Humanitext Reader

西塞罗 · 为利加里乌斯辩护 §17-21

驳斥罪行指控与内战的宿命灾难

第 4 段,共 7 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗批评图贝罗将利加里乌斯的行为称为“罪行”,认为这其实是内战带来的命运灾难。他指出图贝罗自己及其家族也曾处于相同的立场,从而揭示了对方的自相矛盾。

§17ac primus aditus et postulatio Tuberonis haec, ut opinor, fuit, velle se de Q. Ligari scelere dicere.
而且,在我看来,图贝罗的最初接触和指控是这样的:他希望谈论昆图斯·利加里乌斯的罪行。
non dubito quin admiratus sis, vel quod nullo de alio quisquam, vel quod is qui in eadem causa fuisset, vel quidnam novi sceleris adferret.
我不怀疑你曾感到惊异,或是因为此前没有任何人对其他任何人这样作过指控,或是因为那曾处于相同处境的人这样做,再或是因为他到底带来了什么新的罪行。
scelus tu illud vocas, Tubero? cur? isto enim nomine illa adhuc causa caruit.
罪行,图贝罗,你把那称为罪行吗? 为什么? 因为直到此时,那个立场还缺少这个名称。
Alii errorem appellant, alii timorem; qui durius, spem, cupiditatem, odium, pertinaciam; qui gravissime, temeritatem: scelus praeter te adhuc nemo.
有些人称之为错误,有些人称之为恐惧;那些说得更严厉的人,称之为希望、贪欲、仇恨、顽固;那些说得最严重的人,称之为轻率:而直到现在,除了你之外,没有任何人称之为犯罪。
ac mihi quidem, si proprium et verum nomen nostri mali quaeritur, fatalis quaedam calamitas incidisse videtur et improvidas hominum mentis occupavisse, ut nemo mirari debeat humana consilia divina necessitate esse superata.
而在我看来,如果寻求我们这场不幸的恰当而真实的名字,似乎是某种命运的灾难降临并占据了人们毫无防备的心灵,以至于没有人应该惊异,人类的计划已被神圣的必然性所战胜。
§18liceat esse miseros—quamquam hoc victore esse non possumus; sed non loquor de nobis, de illis loquor qui occiderunt—fuerint cupidi, fuerint irati, fuerint pertinaces: sceleris vero crimine, furoris, parricidi liceat Cn. Pompeio mortuo, liceat multis aliis carere.
让我们被允许成为不幸的人吧――尽管在这位胜利者统治下我们不可能不幸;但我说的不是我们,我说的是那些已经死去的人――就当他们曾是贪婪的、曾是愤怒的、曾是固执的:但请允许已故的格奈乌斯·庞培,允许许多其他人免于犯罪、疯狂、国家反逆的指控。
quando hoc ex te quisquam, Caesar, audivit, aut tua quid aliud arma voluerunt nisi a te contumeliam propulsare? quid egit tuus invictus exercitus nisi uti suum ius tueretur et dignitatem tuam? quid? tu, cum pacem esse cupiebas, idne agebas ut tibi cum sceleratis an ut cum bonis civibus conveniret?
恺撒,谁曾从你那里听到过这样的话? 或者你的武器除了为你自己驱除侮辱之外,还图谋过什么呢? 你无敌的军队除了维护自身的权利和你的尊严之外,还做了什么? 怎么? 当你想要求得和平时,你是在力图使自己与犯罪分子达成一致,还是与善良的公民达成一致?
§19mihi vero, Caesar, tua in me maxima merita tanta certe non viderentur, si me ut sceleratum a te conservatum putarem.
恺撒,对我而言,如果你对我的极大恩德是在我把自己当成被你宽恕的罪犯的前提下,那它们当然不会显得如此伟大了。
quo modo autem tu de re publica bene meritus esses, cum tot sceleratos incolumi dignitate esse voluisses? secessionem tu illam existimavisti, Caesar, initio, non bellum, nec hostile odium, sed civile discidium, utrisque cupientibus rem publicam salvam, sed partim consiliis, partim studiis a communi utilitate aberrantibus.
而当你希望这么多罪犯在尊严未受损害的情况下存在时,你又如何能说自己对国家立下了功绩呢? 恺撒,你在开始时认为那是一次分裂,而不是战争,也不是敌意的仇恨,而是公民的分歧,双方都希望国家安全,但在计划上、在热忱上,部分偏离了共同的利益。
principum dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur; causa tum dubia, quod erat aliquid in utraque parte quod probari posset; nunc melior ea iudicanda est quam etiam di adiuverunt.
领袖们的尊严几乎相等,而追随者的尊严或许并不相等;当时立场是可疑的,因为双方都有可以被认可的地方;现在,那甚至连神明都予以相助的一方应当被判定为更好。
cognita vero clementia tua quis non eam victoriam probet in qua occiderit nemo nisi armatus?
而在你的仁慈为人所知之后,谁会不赞许那场除了武装人员之外没有一人死亡的胜利呢?
§20sed, ut omittam communem causam, veniamus ad nostram.
但是,为了略过共同的立场,让我们谈谈我们自己的。
utrum tandem existimas facilius fuisse, Tubero, Ligario ex Africa exire an vobis in Africam non venire? poteramusne, inquies, cum senatus censuisset? si me consulis, nullo modo; sed tamen Ligarium senatus idem legaverat.
图贝罗,你到底认为哪一个更容易些:是利加里乌斯离开非洲,还是你们不来到非洲? “当元老院做出决议时,你会说,我们难道能不这样做吗? ” 如果你问我的意见,绝不可能;然而,同一元老院也曾任命利加里乌斯为副将。
atque ille eo tempore paruit cum parere senatui necesse erat; vos tum paruistis cum paruit nemo qui noluit.
而且,他是在必须服从元老院的时候服从的;而你们是在那些不想服从的人谁都没有服从的时候服从的。
reprehendo igitur? minime vero.
那么,我是在责怪你们吗? 绝非如此。
neque enim licuit aliter vestro generi, nomini, familiae, disciplinae.
因为对于你们的宗族、名声、家庭和家风而言,是不允许做出其他选择的。
sed hoc non concedo ut, quibus rebus gloriemini in vobis, easdem in aliis reprehendatis.
但我不能同意这一点:你们在自己身上以此为荣的事情,却在别人身上予以责怪。
§21Tuberonis sors coniecta est ex senatus consulto, cum ipse non adesset, morbo etiam impediretur: statuerat excusari.
图贝罗的辖区抽签是根据元老院决议进行的,当时他本人并不在场,且因生病而受阻:他已经决定请求免职。
haec ego novi propter omnis necessitudines quae mihi sunt cum L. Tuberone: domi una eruditi, militiae contubernales, post adfines, in omni vita familiares; magnum etiam vinculum quod isdem studiis semper usi sumus.
我知道这些事情,是因为我与卢基乌斯·图贝罗之间拥有的一切亲密关系:我们在家中共同受教,在军中是同帐战友,后来结为姻亲,在整个人生中都是密友;还有一个伟大的纽带,那就是我们总是致力于相同的学业。
scio Tuberonem domi manere voluisse: sed ita quidam agebant, ita rei publicae sanctissimum nomen opponebant ut, etiam si aliter sentiret, virorum tamen ipsorum pondus sustinere non posset.
我知道图贝罗曾希望留在家中;但某些人如此行事,并如此拿国家最神圣的名字来对抗他,以至于即使他有不同的想法,他也无法承受那些人本身的压力。

词汇与语法注释

  1. 17vel quod nullo de alio quisquam — 由 admiratus sis 引导的三重并列结构(vel quod..., vel quod..., vel quidnam...)的第一部分。在此从句中,根据后文的结构,省略了如 ita egerit(如此行事)或 accusarit(指控)等动词。第二个 quod 从句中同样需要补出类似的动词。
  2. 18fuerint cupidi, fuerint irati, fuerint pertinaces — 虚拟语气完成时(fuerint)用作让步虚拟语气,表示假定的让步:“即便他们曾是贪婪的、愤怒的、固执的”。
  3. 20sed hoc non concedo ut — 作为 concedo 的宾语(或指示代词 hoc 的同格成分)的名词性 ut 从句。quibus rebus 是关系形容词用法,先行词 rebus 被吸收到关系从句中,与主句中的 easdem [res] 相对应。
  4. 21domi una eruditi, militiae contubernales — 指代西塞罗和卢基乌斯·图贝罗(主语 nos)的复数主格名词及分词(eruditi, contubernales, adfines, familiares)的并列。省略了系动词(如 sumus),形成了一系列名词性的描述。

引用这一段

西塞罗, 为利加里乌斯辩护 §17-21. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi033.humanitext-lat2:17-21

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。