§7at vero huius gloriae, C. Caesar, quam es paulo ante adeptus socium habes neminem: totum hoc quantumcumque est, quod certe maximum est, totum est, inquam, tuum.
然而,恺撒,在你刚才所获得的这一荣耀中,你没有任何合作者;这一切不论有多少——这无疑是最大的——,我说,完全是你自己的。
nihil sibi ex ista laude centurio, nihil praefectus, nihil cohors, nihil turma decerpit; quin etiam illa ipsa rerum humanarum domina, Fortuna, in istius se societatem gloriae non offert: tibi cedit, tuam esse totam et propriam fatetur.
百人队长、步兵队长、步兵大队、骑兵队,谁也不能从这赞誉中为自己夺走一分一毫;不仅如此,连那人类事务的主宰——命运(フォルトゥーナ)自身,也不会在你的这份荣耀中要求分享:她向你让步,承认这完全是你一人的,且为你所独有。
numquam enim temeritas cum sapientia commiscetur nec ad consilium casus admittitur.
因为轻率决不与智慧混杂,偶然也不被允许参与深思熟虑。
§8domuisti gentis immanitate barbaras, multitudine innumerabilis, locis infinitas, omni copiarum genere abundantis: ea tamen vicisti quae et naturam et condicionem ut vinci possent habebant.
你征服了在凶残程度上极其野蛮、数量上无数、地域上无限、并在各种军需资源上都极为富足的各民族;然而,你所战胜的那些事物,本身就具有能够被战胜的性质和条件。
nulla est enim tanta vis quae non ferro et viribus debilitari frangique possit.
因为没有任何力量如此强大,以至于不能被铁器和武力削弱并粉碎。
animum vincere, iracundiam cohibere, victo temperare, adversarium nobilitate, ingenio, virtute praestantem non modo extollere iacentem sed etiam amplificare eius pristinam dignitatem, haec qui faciat, non ego eum cum summis viris comparo, sed simillimum deo iudico.
克制自己的心智,抑制愤怒,宽待战败者,不仅将一位在贵族出身、才华、美德上出类拔萃且已倒下的对手扶起,甚至还提升他先前的尊严——做这些事情的人,我不将他与最伟大的凡人相比,而是判定他极像神明。
§9itaque, C. Caesar, bellicae tuae laudes celebrabuntur illae quidem non solum nostris sed paene omnium gentium litteris atque linguis, neque ulla umquam aetas de tuis laudibus conticescet; sed tamen eius modi res nescio quo modo, etiam cum leguntur, obstrepi clamore militum videntur et tubarum sono.
因此,恺撒,你的那些武功赞誉不仅在我们的文献和语言中,而且几乎在所有民族的文献和语言中都将被歌颂,也绝不会有任何时代对你的赞美保持沉默;然而,这类事情不知怎么地,即使在被阅读时,也似乎会被士兵的呐喊声和喇叭声所淹没。
at vero cum aliquid clementer, mansuete, iuste, moderate, sapienter factum, in iracundia praesertim quae est inimica consilio, et in victoria quae natura insolens et superba est, audimus aut legimus, quo studio incendimur, non modo in gestis rebus sed etiam in fictis ut eos saepe quos numquam vidimus diligamus!
相反,当我们听到或读到某些在仁慈、温和、公正、适度、智慧中所做出的事情——特别是在作为深思熟虑之仇敌的愤怒中,以及在本质上傲慢自大的胜利中——我们是被怎样的热情所点燃啊,不仅对于真实发生的事迹,甚至对于虚构的故事,以至于我们常常会爱上那些我们从未见过的人!
§10te vero quem praesentem intuemur, cuius mentem sensusque et os cernimus, ut, quicquid belli fortuna reliquum rei publicae fecerit, id esse salvum velis, quibus laudibus efferemus, quibus studiis prosequemur, qua benevolentia complectemur? parietes, me dius fidius, ut mihi videtur, huius curiae tibi gratias agere gestiunt, quod brevi tempore futura sit illa auctoritas in his maiorum suorum et suis sedibus.
至于你,我们眼见你就在面前,我们能察觉你的心思、情感和面容,看到你希望战争的命运给国家留下的任何东西都能得以保全——我们该用怎样的赞美来推崇你,用怎样的热情来追随你,用怎样的善意来拥抱你呢? 凭神明起誓,在我看来,连这座元老院议事堂的墙壁都渴望向你致谢,因为在不久的时间内,那份尊严就将回到这些属于其祖先和其自身的席位上。
equidem cum C. Marcelli, viri optimi et commemorabili pietate praediti lacrimas modo vobiscum viderem, omnium Marcellorum meum pectus memoria offudit, quibus tu etiam mortuis M. Marcello conservato dignitatem suam reddidisti nobilissimamque familiam iam ad paucos redactam paene ab interitu vindicasti.
事实上,刚才我与你们一同看到盖乌斯·马尔凯鲁斯——这位极优秀且富有令人难忘的挚爱(ピエタース)之人的眼泪时,所有马尔凯鲁斯家族的记忆都涌上了我的心头。 通过保全马尔库斯·马尔凯鲁斯,你甚至向那些已逝去的人归还了他们的尊严,并将一个如今已凋零至仅剩数人的最高贵的家族,几乎从毁灭中拯救了出来。
§11hunc tu diem tuis maximis et innumerabilibus gratulationibus iure anteponis.
你理所当然地将这一天置于你最大且无数的祝捷仪式之前。
haec enim res unius est propria C. Caesaris; ceterae duce te gestae magnae illae quidem, sed tamen multo magnoque comitatu.
因为这一伟绩只属于恺撒一人;在你的领导下完成的其他事迹确实也是伟大的,但却伴随着众多且庞大的随从。
huius autem rei tu idem dux es et comes: quae quidem tanta est ut tropaeis et monumentis tuis adlatura finem sit aetas—nihil est enim opere et manu factum quod non conficiat et consumat vetustas— §12at haec tua iustitia et lenitas florescet cotidie magis.
然而,在这一伟绩中,你既是领导者,又是同伴;这确实是如此伟大,以至于时间虽会给你的战利品和纪念碑带来终结——因为没有任何亲手制作的器物是岁月不削弱并消耗殆尽的—— 但你的这一公正与温和将与日俱增地繁荣。
ita quantum operibus tuis diuturnitas detrahet, tantum adferet laudibus.
如此,岁月从你的工程中所夺走的一切,都将转化为对你的赞美。
et ceteros quidem omnis victores bellorum civilium iam antea aequitate et misericordia viceras: hodierno vero die te ipse vicisti.
而且,你先前确实已在公平与仁慈上超越了其他所有内战的胜利者:但就在今天,你战胜了你自己。
vereor ut hoc quod dicam perinde intellegi possit auditu atque ipse cogitans sentio: ipsam victoriam vicisse videris, cum ea quae erant adempta victis remisisti.
我担心我所说的这番话,听起来无法像我自己心中所感受的那样被理解:当你把夺自战败者的东西归还给他们时,你似乎战胜了胜利本身。
nam cum ipsius victoriae iure omnes victi occidissemus, clementiae tuae iudicio conservati sumus.
因为,既然凭借胜利本身的权利,我们所有战败者本该全部毁灭,我们却因你仁慈的裁决而得以保全。
recte igitur unus invictus es a quo etiam ipsius victoriae condicio visque devicta est.
因此,理所当然地,唯有你是无敌的,因为连胜利本身的条件和力量都被你战胜了。