§25itaque illam tuam praeclarissimam et sapientissimam vocem invitus audivi:
satis diu vel naturae vixi vel gloriae.
因此,我极不情愿地听到了你那句非常著名且明智的话:“无论对于自然还是对于荣耀,我已经活得够久了。
satis, si ita vis, fortasse naturae, addam etiam, si placet, gloriae: at, quod maximum est, patriae certe parum.
”如果愿意的话,对于自然或许够久了;如果你高兴,我甚至可以加上,对于荣耀也是如此:但是,最重要的是,对于祖国而言显然还远远不够。
qua re omitte, quaeso, istam doctorum hominum in contemnenda morte prudentiam: noli nostro periculo esse sapiens.
所以,求求你,请抛弃学者们那种蔑视死亡的智慧吧;请不要以我们的危险为代价来当智者。
saepe enim venit ad meas auris te idem istud nimis crebro dicere, satis te tibi vixisse.
因为我常听人提起,你太频繁地重复那句话,说你对自己而言已经活得够久了。
credo, sed tum id audirem, si tibi soli viveres aut si tibi etiam soli natus esses.
我信,但如果你只为自己一个人活着,或者如果你只为自己一个人而生,我才会听信这话。
omnium salutem civium cunctamque rem publicam res tuae gestae complexae sunt; tantum abes a perfectione maximorum operum ut fundamenta nondum quae cogitas ieceris.
你的伟业已经包容了所有公民的安全和整个国家;你距离完成最伟大的事业还如此之远,以至于你甚至还没有奠定你所构想的基础。
hic tu modum vitae tuae non salute rei publicae, sed aequitate animi definies? quid, si istud ne gloriae quidem satis est? cuius te esse avidissimum, quamvis sis sapiens, non negabis.
在这样的情况下,你难道要用你心灵的平静,而不是用国家的安全,来界定你生命的限度吗? 如果这甚至连荣耀都不够,那该怎么办呢? 尽管你是个智者,你也不会否认自己极度渴望它。
§26parumne, inquies, magna relinquemus? immo vero aliis quamvis multis satis, tibi uni parum.
你会说:“难道我们留下的伟业还不够大吗? ”相反,对于其他任何人来说,无论多少都足够了,但对你一个人来说却不够。
quicquid est enim, quamvis amplum sit, id est parum tum cum est aliquid amplius.
因为任何事物,无论它多么宏大,只要还有更宏大的事物存在,它就是不够的。
quod si rerum tuarum immortalium, C. Caesar, hic exitus futurus fuit ut devictis adversariis rem publicam in eo statu relinqueres in quo nunc est, vide, quaeso, ne tua divina virtus admirationis plus sit habitura quam gloriae; si quidem gloria est inlustris et pervagata magnorum vel in suos civis vel in patriam vel in omne genus hominum fama meritorum.
恺撒,如果你那些不朽功业的结局竟是这样:在击败对手之后,让国家留在如今的这种状态,那么请你注意,求求你,不要让你那神圣的德行得到的赞叹多于荣耀;因为荣耀确实是由于对自己的公民、对祖国、或对全人类做出了巨大贡献,而获得的显赫且广为流传的名声。
§27haec igitur tibi reliqua pars est;
因此,这是留给你的其余部分,这最后的一幕留了下来。
hic restat actus, in hoc elaborandum est ut rem publicam constituas, eaque tu in primis summa tranquillitate et otio perfruare: tum te, si voles, cum et patriae quod debes solveris et naturam ipsam expleveris satietate vivendi, satis diu vixisse dicito.
你必须在这一幕中努力,重建国家,并让你首先在极度的安宁与闲暇中尽情享受它:然后,如果你愿意,在你既偿还了对祖国的债务,又以对生命的满足填满了自然本身之后,你再说自己已经活得够久了。
quid enim est omnino hoc ipsum diu in quo est aliquid extremum? quod cum venit, omnis voluptas praeterita pro nihilo est, quia postea nulla est futura.
因为在存在终结的事物中,这个所谓的“长久”究竟算得了什么呢? 当终结到来时,过去的一切快乐都归于虚无,因为此后将不再有任何快乐。
quamquam iste tuus animus numquam his angustiis quas natura nobis ad vivendum dedit contentus fuit, semper immortalitatis amore flagravit.
尽管你那心灵从未满足于自然赋予我们生存的这些狭窄限制,而是始终燃烧着对永恒的渴望。
§28nec vero haec tua vita ducenda est quae corpore et spiritu continetur: illa, inquam, illa vita est tua quae vigebit memoria saeculorum omnium, quam posteritas alet, quam ipsa aeternitas semper tuebitur.
而你那被肉体和呼吸所局限的生命,实在不该被视为你真正的生命:我说,那在所有世纪的记忆中长存的、由后代培育的、由永恒本身始终守护的生命,才是你真正的生命。
huic tu inservias, huic te ostentes oportet, quae quidem quae miretur iam pridem multa habet; nunc etiam quae laudet exspectat.
你必须为这生命服务,向它展示你自己。 这生命早已有了许多令人惊叹的事物,现在它还在期待着可以称赞的事物。
obstupescent posteri certe imperia, provincias, Rhenum, Oceanum, Nilum, pugnas innumerabilis, incredibilis victorias, monumenta, munera, triumphos audientes et legentes tuos.
后代在听闻和读到你的帝国、属州、莱茵河、大洋、尼罗河、无数的战役、难以置信的胜利、纪念碑、公共赠礼和凯旋式时,定会惊叹不已。
§29sed nisi haec urbs stabilita tuis consiliis et institutis erit, vagabitur modo tuum nomen longe atque late, sedem stabilem et domicilium certum non habebit.
但除非这座城市因你的谋略和制度而得以稳固,否则你的名字将只是远近流传,却不会有稳定的归宿和确切的居所。
erit inter eos etiam qui nascentur, sicut inter nos fuit, magna dissensio, cum alii laudibus ad caelum res tuas gestas efferent, alii fortasse aliquid requirent, idque vel maximum, nisi belli civilis incendium salute patriae restinxeris, ut illud fati fuisse videatur, hoc consili.
在未来出生的人们中间,也将会像在我们中间一样产生巨大的分歧:有些人会赞美你的伟业,将其捧上天,而另一些人则可能会觉得缺少了些什么,而且确实是缺少了最关键的东西——除非你用祖国的安全扑灭内乱的火焰,以至于前者看起来是命运使然,而后者则是谋略的结果。
Servi igitur eis iudicibus qui multis post saeculis de te iudicabunt et quidem haud scio an incorruptius quam nos; nam et sine amore et sine cupiditate et rursus sine odio et sine invidia iudicabunt.
因此,去服务那些在许多世纪后评判你的法官吧,我甚至不知道他们是否会比我们更加公正无私;因为他们评判时既没有偏爱与野心,也不会有仇恨与嫉妒。