§37"Qvo ea pecvnia pervenerit"
non suis propriis iudiciis in reum facti condemnari solent.
那些被带入“那笔钱落入谁手”之诉讼中的人,在他们自己固有的审判中通常并不被列为被告并被判罪。
itaque si aut praedes dedisset Gabinius aut tantum ex eius bonis quanta summa litium fuisset populus recepisset, quamvis magna ad Postumum ab eo pecunia pervenisset, non redigeretur;
因此,如果加比尼乌斯提供了保证人,或者民众从他的财产中收回了与诉讼总额相等的资金,那么,即使有再多的钱从他那里落入波斯图穆斯手中,也不会被追缴。
ut intellegi facile possit, quod ex ea pecunia quae ad aliquem reum qui damnatus est venisset, pervenisse ad aliquem in illo primo iudicio planum factum sit, id hoc genere iudici redigi solere.
因此这很容易理解:在这一类审判中通常要追缴的,乃是在那第一次审判中已被查明,从落入某个已被判罪的被告手中的钱财里,又转手落入某人手中的那部分。
nunc vero quid agitur? ubi terrarum sumus? quid tam perversum, tam praeposterum dici aut excogitari potest?
但现在,究竟在做些什么? 我们到底在世界的什么地方? 有什么能被说出或构想得比这更荒谬、更本末倒置的吗?
§38accusatur is qui non abstulit a rege, sicut Gabinius iudicatus est, sed qui maximam regi pecuniam credidit.
现在被指控的是这个人,他并没有像加比尼乌斯被判决的那样从国王那里夺取钱财,而是向国王借出了极巨额的资金。
ergo is Gabinio dedit qui non huic reddidit.
也就是说,“他把钱给了加比尼乌斯,而没有还给这个人(波斯图穆斯)”。
itane? age, cedo, cum is qui pecuniam Postumo debuit non huic, sed Gabinio dederit, condemnato Gabinio utrum illi quo ea pecunia pervenerit an huic dicenda causa est? at habet et celat.
真的如此吗? 来,请告诉我,既然欠波斯图穆斯钱的人没有把钱还给他,而是给了加比尼乌斯,那么在加比尼乌斯被判罪后,应当出庭应诉的,究竟是那笔钱落入其手的人,还是这个人(波斯图穆斯)? ¦14 “但是,”有人这样说,“他有钱,而且藏起来了。
sunt enim qui ita loquantur.
”因为确有人这样说。
quod genus tandem est istud ostentationis et gloriae? si nihil habuisset umquam, tamen, si quaesisset, cur se dissimularet habere causa non esset.
这究竟是哪门子的虚荣与炫耀? 如果他从来一无所有,那么即使他后来设法获得了财产,也没有理由隐瞒自己拥有它。
qui vero duo lauta et copiosa patrimonia accepisset remque praeterea bonis et honestis rationibus auxisset, quid esset tandem causae cur existimari vellet nihil habere?
但对于一个继承了两份丰厚殷实的遗产,并且此后又通过善良和诚实的方式增加了财富的人来说,究竟有什么理由让他希望被认为一无所有呢?
§39an, cum credebat inductus usuris, id agebat ut haberet quam plurimum; postea quam exegit quod crediderat, ut existimaretur egere? novum genus hoc gloriae concupiscit.
难不成,当他受高利诱惑而借出资金时,是在力图尽可能多地占有;而当他收回所借的钱(如他们所说)之后,却在力图被认为贫困潦倒? 他是在觊觎这种新型的虚荣。
dominatus est enim,
inquit,
Alexandreae.
“因为,”告发者说,“他在亚历山大里亚掌权。
immo vero in superbissimo dominatu fuit; pertulit ipse custodiam, vidit in vinclis familiaris suos, mors ob oculos saepe versata est, nudus atque egens ad extremum fugit e regno.
”相反,他当时处于极傲慢的专政之下;他自己忍受了监禁,亲眼看到他的亲信被锁在锁链里,死亡经常在眼前打转,最后他赤身裸体、一贫如洗地逃离了那个王国。
§40at permutata aliquando pecunia est, delatae naves Postumi Puteolos sunt, auditae visaeque merces.
“但是,当时资金确实被汇兑了,波斯图穆斯的船只驶到了普特奥里,商品被听到和看到了。
fallaces quidem et fucosae e chartis et linteis et vitro; quibus cum multae naves refertae fuissent, naulum non potuit parari.
”确实,那是一些用纸草、亚麻和玻璃制成的虚饰且廉价的货色;虽然许多船只被这些东西塞满,却连船租都付不起。
cataplus ille Puteolanus, sermo illius temporis, vectorumque cursus atque ostentatio, tum subinvisum apud malivolos Postumi nomen propter opinionem pecuniae nescio quam aestatem unam, non pluris, auris refersit istis sermonibus.
那次著名的普特奥里入港,那一时期的流言蜚语,以及乘客们的奔忙与炫耀,外加波斯图穆斯的名字由于某种关于金钱的传言在心怀恶意的人中间有些招人嫌怨,仅仅在那么一个夏天——而不是更久——让这些闲话塞满了你们的耳朵。
§41verum autem, iudices, si scire voltis, nisi C. Caesaris summa in omnis, incredibilis in hunc eadem liberalitas exstitisset, nos hunc Postumum iam pridem in foro non haberemus.
¦15 然而,审判官们,如果你们想知道真相,若非盖乌斯·恺撒对所有人的极度慷慨、以及对这个人同样的难以置信的慷慨,我们早就无法在广场上看到这位波斯图穆斯了。
ille onera multorum huius amicorum excepit unus, quaeque multi homines necessarii secundis Postumi rebus discripta sustinuerunt, nunc eius adflictis fortunis universa sustinet.
恺撒独自一人承担了这位朋友的许多朋友的重担,在波斯图穆斯顺境时由许多亲友分担支承的那些负担,如今在他的厄运中,恺撒独自承接了全部。
Vmbram equitis Romani et imaginem videtis, iudices, unius amici conservatam auxilio et fide.
审判官们,你们看到的是一个罗马骑士的影子和幻象,它因一位朋友的援助和忠诚而得以保存。
nihil huic eripi potest praeter hoc simulacrum pristinae dignitatis quod Caesar solus tuetur et sustinet; quae quidem in miserrimis rebus huic tamen tribuenda maxima est; nisi vero hoc mediocri virtute effici potest ut tantus ille vir tanti ducat hunc, et adflictum praesertim et absentem, et in tanta fortuna sua ut alienam respicere magnum sit, et in tanta occupatione maximarum rerum quas gerit atque gessit ut vel oblivisci aliorum non sit mirum vel, si meminerit, oblitum esse se facile possit probare.
除了这具由恺撒独自守护和支撑的昔日尊严的躯壳外,没有什么可以从他身上夺走的了;这在极悲惨的境遇中,确实应当给予他最大的体面;除非凭着平庸的德行,就能使那样一位伟大的人物如此器重此人,尤其是当他处于落魄且缺席的状态,并且在恺撒自身如此辉煌、以至于顾及他人已属不易的境遇中,在恺撒如今正在进行和曾经进行过的如此繁忙的伟业中,以至于即便忘记他人也不足为奇,或者即使他记得,也大可轻易声称自己已经忘记。
§42multas equidem C. Caesaris virtutes magnas incredibilisque cognovi, sed sunt ceterae maioribus quasi theatris propositae et paene populares.
我固然知道盖乌斯·恺撒的许多伟大且令人难以置信的德行,但其余的德行都展示在更宏大的、犹如剧场一般的舞台上,且几乎是面向大众的。
castris locum capere, exercitum instruere, expugnare urbis, aciem hostium profligare, hanc vim frigorum hiemumque quam nos vix huius urbis tectis sustinemus excipere, eis ipsis diebus hostem persequi cum etiam ferae latibulis se tegant atque omnia bella iure gentium conquiescant— sunt ea quidem magna;
选定营地、部署军队、攻占城市、击溃敌阵,承受连我们在本市屋顶下都难以忍受的严寒与冬日,在甚至连野兽都躲进洞穴、万民法下所有战争都停息的那些日子里追击敌人——这些固然是伟大的事,谁能否定?
quis negat? sed magnis excitata sunt praemiis ac memoria hominum sempiterna.
但这些是被巨大的奖赏和人类永恒的记忆所激发的。
quo minus admirandum est eum facere illa qui immortalitatem concupiverit.
因此,对于一个渴望不朽的人来说,做出这些事并不那么令人惊异。