Humanitext Reader

西塞罗 · 为小拉比利乌斯辩护 §6-10

驳斥收买元老院与依尤利乌斯法主张无罪

第 2 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗极力驳斥收买元老院的指控,辩称波斯图穆斯提供的资金是对合法国王的正常借贷。随后,他针对尤利乌斯法中关于“资金流向何处”的逃废追索条款,强调在加比尼乌斯的审判中波斯图穆斯的名字从未被提及,从而论证其无辜。

§6hinc primum exoritur crimen illud; senatum corruptum esse dicunt.
这里首先产生了那项指控:他们说元老院被收买了。
O di immortales! haec est illa exoptata iudiciorum severitas? corruptores nostri causam dicunt; nos qui corrupti sumus non dicimus? quid ergo? senatumne defendam hoc loco, iudices? omni equidem loco debeo; ita de me est meritus ille ordo; sed nec id agitur hoc tempore nec cum Postumi causa res ista coniuncta est.
不朽的神啊! 这就是那令人热切期盼的法庭之严厉吗? 收买我们的人在为自己申辩,而被收买的我们自己却不申辩吗? 那么该怎么办? 诸位法官,我该在此处为元老院辩护吗? 我确实应该在任何地方都这样做;那一阶层对我恩重如山;但此时这并非争论的焦点,那件事也与波斯图穆斯的诉讼无关。
quamquam ad sumptum itineris, ad illam magnificentiam apparatus comitatumque regium suppeditata pecunia a Postumo est, factaeque syngraphae sunt in Albano Cn. Pompei, cum ille Roma profectus esset, tamen non debuit is qui dabat, cur ille qui accipiebat tum sumeret, quaerere.
尽管为了旅费、为了那壮丽的装备和国王的侍从队,波斯图穆斯提供了资金,并且在格奈乌斯·庞培从罗马出发时,在其阿尔巴别墅里签署了契约,然而提供资金的人,并不应当去询问接受资金的人当时为何要拿取这笔钱。
non enim latroni, sed regi credidit, nec regi inimico populi Romani, sed ei cuius reditum consuli commendatum a senatu videbat, nec ei regi qui alienus ab hoc imperio esset, sed ei quicum foedus feriri in Capitolio viderat.
因为他不是借给强盗,而是借给国王;不是借给罗马人民的敌人国王,而是借给那个他看到元老院将复位之事委托给执政官的国王;不是借给一个与本帝国无关的国王,而是借给那个他曾亲眼看见在卡皮托利乌姆山上与之缔结盟约的国王。
§7quod si creditor est in culpa, non is qui improbe credita pecunia usus est, damnetur is qui fabricatus gladium est et vendidit, non is qui illo gladio civem aliquem interemit.
但是,如果过错在于债权人,而不是那个不正当地使用了借入资金的人,那么就应当谴责那个制造并贩卖宝剑的人,而不是那个用这把剑杀害了某位公民的人。
quam ob rem neque tu, C. Memmi, hoc facere debes ut senatum, cuius auctoritati te ab adulescentia dedidisti, in tanta infamia versari velis, neque ego id quod non agitur defendere.
因此,盖乌斯·梅米乌斯啊,你既不应该这样做,企图让你自青年时代起就服从其权威的元老院深陷如此巨大的污名之中;我也不应该为那件并非争论焦点的事情辩护。
Postumi enim causa, quaecumque est, seiuncta a senatu est.
因为波斯图穆斯的案子,无论它性质如何,都与元老院分离开来。
§8quod si item a Gabinio seiunctam ostendero, certe quod dicas nihil habebis.
但是,如果我也能证明它同样与加比尼乌斯分离开来,你肯定就无话可说了。
est enim haec causa "Qvo ea pecvnia pervenerit" quasi quaedam appendicula causae iudicatae atque damnatae.
因为这一案由——“那笔钱到了何处”——仿佛是那桩已被判决并定罪之诉讼的某种附庸。
sunt lites aestimatae A. Gabinio, nec praedes dati nec ex bonis populo universae lites solutae.
对阿乌鲁斯·加比尼乌斯进行了赔偿额判定,但既没有提供担保人,也没有从其财产中向人民全额支付判定赔偿金。
iubet lex Iulia persequi ab eis ad quos ea pecunia quam is ceperit qui damnatus sit pervenerit.
尤利乌斯法规定,应当向那些获得了已被定罪之人所收受资金的人追索。
si est hoc novum in lege Iulia, sicuti multa sunt severius scripta quam in antiquis legibus et sanctius, inducatur sane etiam consuetudo huius generis iudiciorum nova; §9sin hoc totidem verbis translatum caput est quot fuit non modo in Cornelia sed etiam ante in lege Servilia, per deos immortalis! quid agimus, iudices, aut quem hunc morem novorum iudiciorum in rem publicam inducimus? erat enim haec consuetudo nota vobis quidem omnibus, sed, si usus magister est optimus, mihi debet esse notissima.
如果这是尤利乌斯法中的新规定,就像该法中许多条款比古老法律写得更严厉、更神圣一样,那么这种新型审判的惯行也大可被引入;但如果这一条款是用与不仅在柯内留斯法中、甚至在此前的塞维利乌斯法中完全相同的字眼抄录过来的,凭着不朽的神明啊! 诸位法官,我们在做什么,或者我们正在国家中引入何种新型审判的习俗? 因为这一惯行对你们所有人来说固然是熟知的,但如果经验是最好的老师,那它对我来说应当是最为熟悉的。
accusavi de pecuniis repetundis, iudex sedi, praetor quaesivi, defendi plurimos; nulla pars quae aliquam facultatem discendi adferre posset a me afuit.
我曾起诉收受贿赂罪,曾担任审判官,曾作为裁判官进行审讯,也曾为极多的人辩护;没有任何一个能提供某种学习机会的环节是我未曾经历过的。
ita contendo, neminem umquam "Qvo ea pecvnia pervenisset" causam dixisse qui in aestimandis litibus appellatus non esset.
因此我断言,从未有任何一个未在赔偿额判定中被点名的人,曾为“那笔钱到了何处”的案由进行过辩解。
in litibus autem nemo appellabatur nisi ex testium dictis aut tabulis privatorum aut rationibus civitatum.
然而在赔偿额判定中,除非根据证人的证词、私人账簿或各城镇的账目,否则无人会被点名。
§10itaque in inferendis litibus adesse solebant qui aliquid de se verebantur, et, cum erant appellati, si videbatur, statim contra dicere solebant; sin eius temporis recentem invidiam pertimuerant, respondebant postea. quod cum fecissent, permulti saepe vicerunt.
因此,在提出赔偿额判定的过程中,那些对自己有所担忧的人通常会到场,而当他们被点名时,如果认为合适,通常会立即予以反驳;但如果他们害怕当时刚产生出来的怨恨,他们就会在以后进行答辩;当他们这样做时,极多的人往往赢得了诉讼。
hoc vero novum et ante hoc tempus omnino inauditum. in litibus Postumi nomen est nusquam.
然而这确实是崭新的、在此之前完全闻所未闻的事情:在赔偿额判定中,波斯图穆斯的名字无处可寻。
in litibus dico;
在赔偿额判定中,我是说。
modo vos idem in A. Gabinium iudices sedistis; num quis testis Postumum appellavit? testis autem? num accusator? num denique toto illo in iudicio Postumi nomen audistis?
刚才你们这些人同样作为审判官审理了阿乌鲁斯·加比尼乌斯案;难道有哪位证人点名提到了波斯图穆斯吗? 还证人呢? 难道起诉人点名了吗? 或者说,在整场审判中,你们可曾听到过波斯图穆斯的名字?

词汇与语法注释

  1. §6corruptores nostri — nostri 是人称代词 nos 的属格,在此作宾格性属格(“收买我们的人”)。身兼元老院议员的西塞罗在此将“收买我们的人”与“我们这些被收买的人(nos qui corrupti sumus)”进行了对比。
  2. §6cur ille qui accipiebat tum sumeret — 由 cur 引导的间接疑问从句,动词为虚拟式主动语态未完成过去时 sumeret,符合主句过去时态(non debuit ... quaerere)下的时态呼应法则,作为不定式 quaerere 的宾语从句。
  3. §8Qvo ea pecvnia pervenerit — 法律条款的公式化引用,意为“那笔钱到了何处”。pervenerit 采用虚拟式完成时,表示嵌入在法律文本或引用中的间接疑问句。
  4. §9neminem umquam ... causam dixisse qui ... appellatus non esset — 紧随 contendo(主张)的宾格加不定式结构(A.C.I.)。关系从句 qui ... appellatus non esset 的动词采用虚拟式(esset),是因为该从句作为间接引语中的从属从句(suboblique),反映了西塞罗的主观主张。

引用这一段

西塞罗, 为小拉比利乌斯辩护 §6-10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi030.humanitext-lat2:6-10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。