Humanitext Reader

西塞罗 · 为小拉比利乌斯辩护 §24-29

为追讨债务而任职及着希腊服饰的辩护

第 5 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗为波斯图穆斯担任埃及财务官并穿着希腊服饰进行辩护,指出这是为了挽回财产而被迫做出的抉择。他援引历史上的著名先例,论证在被强迫的情况下所做的行为不应被视作罪行。

§24plane confiteor fieri nihil posse dementius quam scientem in eum locum venire ubi libertatem sis perditurus.
我坦白承认,明知会丧失自由却还要去那里的行为,简直荒谬透顶,无以复加。
sed huius ipsius facti stultitiam alia iam superior stultitia defendit, quae facit ut hoc stultissimum facinus, quod in regnum venerit, quod se regi commiserit, sapienter factum esse videatur, si quidem non tam semper stulti quam sero sapientis est, cum stultitia sua impeditus sit, quoquo modo possit se expedire.
然而,这一行为本身的愚蠢,已被先前另一个更大的愚蠢所辩护,正是后者使得这件最愚蠢的勾当——进入那个王国、并将自己交托给国王——看起来像是明智之举;因为,当一个人被自己的愚蠢所困时,以任何可能的方式摆脱困境,与其说是始终愚蠢之人的特征,不如说是迟来醒悟之人的特征。
§25quam ob rem illud maneat et fixum sit quod neque moveri neque mutari potest; in quo aequi sperasse Postumum dicunt, peccasse iniqui, ipse etiam insanisse se confitetur, quod suam, quod amicorum pecuniam regi crediderit cum tanto fortunarum suarum periculo, hoc quidem semel suscepto atque contracto perpetienda illa fuerunt ut se aliquando ac suos vindicaret.
因此,让那既不能动摇也不能改变的事实保持确定吧;对此,公正的人说波斯图穆斯是在寄予希望,不公正的人说他犯了错,而他自己也承认自己当时是疯了,因为他竟然冒着自己财产的极大危险,将自己和朋友的钱借给了国王。 然而,这件事一旦被承揽并缔结,他就必须忍受那些痛苦,以便有朝一日能拯救自己和家人。
itaque obicias licet quam voles saepe palliatum fuisse, aliqua habuisse non Romani hominis insignia, quotiens eorum quippiam dices, totiens unum dices atque idem illud, temere hunc pecuniam regi credidisse, suas fortunas atque famam libidini regiae commisisse.
所以,你尽可以随心所欲地多次指责他穿过希腊长袍、佩戴过非罗马人的装饰;每当你提及这些事情时,你其实都只是在重复同一件事:他无谋地把钱借给国王,将自己的财产和名誉交托给国王的任性支配。
§26fecerat temere, fateor; mutari factum iam nullo modo poterat; aut pallium sumendum Alexandreae ut ei Romae togato esse liceret, aut omnes fortunae abiciendae, si togam retinuisset.
他确实做得鲁莽,我承认;但既成事实已无法改变;要么在亚历山大里亚穿上希腊长袍,以便他将来在罗马能被允许穿上托加,要么在坚持穿托加的情况下,抛弃所有的财产。
deliciarum causa et voluptatis non modo notos civis Romanos, sed et nobilis adulescentis et quosdam etiam senatores summo loco natos non in hortis aut suburbanis suis, sed Neapoli, §27in celeberrimo oppido, in tunica pulla saepe vidi, ibidem multi viderunt chlamydatum illum L. Sullam imperatorem.
出于奢华与享乐,我不仅经常看到著名的罗马公民,甚至还看到高贵的青年,乃至某些出身最高贵门第的元老院议员,不是在他们自己的花园或郊区别墅里,而是在那不勒斯,在这座极为繁华的城镇里,穿着深色短袍;在同一地点,许多人也曾看见过那位身披希腊斗篷的统帅卢基乌斯·苏拉。
L. vero Scipionis, qui bellum in Asia gessit Antiochumque devicit, non solum cum chlamyde sed etiam cum crepidis in Capitolio statuam videtis; quorum impunitas fuit non modo a iudicio sed etiam a sermone.
事实上,你们在卡皮托利乌姆山上能看到卢基乌斯·西庇阿的雕像——他在亚洲发动战争并击败了安条克——他不仅身披希腊斗篷,甚至还穿着希腊凉鞋;而他们不仅免于法庭的审判,甚至也免受人们的议论。
facilius certe P. Rutilium Rufum necessitatis excusatio defendet; qui cum a Mithridate Mytilenis oppressus esset, crudelitatem regis in togatos vestitus mutatione vitavit.
显然,迫于无奈的托辞更容易为普布利乌斯·鲁蒂利乌斯·鲁富斯辩护;当他在米蒂利尼被米特里达梯围困时,通过改变装束,避开了国王对身穿托加之人施加的残酷迫害。
ergo ille P. Rutilius qui documentum fuit hominibus nostris virtutis, antiquitatis, prudentiae, consularis homo soccos habuit et pallium; nec vero id homini quisquam sed tempori adsignandum putavit;
因此,那位曾作为我们同胞的美德、古风和智慧之典范的普布利乌斯·鲁蒂利乌斯,这位执政官级别的显贵,也曾穿着希腊便鞋和希腊长袍;而且确实没有人认为这应当归咎于他个人,而应当归因于当时的形势。
Postumo crimen vestitus adferet is in quo spes fuit posse sese aliquando ad fortunas suas pervenire?
难道对于波斯图穆斯来说,在那种抱有有朝一日能够重新获得自己财产之希望的情况下改变装束,反而会给他带来罪名吗?
§28nam ut ventum est Alexandream, iudices, haec una ratio a rege proposita Postumo est servandae pecuniae, si curationem et quasi dispensationem regiam suscepisset.
审判官们,因为一旦抵达亚历山大里亚,国王向波斯图穆斯提出的挽回资金的唯一办法,就是让他承担起对王室事务的掌管,也就是某种财务主管的职责。
id autem facere non poterat, nisi dioecetes—hoc enim nomine utitur qui ea regit—esset constitutus.
但他无法做到这一点,除非他被任命为财务官——因为掌管那些事务的人就被冠以此名。
odiosum negotium Postumo videbatur, sed erat nulla omnino recusatio; molestum etiam nomen ipsum, sed res habebat nomen hoc apud illos, non hic imposuerat.
这项差事在波斯图穆斯看来十分讨厌,但根本没有拒绝的余地;甚至连这个名字本身也很令人反感,但那项职务在他们那里本就叫这个名字,并不是他在这里生造出来的。
oderat vestitum etiam illum, sed sine eo nec nomen illud poterat nec munus tueri.
他也讨厌那身衣服,但若不穿它,他既无法维系那个头衔,也无法履行那项职责。
ergo "aderat vis" ut ait poeta ille noster, " quae summas frangit infirmatque opes. "
因此,正如我们的那位诗人所说,“暴力临头,它击碎并削弱了最强大的力量。
§29moreretur, inquies; nam id sequitur.
” 你会说:“他本该死掉的”;因为这顺理成章。
fecisset certe, si sine maximo dedecore tam impeditis suis rebus potuisset emori.
如果他能在自己如此混乱的处境中,而不伴随着极大的耻辱去死,他肯定会选择死。
noli igitur fortunam convertere in culpam neque regis iniuriam huius crimen putare nec consilium ex necessitate nec voluntatem ex vi interpretari, nisi forte eos etiam qui in hostis aut in praedones inciderint, si aliter quippiam coacti faciant ac liberi, vituperandos putes.
因此,请不要将不幸转化为罪过,也不要将国王的不公视为他的罪行,更不要把迫于无奈的决定解读为深谋远虑,或把被迫的意志解读为心甘情愿,除非你认为,那些落入敌人或海盗手中之人,在被迫做出与自由身时不同的举动时,也应当受到谴责。
nemo nostrum ignorat, etiam si experti non sumus, consuetudinem regiam.
我们中没有人——即使我们没有亲自经历过——不知道君王的做派。
regum autem sunt haec imperia: "animadverte ac dicto pare" et "praeter rogitatum si plus" et illae minae: " si te secundo lumine hic offendero, moriere; " quae non ut delectemur solum legere et spectare debemus, sed ut cavere etiam et effugere discamus.
君王们的命令便是:“注意听,遵照我的话去做”,以及“若在要求之外多嘴”,还有那些威胁:“如果我明天太阳升起时再在这里碰见你,你就要死”;我们阅读并观看这些,不应该只是为了娱乐,而应该是为了学会警惕与逃避。

词汇与语法注释

  1. §24stulti... sapientis est — 表示特征的谓语属格:“这与其说是始终愚蠢之人的特征,不如说是迟来醒悟之人的特征。”
  2. §25obicias licet — 无人称动词 licet 伴随虚拟语气现在时 obicias,表示对对手指责的让步:“你尽可以指责”。
  3. §29moreretur — 虚拟语气未完成过去时,表示过去应该做而未做的事(过去的义务):“他本该死掉的”,用以代指控方预想中的反驳。

引用这一段

西塞罗, 为小拉比利乌斯辩护 §24-29. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi030.humanitext-lat2:24-29

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。