§13atque hoc C. Caesaris iudicium, patres conscripti, quam late pateat attendite.
各位元老,请注意恺撒的这一裁决影响有多么深远。
omnes enim qui ad illa arma fato sumus nescio quo rei publicae misero funestoque compulsi, etsi aliqua culpa tenemur erroris humani, ab scelere certe liberati sumus.
因为我们所有因国家某种悲惨而致命的命运而被驱使去拿起那些武器的人,虽然背负着人类某种错误的罪责,但无疑已从罪行中被解脱出来。
nam cum M. Marcellum deprecantibus vobis rei publicae conservavit, me et mihi et item rei publicae, nullo deprecante, reliquos amplissimos viros et sibi ipsos et patriae reddidit, quorum et frequentiam et dignitatem hoc ipso in consessu videtis, non ille hostis induxit in curiam, sed iudicavit a plerisque ignoratione potius et falso atque inani metu quam cupiditate aut crudelitate bellum esse susceptum.
因为,当他因你们的恳求而为国家保全了马尔库斯·马尔凯鲁斯时,在没有任何人恳求的情况下,他将我归还给我自己,也同样归还给国家,并将其他最杰出的人们归还给他们自己和祖国——你们在此元老院集会中正看到他们的人数和尊严——他并非将敌人引进了元老院,而是判定,对大多数人而言,这场战争是由于无知以及虚妄而空洞的恐惧,而非由于贪欲或残酷而发动的。
§14quo quidem in bello semper de pace audiendum putavi semperque dolui non modo pacem sed etiam orationem civium pacem flagitantium repudiari.
确实,在那场战争中,我始终认为应当倾听和平的声音,并且始终为不仅和平、甚至连公民们要求和平的言论也被拒绝而感到悲伤。
neque enim ego illa nec ulla umquam secutus sum arma civilia semperque mea consilia pacis et togae socia, non belli atque armorum fuerunt.
因为我从未追随过那些、也从未追随过任何内战的武力,我的建议始终是和平与托加的同盟,而非战争与武器的同盟。
hominem sum secutus privato officio, non publico, tantumque apud me grati animi fidelis memoria valuit ut nulla non modo cupiditate sed ne spe quidem prudens et sciens tamquam ad interitum ruerem voluntarium.
我追随一个人是出于私人的恩义,而非公职,并且感恩之心的忠实记忆在我心中具有如此巨大的力量,以至于我没有任何贪欲,甚至不抱任何希望,却明知且清醒地,仿佛奔向自愿的毁灭。
§15quod quidem meum consilium minime obscurum fuit.
确实,我的这一决定决不是隐秘的。
nam et in hoc ordine integra re multa de pace dixi et in ipso bello eadem etiam cum capitis mei periculo sensi.
因为无论是在这个席位上、在事态尚未决定之时,我多次谈及和平,还是在战争本身之中,我甚至冒着生命危险也持有同样的看法。
ex quo nemo erit tam iniustus rerum existimator qui dubitet quae Caesaris de bello voluntas fuerit, cum pacis auctores conservandos statim censuerit, ceteris fuerit iratior.
由此,绝不会有任何如此不公正的事物评价者会怀疑恺撒对战争的意愿是什么,因为他立即判定应当保全和平的倡导者,而对其他人则更为愤怒。
atque id minus mirum fortasse tum cum esset incertus exitus et anceps fortuna belli: qui vero victor pacis auctores diligit, is profecto declarat maluisse se non dimicare quam vincere.
在那个结局未卜、战争命运难以预料的时候,这也许还不算太令人惊奇;然而,一个在成为胜利者之后依然爱戴和平倡导者的人,无疑表明了他宁愿不战,也不愿通过战斗去征服。
§16atque huius quidem rei M. Marcello sum testis.
确实,关于这件事,我可以为马尔库斯·马尔凯鲁斯作证。
nostri enim sensus ut in pace semper, sic tum etiam in bello congruebant.
因为我们的想法正如在和平时期始终一致一样,当时在战争中也同样契合。
quotiens ego eum et quanto cum dolore vidi, cum insolentiam certorum hominum tum etiam ipsius victoriae ferocitatem extimescentem! quo gratior tua liberalitas, C. Caesar, nobis qui illa vidimus debet esse.
我曾有多少次、以多么巨大的痛苦看到他,不仅对某些人的飞扬跋扈,甚至对胜利本身的凶暴都感到极度恐惧! 因此,恺撒,你的慷慨对于我们这些亲眼目睹了那些事情的人来说,应当是多么地值得感激。
non enim iam causae sunt inter se, sed victoriae comparandae.
因为现在不应再将双方的大义相互比较,而是应当比较双方的胜利。
§17vidimus tuam victoriam proeliorum exitu terminatam: gladium vagina vacuum in urbe non vidimus.
我们看到你的胜利随着战斗的结束而终结:我们在城中没有看到一柄脱离剑鞘的利剑。
quos amisimus civis, eos vis Martis perculit, non ira victoriae, ut dubitare debeat nemo quin multos, si posset, C. Caesar ab inferis excitaret, quoniam ex eadem acie conservat quos potest.
我们所失去的公民,是马尔斯的力量击倒了他们,而非胜利的怒火;因此任何人都不应当怀疑,如果可能的话,恺撒会把许多人从阴间唤醒,因为在同一战线上,他正尽其所能地保全那些能保全的人。
alterius vero partis nihil amplius dico quam id quod omnes verebamur, nimis iracundam futuram fuisse victoriam.
至于另一方,我不再多说,只说我们所有人当时都害怕的一点:那就是他们的胜利本来会是极其愤怒的。
§18quidam enim non modo armatis sed interdum etiam otiosis minabantur, nec quid quisque sensisset, sed ubi fuisset cogitandum esse dicebant; ut mihi quidem videantur di immortales, etiam si poenas a populo Romano ob aliquod delictum expetiverunt, qui civile bellum tantum et tam luctuosum excitaverunt, vel placati iam vel satiati aliquando omnem spem salutis ad clementiam victoris et sapientiam contulisse.
因为某些人不仅威胁武装人员,有时甚至威胁和平退隐的人,并且声称不应考虑每个人曾有何想法,而应考虑他曾身在何处;因此在我看来,不朽的神明们,即使他们曾因某种罪过而向罗马人民索取惩罚,从而挑起了如此巨大而令人悲痛的内乱,如今也已平息或终于满足,并将所有拯救的希望寄托在胜利者的仁慈与智慧上。