§43haec vera laus est, quae non poetarum carminibus, non annalium monumentis celebratur, sed prudentium iudicio expenditur.
这才是真正的赞美,它不因诗人的歌谣或编年史的丰碑而被颂扬,而是通过明智之人的判断来衡量。
equitem Romanum veterem amicum suum studiosum, amantem, observantem sui non libidine, non turpibus impensis cupiditatum atque iacturis, sed experientia patrimoni amplificandi labentem excepit, corruere non sivit, fulsit et sustinuit re, fortuna, fide, hodieque sustinet nec amicum pendentem corruere patitur; nec illius animi aciem praestringit splendor sui nominis, nec mentis quasi luminibus officit altitudo fortunae et gloriae.
一位罗马骑士,他古老、热诚、爱戴且敬重他的朋友,并非由于放纵,也非由于欲望的不名誉支出和损失,而是在增加家产的尝试中行将倾覆之时,[恺撒]接纳了他,未容他崩溃,用资财、地位和忠诚撑持并保护着他,且时至今日依然在保护他,不容这位处于危难中的朋友垮掉;他自身名望的光辉不曾眩晕那人理智的目光,地位与荣耀的高度亦不曾遮蔽其心灵的光芒。
§44sint sane illa magna, quae re vera magna sunt; de iudicio animi mei, ut volet quisque, sentiat; ego enim hanc in tantis opibus, tanta fortuna liberalitatem in suos, memoriam amicitiae reliquis virtutibus omnibus antepono.
确实,让那些真正伟大的事情显得伟大好了;关于我内心的判断,且听凭每个人去如何看待;因为在如此巨大的财富和如此伟大的运势之中,相比于其他所有美德,我更推崇这种对身边人的慷慨以及对友谊的铭记。
quam quidem vos, iudices, eius in novo genere bonitatem, inusitatam claris ac praepotentibus viris, non modo non aspernari ac refutare sed complecti etiam et augere debetis, et eo magis quod videtis hos quidem sumptos dies ad labefactandam illius dignitatem.
审判官们,对于他这种在显贵而极有权势的人中间非同寻常的、新型的善意,你们不仅不该鄙弃和排斥,反而应当予以拥抱和弘扬,尤其是因为你们看到,这几天的审判正是为了动摇他的威严而被耗费的。
ex qua illi nihil detrahi potest quod non aut fortiter ferat aut facile restituat; amicissimum hominem si honestate spoliatum audierit, nec sine magno dolore feret et id amiserit quod posse non speret recuperari.
从这威严中,没有任何东西能被剥夺,除非是他不能英勇承受或无法轻易恢复的;但如果他听到自己最亲密的朋友被剥夺了尊严,他便无法不怀着巨大的痛苦来承受,并且他将失去他无法奢望能重新收回的东西。
§45satis multa hominibus non iniquis haec esse debent, nimis etiam multa vobis quos aequissimos esse confidimus.
对于并非不公的人们来说,这些话应当足够多了,对于我们深信极其公正的你们来说,甚至太多了。
sed ut omnium vel suspicioni vel malivolentiae vel crudelitati satis fiat:
occultat pecuniam Postumus, latent regiae divitiae.
但为了让所有人的怀疑、或恶意、或残酷得到满足: “波斯图穆斯隐匿了金钱,王室的财富正潜藏着。
ecquis est ex tanto populo qui bona C. Rabiri Postumi nummo sestertio sibi addici velit? sed miserum me, quanto hoc dixi cum dolore! hem, Postume, tune es C. Curti filius, C. Rabiri iudicio et voluntate filius, natura sororis? tune ille in omnis tuos liberalis, cuius multos bonitas locupletavit, qui nihil profudisti, nihil ullam in libidinem contulisti? tua, Postume, nummo sestertio a me addicuntur? O meum miserum acerbumque praeconium!
” 在如此庞大的民众中,难道有谁愿意以区区一个塞斯特尔蒂斯币的价格,让盖乌斯·拉ビリウス·波斯图穆斯的财产被判归自己吗? 但我真是可悲,我是怀着多么巨大的痛苦说出这话的啊! 唉,波斯图穆斯,你就是盖乌斯·库尔提乌斯的儿子,是盖乌斯·拉ビリウス通过判断和意愿收养的儿子,在天性上是他姐妹的儿子吗? 你就是那个对所有的身内之人如此慷慨、其善意使许多人致富、自己却从未挥霍、从未将任何东西倾注于任何放纵的人吗? 波斯图穆斯啊,你的财产竟要由我以一个塞斯特尔蒂斯币的价格被判卖吗? 哦,我那悲惨而痛苦的拍卖宣告!
§46at hoc etiam optat miser ut vel condemnetur a vobis, si ita bona veneant ut solidum suum cuique solvatur.
然而,这个可怜的人甚至期盼着,如果他的财产能以让每位债权人全额受偿的方式被售出,他宁愿被你们判处有罪。
nihil iam aliud nisi fidem curat, nec vos huic, si iam oblivisci vestrae mansuetudinis volueritis, quicquam praeterea potestis eripere.
他如今除了自己的信誉外不再关心别的事物,而你们即使现在想要忘记你们的仁慈,也无法再从他身上夺走任何东西了。
quod, iudices, ne faciatis oro obtestorque vos, atque eo magis, si adventicia pecunia petitur ab eo cui sua non redditur.
审判官们,我祈求并恳求你们不要这样做,尤其是如果这笔外部的金钱,是从一个连自己的财产都没有被归还的人身上被追讨的话。
nam in eum cui misericordia opitulari debebat invidia quaesita est.
因为,对于本该用怜悯去救助的人,人们却在设法煽动嫉恨。
§47sed iam, quoniam, ut spero, fidem quam tibi dedi praestiti, Postume, reddam etiam lacrimas quas debeo; quas quidem ego tuas in meo casu plurimas vidi.
但是现在,由于我希望我已经履行了对你许下的诺言,波斯图穆斯,我也要还清我所欠你的眼泪;在我的危难中,我确实曾见过你流下极多的眼泪。
versatur ante oculos luctuosa nox meis omnibus, cum tu totum te cum tuis copiis ad me detulisti.
对于我所有的身内之人而言,那一晚充满哀恸的黑夜仿佛就在眼前,当时你带着你的全部资财,将你自己完整地奉献给了我。
tu comitibus, tu praesidio, tu etiam tanto pondere auri quantum tempus illud postulabat discessum illum sustentasti, tu numquam meis me absente liberis, numquam coniugi meae defuisti.
你用随从,你用护卫,甚至用那一刻所需要的沉甸甸的黄金,撑持了那次离别;在我不在的时候,你从未让我的孩子们无依无靠,也从未让我的妻子孤立无援。
possum excitare multos in patriam reductos testis liberalitatis tuae, quod saepe audivi patri tuo Curtio magno adiumento in iudicio capitis fuisse; §48sed iam omnia timeo; bonitatis ipsius invidiam reformido.
我可以唤出许多被召回祖国的人来作你慷慨的证人,我也经常听说,你在你父亲库尔提乌斯的生死裁判中曾是极大的助力;但如今我恐惧一切;我害怕这善意本身所招致的嫉恨。
nam indicat tot hominum fletus quam sis carus tuis, et me dolor debilitat intercluditque vocem.
因为这么多人的哭泣正表明了你对你的亲人们而言是多么珍贵,而痛苦使我虚弱,阻断了我的声音。
vos obsecro, iudices, ut huic optimo viro, quo nemo melior umquam fuit, nomen equitis Romani et usuram huius lucis et vestrum conspectum ne eripiatis.
审判官们,我恳求你们,不要从这位极优秀、甚至不曾有过比他更好的人身上,夺走罗马骑士之名、夺走对这光芒的享受,以及同你们相见的权利。
hic vos aliud nihil orat nisi ut rectis oculis hanc urbem sibi intueri atque ut in hoc foro vestigium facere liceat, quod ipsum fortuna eripuerat, nisi unius amici opes subvenissent.
他没有向你们祈求别的,只求能用坦然的目光注视这座城市,并被允许在这广场上留下足迹,而这足迹本身若非那唯一朋友的财富伸出援手,命运早就将其夺走了。