§19qua re gaude tuo isto tam excellenti bono et fruere cum fortuna et gloria tum etiam natura et moribus tuis; ex quo quidem maximus est fructus iucunditasque sapienti.
因此,请为你那极优秀的德行而高兴,并去享受运气与荣耀,以及你自己的本性与品德;确实,智者能从中获得最大的成果与喜悦。
cetera cum tua recordabere, etsi persaepe virtuti, tamen plerumque felicitati tuae gratulabere: de nobis quos in re publica tecum simul esse voluisti quotiens cogitabis, totiens de maximis tuis beneficiis, totiens de incredibili liberalitate, totiens de singulari sapientia cogitabis: quae non modo summa bona sed nimirum audebo vel sola dicere.
当你回首你的其他成就时,虽然你经常会归功于你的美德,但大多还是会庆幸你的好运;然而,每当你想到我们这些你希望在国家中与你共存的人时,你就会想到你那极大的恩惠,想到你那令人难以置信的慷慨,想到你那非凡的智慧:我敢说这些不仅是最高的善,甚至简直是唯一的善。
tantus est enim splendor in laude vera, tanta in magnitudine animi et consili dignitas ut haec a virtute donata, cetera a fortuna commodata esse videantur.
因为,在真正的赞美中有着如此巨大的光辉,在心灵和策略的伟大中有着如此崇高的尊严,以至于这些仿佛是美德所赋予的,而其余的则是命运所借予的。
§20noli igitur in conservandis viris bonis defetigari, non cupiditate praesertim aliqua aut pravitate lapsis, sed opinione offici stulta fortasse, certe non improba, et specie quadam rei publicae.
因此,请不要在保全善人一事上感到厌倦,特别是那些并非因某种贪欲或邪恶而犯错,而是出于或许愚蠢但绝非不轨的义务观念,以及出于国家的某种表象而犯错的人。
non enim tua ulla culpa est, si te aliqui timuerunt, contraque summa laus, quod minime timendum fuisse senserunt.
因为,如果有人曾害怕你,这绝不是你的任何过错;相反,他们意识到完全不需要害怕你,这才是对你极高的赞美。
§21nunc venio ad gravissimam querelam et atrocissimam suspicionem tuam, quae non tibi ipsi magis quam cum omnibus civibus, tum maxime nobis qui a te conservati sumus providenda est: quam etsi spero falsam esse, numquam tamen extenuabo, tua enim cautio nostra cautio est.
现在,我谈到你那最重大的抱怨和最骇人听闻的猜疑。 对此,不仅你个人需要防范,所有公民,尤其是我们这些被你保全的人,更需要共同防范:虽然我希望它是虚假的,但我决不会对其掉以轻心,因为你的警惕就是我们的警惕。
quod si in alterutro peccandum sit, malim videri nimis timidus quam parum prudens.
如果必须在两者之一中犯错,我宁愿显得过于胆怯,也不愿显得不够谨慎。
sed quisnam est iste tam demens? de tuisne?—tametsi qui magis sunt tui quam quibus tu salutem insperantibus reddidisti?—anne ex eo numero qui una tecum fuerunt? non est credibilis tantus in ullo furor ut quo duce omnia summa sit adeptus, huius vitam non anteponat suae.
但究竟谁会如此疯狂? 是你身边的人吗? ——然而,比起那些在你出乎意料下将生命安全归还给他们的人,还有谁更算得上是你身边的人呢? ——还是在那些曾与你并肩作战的人之中? 令人难以置信的是,任何人的疯狂会达到如此程度,以至于在一位引领他获得一切最高荣誉的领袖面前,却不把这位领袖的生命置于自己的生命之上。
an si nihil tui cogitant sceleris, cavendum est ne quid inimici? qui? omnes enim qui fuerunt aut sua pertinacia vitam amiserunt aut tua misericordia retinuerunt, ut aut nulli supersint de inimicis aut qui fuerunt sint amicissimi.
或者,如果你的身边人没有谋划任何罪行,难道我们要防范敌人的企图吗? 哪里的敌人? 因为所有曾经的敌人都要么因自己的固执而丧生,要么因你的慈悲而保全了生命,以至于敌人中要么一个都不剩,要么曾经的敌人已变成了最亲密的朋友。
§22sed tamen cum in animis hominum tantae latebrae sint et tanti recessus, augeamus sane suspicionem tuam: simul enim augebimus diligentiam.
然而,既然人的心灵中有着如此之深的隐秘和如此之多的幽微之处,那就让我们增加你的猜疑吧:因为与此同时,我们也会增加我们的警惕。
nam quis est omnium tam ignarus rerum, tam rudis in re publica, tam nihil umquam nec de sua nec de communi salute cogitans, qui non intellegat tua salute contineri suam et ex unius tua vita pendere omnium? equidem de te dies noctesque, ut debeo, cogitans casus dumtaxat humanos et incertos eventus valetudinis et naturae communis fragilitatem extimesco, doleoque, cum res publica immortalis esse debeat, eam in unius mortalis anima consistere.
因为在所有人中,有谁会对世事如此无知,对国家如此幼稚,以至于从未考虑过自己或共同的安全,从而不能理解他的安全其实包含在你的安全之中,所有人的生命都取决于你一个人的生命呢? 我本人日夜牵挂着你,正如我应当做的那样,我深恐人世间的旦夕祸福、健康的不确定性以及人类共同天性的脆弱;我感到悲痛的是,既然国家应当是永恒的,它却维系在仅仅一个凡人的生命之上。
§23si vero ad humanos casus incertosque motus valetudinis sceleris etiam accedit insidiarumque consensio, quem deum, si cupiat, posse opitulari rei publicae credimus?
omnia sunt excitanda tibi, C. Caesar, uni quae iacere sentis belli ipsius impetu, quod necesse fuit, perculsa atque prostrata: constituenda iudicia, revocanda fides, comprimendae libidines, propaganda suboles, omnia quae dilapsa iam diffluxerunt severis legibus vincienda sunt.
但如果,在人类的旦夕祸福和健康的不确定波动之外,还要加上阴谋诡计的罪行暗流,我们还能相信有什么神明,即便他愿意,也能拯救这个国家呢? 恺撒,你必须独自重振所有那些你感到在战争本身的冲击下——这也是不可避免的——被击碎和瓦解的事物:必须重建法庭,恢复信用,遏制欲望,繁衍后代,所有那些已经崩溃流散的事物必须用严厉的法律约束起来。
§24non fuit recusandum in tanto civili bello, tanto animorum ardore et armorum quin quassata res publica, quicumque belli eventus fuisset, multa perderet et ornamenta dignitatis et praesidia stabilitatis suae, multaque uterque dux faceret armatus quae idem togatus fieri prohibuisset.
在如此巨大的内乱、如此高涨的斗志和武装冲突中,无法避免的是,被震撼的国家无论战争结果如何,都注定会失去其尊严的许多装饰和稳定的保障,并且两位领袖在武装状态下都会做出许多在他们身穿托加时会禁止发生的事情。
quae quidem tibi nunc omnia belli volnera sananda sunt, quibus praeter te mederi nemo potest.
而现在,你必须亲手治愈所有这些战争带来的伤口,除你之外,没有人能够医治它们。