Humanitext Reader

西塞罗 · 为小拉比利乌斯辩护 §17-23

维护骑士阶层特权及为侍奉国王辩护

第 4 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗论证骑士阶层不受受贿返还法的约束,援引元老院的先例,并将波斯图穆斯服务埃及国王的愚蠢行径与历史上希腊圣贤的失误进行对比以其为其辩护。

§17esto simul etiam sollicitudo aliqua et legum et iudiciorum maior quidam metus.
与此同时,且承认对法律也存有某种担忧,对裁判也存有某种更大的畏惧吧。
nos ista numquam contempsimus —ita enim disputabant— sed hanc vitam quietam atque otiosam secuti sumus; quae quoniam honore caret, careat etiam molestia.
“我们从未轻视那些东西” ——因为他们是这样论证的—— “但我们选择了这种平静和闲暇的生活;既然它缺乏荣誉(官职),就让它也免除烦扰吧。
tam es tu iudex eques quam ego senator.
” “你作为骑士担任审判官,正如我作为元老院议员一样。
ita est, sed tu istud petisti, ego hoc cogor.
” 确实如此,但那是你自愿谋求的,而我则是被迫承担的。
qua re aut iudici mihi non esse liceat, aut lege senatoria non teneri.
因此,要么允许我不再担任审判官,要么允许我不受元老院法律的约束。
§18hoc vos, equites Romani, ius a patribus acceptum amittetis? moneo ne faciatis.
各位罗马骑士,你们要丢弃这从父祖辈继承下来的权利吗? 我警告你们不要这样做。
rapientur homines in haec iudicia ex omni non modo invidia sed sermone malivolorum, nisi cavetis.
如果不加提防,人们将不仅因各种嫉妒,甚至会因心怀恶意者的流言蜚语而被拽入这些法庭。
si iam vobis nuntiaretur in senatu sententias dici ut his legibus teneremini, concurrendum ad curiam putaretis; si lex ferretur, convolaretis ad rostra.
如果现在有人向你们报告,元老院中有人发表意见,主张你们应当受这些法律约束,你们一定会认为应当奔向元老院议事堂;如果法案被提出,你们一定会涌向集会讲坛。
vos senatus liberos hac lege esse voluit, populus numquam adligavit, soluti huc convenistis; ne constricti discedatis cavete.
元老院曾希望你们免受该法约束,人民也从未束缚过你们,你们来到这里时是自由的;切记不要在离开时戴上了枷锁。
§19nam, si Postumo fraudi fuerit, qui nec tribunus nec praefectus nec ex Italia comes nec familiaris Gabini fuit, quonam se modo defendent posthac qui vestri ordinis cum magistratibus nostris fuerint his causis implicati? tu, inquit, Gabinium ut regem reduceret impulisti.
因为,如果这给波斯图穆斯带来了危害——他既不是护民官,也不是长官,更不是来自意大利的随行人员,亦非加比尼乌斯的心腹亲信——那么此后,你们阶层中那些与我们的政务官一起卷入这些案件的人,究竟该如何自卫呢? “你,” 对方说, “怂恿了加比尼乌斯去复辟那个国王。
non patitur mea me iam fides de Gabinio gravius agere.
” 我的信义现在已不允许我对加比尼乌斯进行更严厉的追究。
quem enim ex tantis inimicitiis receptum in gratiam summo studio defenderim, hunc adflictum violare non debeo.
因为,对于一个在极深的仇恨之后达成和解、并由我尽最大努力予以辩护的人,在他人蒙难时,我不应当去伤害他。
Quocum me si ante Cn. Pompei auctoritas in gratiam non reduxisset, nunc iam ipsius fortuna reduceret.
如果在此之前,格奈乌斯·庞培的权威没有让我与他和解,那么现在他本人的不幸也足以让我们和解了。
§20sed tamen, cum ita dicis, Postumi impulsu Gabinium profectum Alexandream, si defensioni Gabini fidem non habes, obliviscerisne etiam accusationis tuae? Gabinius se id fecisse dicebat rei publicae causa, quod classem Archelai timeret, quod mare refertum fore praedonum putaret; lege etiam id sibi licuisse dicebat.
然而,当你这样说,即加比尼乌斯是在波斯图穆斯的怂恿下前往亚历山大里亚时,即使你不相信加比尼乌斯的自辩,难道你连你自己的指控也忘记了吗? 加比尼乌斯曾说,他这样做是由于国家利益,因为他害怕阿耳克拉奥斯的舰队,因为他认为海上将充斥着海盗;他还说,根据法律,这也是他被允许做的。
tu inimicus negas.
作为仇敌的你予以了否定。
ignosco, et eo magis quod est contra illud iudicatum.
我姑且承认(你的否定),尤其是因为这与那项判决相左。
redeo igitur ad crimen et accusationem tuam.
因此,我回过头来谈谈你的罪名和指控。
§21quid vociferabare? decem milia talentum Gabinio esse promissa.
你当时在叫喊什么? 说十万塔拉特被许诺给了加比尼乌斯。
auctor videlicet perblandus reperiendus fuit qui hominem, ut tu vis, avarissimum exoraret, HS bis miliens et quadringentiens ne magno opere contemneret.
显而易见,必须找到一个极其甜言蜜语的中间人,才能说服那个(如你所说)极其贪婪的人,让他不要太轻视两亿四千万塞斯特斯。
Gabinius illud, quoquo consilio fecit, fecit certe suo; quaecumque mens illa fuit, Gabini fuit.
加比尼乌斯无论抱着何种意图,这毫无疑问是他自己的决定;无论那是怎样的心思,那都是加比尼乌斯的心思。
Sive ille, ut ipse dicebat, gloriam, sive, ut tu vis, pecuniam quaesivit, sibi, non Rabirio quaesivit; Rabirius enim non Gabini comes vel sectator nec ad Gabini, cuius id negotium non erat, sed ad P. Lentuli, clarissimi viri, auctoritatem a senatu profectam et consilio certo et spe non dubia Roma contenderat.
无论他如他自己所说是在寻求荣耀,还是如你所愿是在寻求金钱,他都是为他自己寻求的,而不是为拉比里乌斯;因为拉比里乌斯从罗马出发,既不是作为加比尼乌斯的随行人员或追随者,也不是依靠加比尼乌斯的权威(这本非加比尼乌斯的职责),而是依靠元老院授予最杰出人士普布利乌斯·伦图鲁斯的权威,怀着明确的计划和毫不怀疑的希望而奔赴那里的。
§22at dioecetes fuit regius.
“但他曾担任过王室的财务主管(dioecetes)。
et quidem in custodia etiam fuit regia et vis vitae eius adlata paene est; multa praeterea quae libido regis, quae necessitas coegit perferre, pertulit.
”而且他确实甚至被置于王室的监禁之中,生命几乎受到暴力的威胁;此外,他还忍受了国王的任性和情势逼迫他去忍受的许多事情。
quarum omnium rerum una reprehensio est quod regnum intrarit, quod potestati se regis commiserit.
在所有这些事情中,唯一可指责的,就是他进入了那个王国,并将自己交托给了国王的权力。
verum si quaerimus, stulte.
但如果我们探究实情,那是愚蠢的。
quid enim stultius quam equitem Romanum ex hac urbe, huius, inquam, rei publicae civem, quae est una maxime et fuit semper libera, venire in eum locum ubi parendum alteri et serviendum sit?
因为,还有什么比一个来自这座城市的罗马骑士——我说,就是这个在世界上最独特、且一向自由的国家的公民——来到一个必须服从他人、像奴隶一样服侍的地方,更为愚蠢的呢?
§23sed ego in hoc tamen Postumo non ignoscam, homini mediocriter docto, in quo videam sapientissimos homines esse lapsos? virum unum totius Graeciae facile doctissimum, Platonem, iniquitate Dionysi, Siciliae tyranni, cui se ille commiserat, in maximis periculis insidiisque esse versatum accepimus; Callisthenem, doctum hominem, comitem Magni Alexandri, ab Alexandro necatum; Demetrium, qui Phalereus vocitatus est, et ex re publica Atheniensi, quam optime gesserat, et ex doctrina nobilem et clarum, in eodem isto Aegyptio regno aspide ad corpus admota vita esse privatum.
然而,既然我看到连最聪明的人都曾失足,我难道不该原谅这个学识平平的波斯图穆斯吗? 我们听说过,全希腊公认最博学的第一人柏拉图,因他所投奔的西西里僭主狄奥尼修斯的无道,而曾深陷极大的危险与阴谋之中;我们也听说过,博学之士、亚历山大大帝的随行人员卡利斯提尼,被亚历山大所杀;还有被称为法勒鲁姆的德米特里,他因杰出治理雅典国政而闻名,也因其学识而高贵显赫,却在同一个埃及王国中,因毒蛇被放到身上而丧失了生命。

词汇与语法注释

  1. §17esto — 动词 *esse* 的第三人称单数现在时命令式。在此用作习惯性的让步表达,意为“即便如此”、“姑且承认……吧”,在辩论中临时接受对方的前提。
  2. §18si iam vobis nuntiaretur... putaretis — 使用虚拟式未完成过去时(*nuntiaretur*、*putaretis* 及接下来的 *convolaretis*)构成的与现在事实相反的虚拟条件句(反事实条件句)。
  3. §19Postumo fraudi fuerit — 由表示不利的与格(*Postumo*)与表示目的/结果的与格(*fraudi*)构成的“双与格”结构。*fraudi esse* 意为“对某人带来不利或损害”。*fuerit* 是将来完成时直陈式,表示条件从句中设想已完成的动作。
  4. §21HS bis miliens et quadringentiens — 表示巨额塞斯特斯(HS)硬币的拉丁语特有表达。乘数副词 *bis miliens*(2000倍)与 *quadringentiens*(400倍)之和(2400倍)乘以被省略的标准单位 *centena milia*(10万),总计代表 2.4 亿塞斯特斯。
  5. §23in quo videam — 由关系代词 *qui*(在此为 *in quo*)引导的关系从句中的现在时虚拟式 *videam*。相对于主句中的修辞性疑问句(*ignoscam*),它表达了让步或伴随境况(“既然我看到……”或“在……的情况下”)。

引用这一段

西塞罗, 为小拉比利乌斯辩护 §17-23. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi030.humanitext-lat2:17-23

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。