人(利加里乌斯)更希望自己[留在那儿]”。
  2. §23non enim, si tibi ea res grata fuisset, esset etiam approbata. — 关于条件句的时态与语气。条件从句 `si... fuisset`(虚拟式过去完成时)表示与过去事实相反的假设(“即使那件事对你有利”),而主句的 `esset... approbata`(虚拟式未完成时)则表示在持续的或现在的标准下该行为“也不会得到认可”。
  3. §26quotus enim istud quisque fecisset — 代词短语 `quotus quisque` 是一个修辞性疑问句,意为“到底能有几个人会做出……”,实际上暗示着强烈的否定(“几乎没有人会做出”)。随后的 `ut... rediret` 是由引导结果的 `ut` 引导的从句,与虚拟式过去完成时 `fecisset`(过去相反事实)联动,规定了该行为的具体内容。

引用这一段

西塞罗, 为利加里乌斯辩护 §22-27. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi033.humanitext-lat2:22-27

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。