§33quid de fratribus dicam? noli, Caesar, putare de unius capite nos agere: aut tres Ligarii retinendi in civitate sunt aut tres ex civitate exterminandi.
关于兄弟们我该说什么呢? 恺撒,请不要以为我们只是在为一个人的生命而争辩:要么是三位利加里乌斯都被留在城邦中,要么是三位都被驱逐出城邦。
quodvis exsilium his est optatius quam patria, quam domus, quam di penates, illo uno exsulante.
只要那一个人在流亡,任何流亡地对他们来说都比祖国、家园和家神更值得向往。
si fraterne, si pie, si cum dolore faciunt, moveant te horum lacrimae, moveat pietas, moveat germanitas; valeat tua vox illa quae vicit.
如果他们的行为出于兄弟之情、出于敬虔、出于痛苦,那么请让他们的眼泪动摇你,让他们的敬虔动摇你,让他们的兄弟纽带动摇你;让你那曾获得胜利的诺言发挥效力吧。
te enim dicere audiebamus nos omnis adversarios putare, nisi qui nobiscum essent;
因为我们曾听你说过,我们视所有不与我们在一起的人为敌人,而你则视所有不反对你的人为你的同伴。
te omnis qui contra te non essent tuos. videsne igitur hunc splendorem omnem, hanc Brocchorum domum, hunc L. Marcium, C. Caesetium, L. Corfidium, hos omnis equites Romanos qui adsunt veste mutata, non solum notos tibi verum etiam probatos viros.
那么,你难道没有看到这所有的光辉,这布洛科斯家族,这位卢基乌斯·马尔基乌斯、盖乌斯·凯塞蒂乌斯、卢基乌斯·科尔菲迪乌斯,以及所有这些换了丧服出席的罗马骑士吗? 他们不仅是你的熟人,而且是深得你赞许的人。
atque his irascebamur, hos requirebamus, his non nulli etiam minabantur.
我们曾对他们发怒,曾寻找他们,甚至有些人曾威胁他们。
conserva igitur tuis suos ut, quem ad modum cetera quae dicta sunt a te, sic hoc verissimum reperiatur.
因此,请为你的亲信保留他们的亲人,以便正如你所说的其他事情一样,这一条也被发现是最真实的。
§34quod si penitus perspicere posses concordiam Ligariorum, omnis fratres tecum iudicares fuisse.
但是,如果你能彻底看清利加里乌斯兄弟之间的和睦,你就会断定所有的兄弟当时都是和你站在一起的。
an potest quisquam dubitare quin, si Q. Ligarius in Italia esse potuisset, in eadem sententia futurus fuerit in qua fratres fuerunt? quis est qui horum consensum conspirantem et paene conflatum in hac prope aequalitate fraterna noverit qui hoc non sentiat, quidvis prius futurum fuisse quam ut hi fratres diversas sententias fortunasque sequerentur? voluntate igitur omnes tecum fuerunt: tempestate abreptus est unus qui, si consilio id fecisset, esset eorum similis quos tu tamen salvos esse voluisti.
难道有人能怀疑,如果昆图斯·利加里乌斯能够留在意大利,他也会持有与他兄弟们相同的立场吗? 凡是了解他们在这近乎等同的兄弟关系中那协调一致、几乎融为一体的共识的人,谁不会感到:这些兄弟宁可发生任何事情,也不愿追随不同的立场和命运? 因此,在意志上,所有人都是和你站在一起的:只有一个人被风暴卷走了,而他如果是有意为之,也会像那些你依然希望他们安全的人一样。
§35sed ierit ad bellum, dissenserit non a te solum verum etiam a fratribus: hi te orant tui.
但是,就算他参加了战争,不仅与你意见相左,而且与他的兄弟们意见相左:这些属于你的亲信正在向你祈求。
equidem, cum tuis omnibus negotiis interessem, memoria teneo qualis T. Ligarius quaestor urbanus fuerit erga te et dignitatem tuam.
事实上,当我参与你所有的事务时,我依然记得城市财务官提图斯·利加里乌斯对你和你的尊严是怎样的态度。
sed parum est me hoc meminisse: spero etiam te qui oblivisci nihil soles nisi iniurias—cum hoc est animi, tum etiam ingeni tui—te aliquid de huius illo quaestorio officio, etiam de aliis quibusdam quaestoribus reminiscentem recordari.
但我记住这一点是不够的:我希望你也——你这位除了伤害之外什么都不会忘记的人(这既是你的心灵品质,也是你的天赋)——在回忆起他的财务官职责以及其他某些财务官时,能够想起一些事情。
§36hic igitur T. Ligarius, qui tum nihil egit aliud—neque enim haec divinabat—nisi ut tui se studiosum et bonum virum iudicares, nunc a te supplex fratris salutem petit.
因此,这位提图斯·利加里乌斯当时别无所求——因为他并未预见到这些——只是为了让你判定他是支持你的,是一个好人,而现在他作为恳求者向你请求兄弟的安全。
quam huius admonitus officio cum utrisque his dederis, tris fratres optimos et integerrimos non solum sibi ipsos neque his tot talibus viris neque nobis necessariis tuis sed etiam rei publicae condonaveris.
当你因他的这一职责而被提醒,并将这一安全给予这两个兄弟时,你不仅是将这三位极优秀且极其正直的兄弟赠予了他们自己,赠予了这么多如此优秀的人们,赠予了我们这些你的亲信,而且也是赠予了国家。
§37fac igitur, quod de homine nobilissimo et clarissimo fecisti nuper in curia, nunc idem in foro de optimis et huic omni frequentiae probatissimis fratribus.
因此,请将在元老院中最近对一位极高贵且极著名的人所做的事,现在在广场上同样对这些极优秀、深得这全体群众赞许的兄弟们做一次。
ut concessisti illum senatui, sic da hunc populo, cuius voluntatem carissimam semper habuisti, et, si ille dies tibi gloriosissimus, populo Romano gratissimus fuit, noli, obsecro, dubitare, C. Caesar, similem illi gloriae laudem quam saepissime quaerere.
正如你将那个人让给了元老院,请将这个人给予人民,你一直将人民的意志视为最珍贵的;如果那一天对你来说是最光荣的,对罗马人民来说是最令人高兴的,盖乌斯·恺撒,我恳求你不要犹豫,尽可能经常地去寻求与那份光荣相似的赞赏。
nihil est tam populare quam bonitas, nulla de virtutibus tuis plurimis nec admirabilior nec gratior misericordia est.
没有什么比善良更得人心的了,在你众多的美德中,没有哪一个比慈悲更令人赞叹、更让人感激的了。
§38homines enim ad deos nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando.
因为人类在任何事情上都比不上通过给人类带来安全而更接近神明。
nihil habet nec fortuna tua maius quam ut possis, nec natura melius quam ut velis servare quam plurimos.
你的命运没有比能救助、你的本性没有比想救助尽可能多的人更为伟大和美好的了。
longiorem orationem causa forsitan postulet, tua certe natura breviorem.
诉讼或许需要更长的演说,但你的本性无疑需要更短的。
qua re cum utilius esse arbitrer te ipsum quam aut me aut quemquam loqui tecum, finem iam faciam: tantum te admonebo, si illi absenti salutem dederis, praesentibus te his daturum.
因此,既然我认为你与自己对话比我或任何人与你交谈更为有益,我现在就结束演说:我只想提醒你,如果你将安全给予了不在场的他,你也就是给予了在场的这些人。