Humanitext Reader

西塞罗 · 为小拉比利乌斯辩护 §11-16

骑士阶层不受追赃法管辖的申明与警告

第 3 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗指出对波斯图穆斯的起诉完全缺乏证据和法律依据,强调骑士阶层并不属于关于收受贿赂罪法律的管辖对象,并警告骑士们不要确立对自己不利的前例。

§11non igitur reus ex ea causa quae iudicata est redundat Postumus, sed est adreptus unus eques Romanus de pecuniis repetundis reus.
因此,波斯图穆斯并非作为那桩已被判决之诉讼中溢出来的被告,而是一员普通的罗马骑士被强行拉来充当收受贿赂罪的被告。
quibus tabulis? quae in iudicio Gabiniano recitatae non sunt.
根据什么账簿? 那些在加比尼乌斯案审判中未曾宣读过的账簿。
quo teste? A quo tum appellatus nusquam est.
凭什么证人? 凭那个当时从未指名提过他的证人。
qua aestimatione litium? in qua Postumi mentio facta nulla est.
凭什么赔偿额判定? 凭那个完全没有提到波斯图穆斯的判定。
qua lege? qua non tenetur.
凭什么法律? 凭他不受其约束的法律。
hic iam, iudices, vestri consili res est, vestrae sapientiae; quid deceat vos, non quantum liceat vobis, spectare debetis.
诸位法官,此时此刻,事情完全取决于你们的裁决与智慧;你们应该关注的是什么对你们是得体的,而不是你们被允许做多少事。
si enim quid liceat quaeritis, potestis tollere e civitate quem voltis; tabella est quae dat potestatem; occultat eadem libidinem, cuius conscientiam nihil est quod quisquam timeat, si non pertimescat suam.
因为如果你们只问什么是被允许的,你们就可以把任何你们想排除的人逐出国家;是投票板给予了这种权力;这同一块板也掩盖了私欲,对于这种私欲的知觉,只要一个人不惧怕自己的良心,就没有理由惧怕任何人的目光。
§12ubi est igitur sapientia iudicis? in hoc, ut non solum quid possit, sed etiam quid debeat, ponderet nec quantum sibi permissum meminerit solum, sed etiam quatenus commissum sit.
那么,法官的智慧在何处呢? 就在于:不仅权衡自己能做什么,更要权衡自己应当做什么;不仅记住有多少权力被许可给了自己,更要记住有多少职责被托付给了自己。
datur tibi tabella iudici.
投票板交到了作为审判官的你手中。
qua lege? Iulia de pecuniis repetundis.
根据什么法律? 关于收受贿赂罪的尤利乌斯法。
quo de reo? de equite Romano.
针对什么被告? 针对一名罗马骑士。
at iste ordo lege ea non tenetur.
然而,那个阶层并不受该法律的约束。
illo, inquit, capite: quo ea pecunia pervenerit.
“根据那一章,”他说,“那笔钱到了何处。
nihil audisti in Postumum, cum in Gabinium iudex esses, nihil Gabinio damnato, cum in eum litis aestimares.
” 当你作为审判官审理加比尼乌斯案时,你没有听到任何针对波斯图穆斯的话;在加比尼乌斯被定罪、你对他进行赔偿额判定时,也同样什么都没听到。
at nunc audio.
“但我现在听到了。
reus igitur Postumus est ea lege qua non modo ipse sed totus etiam ordo solutus ac liber est.
” 因此,波斯图穆斯是在一项不仅他本人、甚至其整个阶层都得以豁免和解脱的法律下成为被告的。
§13hic ego nunc non vos prius implorabo, equites Romani, quorum ius iudicio temptatur, quam vos, senatores, quorum agitur fides in hunc ordinem; quae quidem cum saepe ante, tum in hac ipsa causa nuper est cognita.
在此,我此时不先向你们——自身的权利在审判中受到挑战的罗马骑士们——哀求,而要先向你们——对该阶层的信义正面临考验的元老院议员们——哀求;这种信义不仅在此前屡屡显现,在最近的这桩案件中也得到了印证。
nam cum optimo et praestantissimo consule, Cn. Pompeio, de hac ipsa quaestione referente existerent non nullae, sed perpaucae tamen acerbae sententiae, quae quidem censerent ut tribuni, ut praefecti, ut scribae, ut comites omnes magistratuum lege hac tenerentur, vos, vos inquam, ipsi et senatus frequens restitit, et, quamquam tum propter multorum delicta etiam ad innocentium periculum tempus illud exarserat, tamen, cum odium nostri restingueretis, huic ordini ignem novum subici non sivistis.
因为,当最优秀、最杰出的执政官格奈乌斯·庞培就这同一调查提出动议时,虽曾出现了一些——尽管极少——严苛的意见,主张护民官、长官、书记以及长官的所有随行人员都应受该法约束,但你们,我说正是你们自己,以及出席众多的元老院,予以了抵制;并且,尽管当时因为许多人的罪过,那个时期已经燃起了甚至危及无辜者的烈火,然而,当你们在平息对我们的仇恨时,你们没有允许新的火星被引向这个阶层。
§14hoc animo igitur senatus.
因此,元老院抱持的是这样的态度。
quid? vos, equites Romani, quid tandem estis acturi? Glaucia solebat, homo impurus, sed tamen acutus, populum monere ut, cum lex aliqua recitaretur, primum versum attenderet.
那么,你们,各位罗马骑士,你们究竟打算怎么做? 格劳基亚,一个品行不端却十分敏锐的人,常常告诫人民:当宣读某项法律时,应当注意第一行。
si esset "Dictator, consul, praetor, magister equitum," ne laboraret; sciret nihil ad se pertinere; sin esset "Quicumqve post hanc legem," videret ne qua nova quaestione adligaretur.
如果是“独裁官、执政官、裁判官、骑兵长官”,就不用操心;应当知道这与自己毫无关系;但如果是“在此法之后,任何人……”,就要小心不要被某种新的调查法庭所束缚。
§15nunc vos, equites Romani, videte.
如今,各位罗马骑士,请看。
scitis me ortum e vobis omnia semper sensisse pro vobis.
你们知道,出身于你们之中的我,始终在一切事上都为你们着想。
nihil horum sine magna cura et summa caritate vestri ordinis loquor.
我说出这些话,绝非没有对你们阶层的极大关切和无比热爱。
Alius alios homines et ordines, ego vos semper complexus sum.
别人或许拥护其他的人和阶层,而我则始终拥抱你们。
moneo et praedico, integra re causaque denuntio, omnis homines deosque testor: dum potestis, dum licet, providete ne duriorem vobis condicionem statuatis ordinique vestro quam ferre possitis.
我警告并预言,在事态和诉讼尚未被触及之时向你们宣告,我呼吁所有人和神明作证:趁你们还能办到,趁还被允许,切记不要为你们自己和你们的阶层确立一个超出你们承受能力的、更为严酷的境地。
serpet hoc malum, mihi credite, longius quam putatis.
相信我,这种恶行将会蔓延开来,比你们想象的还要远。
§16potentissimo et nobilissimo tribuno pl. , M. Druso, novam in equestrem ordinem quaestionem ferenti: "Si qvis ob rem ivdicandam pecvniam cepisset" aperte equites Romani restiterunt.
当最有力、最高贵的平民护民官马尔库斯·德鲁苏斯向骑士阶层提出一项新的调查法庭动议:“若有人因判定案件而收受钱财”,罗马骑士们公开表示了反对。
quid? hoc licere volebant? minime;
怎么? 他们希望这是被允许的吗?
neque solum hoc genus pecuniae capiendae turpe sed etiam nefarium esse arbitrabantur.
绝非如此;他们认为,不仅这种收受钱财的行为是可耻的,甚至是大逆不道的。
ac tamen ita disputabant, eos teneri legibus eis oportere qui suo iudicio essent illam condicionem vitae secuti.
然而他们这样论证:那些依其自身意愿选择了那种生活境遇的人,才应该受到这些法律的约束。
delectat amplissimus civitatis gradus, sella curulis, fasces, imperia, provinciae, sacerdotia, triumphi, denique imago ipsa ad posteritatis memoriam prodita;
国家中最显赫的地位、象牙椅、束棒、指挥权、行省、祭司职位、凯旋式,以及最终传至后世记忆中的肖像本身,固然令人向往;

词汇与语法注释

  1. §11si non pertimescat suam — 物主形容词 `suam` 须补出其修饰的先行名词 `conscientiam`(察觉、良心)来理解。整句意指,只要一个人不深切畏惧自己内在的良心,就没有理由去害怕他人察觉自己的欲望(libidinem)。
  2. §12illo, inquit, capite — 插入动词 `inquit`(他说)的主语是假想的控方。`illo... capite` 为表示依据的夺格,构成控方针对前一句 `at iste ordo lege ea non tenetur`(然而那个阶层并不受该法律约束)的反驳,意为“[是依据]那一章[受约束的]”。
  3. §16qui suo iudicio essent illam condicionem vitae secuti — 关系从句中的动词 `essent secuti` 使用虚拟式过去完成时,是因为该从句处于由 `ita disputabant` 引导的间接引语(即宾格加不定式结构 `eos teneri... oportere`)之中,属于间接引语中的从属节。

引用这一段

西塞罗, 为小拉比利乌斯辩护 §11-16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi030.humanitext-lat2:11-16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。