§1diuturni silenti, patres conscripti, quo eram his temporibus usus, non timore aliquo, sed partim dolore, partim verecundia, finem hodiernus dies attulit, idemque initium quae vellem quaeque sentirem meo pristino more dicendi.
各位征募元老,我在这段时期内所保持的长期沉默,并非出于某种恐惧,而是部分由于悲痛,部分由于羞怯,今日这一天为它画上了句号;同时,它也开启了我按照旧日习惯,表达我的愿望和感受的开端。
tantam enim mansuetudinem, tam inusitatam inauditamque clementiam, tantum in summa potestate rerum omnium modum, tam denique incredibilem sapientiam ac paene divinam tacitus praeterire nullo modo possum.
因为对于在至高无上的权力中所展现的如此伟大的温和、如此不寻常且前所未闻的仁慈、在一切事务中如此适度的节制,以及最后,如此令人难以置信且近乎神圣的智慧,我无论如何都不能保持沉默。
§2M. enim Marcello vobis, patres conscripti, reique publicae reddito non illius solum sed etiam meam vocem et auctoritatem vobis et rei publicae conservatam ac restitutam puto.
\n 因为,随着马尔库斯·马尔凯鲁斯被归还给你们和国家,各位征募元老,我认为不仅是他个人的声音和权威,连同我自己的声音和权威也为你们和国家得以保存和恢复。
dolebam enim, patres conscripti, et vehementer angebar, cum viderem virum talem, cum in eadem causa in qua ego fuisset, non in eadem esse fortuna, nec mihi persuadere poteram nec fas esse ducebam versari me in nostro vetere curriculo illo aemulo atque imitatore studiorum ac laborum meorum quasi quodam socio a me et comite distracto.
各位征募元老,因为当我看到这样一位曾与我处于同一立场(事业)的人,却没有处于相同的命运时,我感到悲痛并深受折磨。 我也无法说服自己,也不认为在失去他——这位我学术和劳作的竞争者与效仿者、我如同伴一般的同僚——之后,我自己独自在过去的活动领域中活动是合乎神法的。
ergo et mihi meae pristinae vitae consuetudinem, C. Caesar, interclusam aperuisti et his omnibus ad bene de re publica sperandum quasi signum aliquod sustulisti.
因此,恺撒,你不仅为我重新开启了曾经中断的旧日生活习惯,而且也为所有这些人树立了对国家抱有良好希望的象征(旗帜)。
§3intellectum est enim mihi quidem in multis et maxime in me ipso, sed paulo ante omnibus, cum M. Marcellum senatui reique publicae concessisti, commemoratis praesertim offensionibus, te auctoritatem huius ordinis dignitatemque rei publicae tuis vel doloribus vel suspicionibus anteferre.
\n 因为,当你将马尔库斯·马尔凯鲁斯让给元老院和国家时,特别是在提及了你先前的怨恨之后,你将这个阶层的权威和国家的尊严置于你个人的痛苦或怀疑之上,这一点在许多人身上,尤其是在我自己身上,并且就在刚才在所有人面前,都得到了理解。
ille quidem fructum omnis ante actae vitae hodierno die maximum cepit, cum summo consensu senatus tum iudicio tuo gravissimo et maximo.
而他今天在元老院的高度一致同意下,并在你极其庄重和伟大的裁决中,确实获得了他过去全部生活的最大成果。
ex quo profecto intellegis quanta in dato beneficio sit laus, cum in accepto sit tanta gloria.
由此,你必然理解,既然接受恩惠有如此大的荣耀,那么在施予恩惠中含有多么巨大的赞誉。
§4est vero fortunatus cuius ex salute non minor paene ad omnis quam ad illum ventura sit laetitia pervenerit: quod quidem merito atque optimo iure contigit.
\n 的确,如果一个人的得救能给所有人带来几乎不亚于他本人的快乐,那么这个人是极其幸运的。 而这确实是当之无愧且完全合法的。
quis enim est illo aut nobilitate aut probitate aut optimarum artium studio aut innocentia aut ullo in laudis genere praestantior?
nullius tantum flumen est ingeni, nulla dicendi aut scribendi tanta vis, tantaque copia quae non dicam exornare, sed enarrare, C. Caesar, res tuas gestas possit.
因为在贵族出身、正直品格、对优秀学术的热爱、清廉无瑕,或任何一种值得赞美的事物上,还有谁比他更杰出呢? 没有任何人的才华之流如此充沛,没有任何人在口才或写作上有如此大的力量和丰富的才华,以至于能够——我且不说美化——仅仅是叙述完你的功绩,恺撒。
tamen hoc adfirmo et pace dicam tua, nullam in his esse laudem ampliorem quam eam quam hodierno die consecutus es.
然而,我敢断言,并且在征得你的允许下我要说,在这些功绩中,没有比你今天所取得的赞誉更伟大的了。
§5soleo saepe ante oculos ponere idque libenter crebris usurpare sermonibus, omnis nostrorum imperatorum, omnis exterarum gentium potentissimorumque populorum, omnis regum clarissimorum res gestas cum tuis nec contentionum magnitudine nec numero proeliorum nec varietate regionum nec celeritate conficiendi nec dissimilitudine bellorum posse conferri, nec vero disiunctissimas terras citius passibus cuiusquam potuisse peragrari quam tuis non dicam cursibus, sed victoriis lustratae sunt.
\n 我常常习惯于将这些置于眼前,并乐于在频繁的谈话中提及:我们所有的将领、所有外邦民族和最强大的国家,以及所有最显赫的君王的所有功绩,无论是在斗争的规模、战斗的数量、地域的多样性、完成的迅速,还是在战争的多样性上,都无法与你的功绩相比;而且,即使是相距最遥远的土地,任何人用脚步丈量,也无法比用你的——我且不说行军,而是胜利——所照亮(巡视)的还要快。
§6quae quidem ego nisi ita magna esse fatear ut ea vix cuiusquam mens aut cogitatio capere possit, amens sim; sed tamen sunt alia maiora.
\n 事实上,如果我不承认这些事情是如此伟大,以至于几乎任何人的心智或思想都难以承受,我就是疯了;然而,还有其他更伟大的事情。
nam bellicas laudes solent quidam extenuare verbis easque detrahere ducibus, communicare cum multis, ne propriae sint imperatorum.
因为有些人习惯于用言语贬低战争的赞誉,并将其从将领身上剥夺,与众人分享,以免它们成为司令官们所独有的。
et certe in armis militum virtus, locorum opportunitas, auxilia sociorum, classes, commeatus multum iuvant, maximam vero partem quasi suo iure Fortuna sibi vindicat et, quicquid est prospere gestum, id paene omne ducit suum.
诚然,在武器交锋中,士兵的英勇、地形的便利、盟友的协助、舰队、补给都起到了很大的作用,但命运(フォルトゥーナ)确实如同凭借自身权利一样,将最大的份额归功于自己,并且凡是顺利完成的事情,她几乎将一切都据为己有。