§16argumentum vero, quod quidem est proprium rei—neque enim ullum aliud argumentum vere vocari potest—rerum vox est, naturae vestigium, veritatis nota;
然而,真正属于案件本身的论据——因为确实没有其他东西能被真正称为论据——是事实的声音、自然(本性)的足迹、真理的印记。
id qualecumque est, maneat immutabile necesse est; non enim fingitur ab oratore, sed sumitur.
无论它是什么,它都必然保持不变;因为它不是由演说家虚构出来的,而是从事实中获取的。
qua re, in eo genere accusationis si vincerer, succumberem et cederem; vincerer enim re, vincerer causa, vincerer veritate.
因此,如果我在这种指控中败下阵来,我将屈服并退让;因为我是被事实所击败,被案情所击败,被真理所击败。
§17agmen tu mihi inducas Sardorum et catervas et me non criminibus urgere, sed Afrorum fremitu terrere conere? non potero equidem disputare, sed ad horum fidem et mansuetudinem confugere, ad ius iurandum iudicum, ad populi Romani aequitatem, qui hanc familiam in hac urbe principem voluit esse, deorum immortalium numen implorare potero, qui semper exstiterunt huic generi nominique fautores.
难道你想对我引来萨丁岛人的大军和群落,不企图用罪名来逼迫我,而企图用阿非利加人的喧噪来吓退我吗? 我确实将无法进行辩论,但我却能够投奔到这些审判官的忠诚与仁慈之中,诉诸审判官的誓言,诉诸罗马人民的公正——他们曾希望这大家族在这座城市中居于首位——并且也能够祈求那些始终作为这一家族和名号的保护者而存在的永生神明的神威。
§18poposcit, imperavit, eripuit, coegit.
“他索取了、他勒令了、他强夺了、他逼迫了。
si doces tabulis, quoniam habet seriem quandam et ordinem contracti negoti confectio ipsa tabularum, attendam acriter et quid in defendendo mihi agendum sit videbo.
” 如果你用账簿来证明,因为缔结交易所作成的账簿本身就具有某种连续性和顺序,我将敏锐地予以注意,并看看在辩护中我应当做些什么。
si denique nitere testibus non dico bonis viris ac probatis, noti sint modo, quem ad modum mihi cum quoque sit confligendum considerabo.
最后,如果你依赖证人——我不说他们是善良且合格的人,只要他们是为人所知的就行——我将考虑我该如何与每一个人交锋。
§19sin unus color, una vox, una natio est omnium testium, si, quod ei dicunt, non modo nullis argumentis sed ne litterarum quidem aliquo genere aut publicarum aut privatarum, quod tamen ipsum fingi potest, confirmare conantur, quo me vertam, iudices, aut quid agam? Cum singulis disputem? quid? non habuisti quod dares.
但如果所有证人都是同一种面目、同一个声音、同一个民族,如果他们不仅不试图用任何论据,甚至也不试图用公私任何种类的文书(然而文书本身也是可以伪造的)来证实他们所说的话,那么,诸位审判官,我该转向何方,或者该做什么? 我该和他们逐一辩论吗? 怎么说? 你没有可给的东西。
habuisse se dicet.
他会说他有。
quis id sciet, quis iudicabit? non fuisse causam.
谁会知道,谁来裁判? 没有理由。
finget fuisse.
他会编造说有。
qui refellemus? potuisse non dare, si noluisset.
我们该如何驳斥? 如果你不愿意,你本可以不给的。
vi ereptum esse dicet.
他会说这是被强行夺走的。
quae potest eloquentia disputando ignoti hominis impudentiam confutare?
什么样的雄辩能通过辩论来驳倒一个来历不明之人的厚颜无耻?
§20non agam igitur cum ista Sardorum conspiratione et cum expresso, coacto sollicitatoque periurio subtiliter neque acu quaedam enucleata argumenta conquiram, sed contra impetum istorum impetu ego nostro concurram atque confligam.
因此,我不会去细致地对付那群萨丁岛人的阴谋,以及那种被压榨、强迫和唆使而来的伪证,也不会像用针挑一样去搜寻某些解开的论据;相反,针对他们的冲击,我将以我们的冲击去迎战和交锋。
non est unus mihi quisque ex illorum acie protrahendus neque cum singulis decertandum atque pugnandum; tota est acies illa uno impetu prosternenda.
我不必从他们的阵线中把每一个人拉出来,也不必与他们单打独斗;那整个阵线必须用一次冲击彻底击溃。
§21est enim unum maximum totius Sardiniae frumentarium crimen, de quo Triarius omnis Sardos interrogavit, quod genus uno testimoni foedere et consensu omnium est confirmatum.
因为存在着一项关乎整个萨丁岛的、唯一的最大谷物罪嫌,特里阿里乌斯就此向所有萨丁岛人进行了质询,这一类别的罪名因唯一的证言联盟及全体一致的同意而得以确立。
quod ego crimen ante quam attingo, peto a vobis, iudices, ut me totius nostrae defensionis quasi quaedam fundamenta iacere patiamini.
在我触及这一罪名之前,诸位审判官,我请求你们容许我为我们整个辩护奠定某种基础。
quae si erunt, ut mea ratio et cogitatio fert, posita et constituta, nullam accusationis partem pertimescam.
如果这些基础正如我的思考和计划所期望的那样被确立和稳固,我将不惧怕指控的任何部分。
§22dicam enim primum de ipso genere accusationis, postea de Sardis, tum etiam pauca de Scauro; quibus rebus explicatis tum denique ad hoc horribile et formidolosum frumentarium crimen accedam.
因为我首先要谈谈指控本身的性质,然后谈谈萨丁岛人,接着也对斯考鲁斯说上几句;当这些事情解释清楚之后,我最终才去着手处理这桩可怕而令人生畏的谷物罪名。
§23quod est igitur hoc accusationis, Triari, genus, primum ut inquisitum non ieris? quae fuit ista tam ferox, tam explorata huius opprimendi fiducia? pueris nobis audisse videor L. Aelium, libertinum hominem litteratum ac facetum, cum ulcisceretur patroni iniurias, nomen Q. Muttonis, hominis sordidissimi, detulisse.
特里阿里乌斯,那么,首先你连去调查都没有去过,这算是什么性质的指控? 这种要把此人彻底击垮的、如此凶猛又如此确信的自信,到底是从何而来的? 我似乎记得,在我们还是孩子的时候,听说过一个有教养且风趣的释奴路奇乌斯·埃利乌斯,在为他的保护人所受的伤害复仇时,起诉了一个极其卑鄙的人昆图斯·穆托。
A quo cum quaereretur quam provinciam aut quam diem testium postularet, horam sibi octavam, dum in foro bovario inquireret, postulavit.
当被问及他要求哪个省份或者多少天供证人准备时,他要求了第八个时辰,以便他在牛市广场进行调查。
§24hoc tu idem tibi in M. Aemilio Scauro putasti esse faciendum?
delata enim,
inquit,
causa ad me Romam est.
你认为在马尔库斯·埃米利乌斯·斯考鲁斯的案件中,你也该做同样的事吗? “因为,” 他说, “案子是在罗马被呈递给我的。
quid? ad me Siculi nonne Romam causam Siciliae detulerunt? at qui homines! prudentes natura, callidi usu, doctrina eruditi.
” 怎么? 西西里人难道没有在罗马把西西里的案子呈递给我吗? 然而,那是些何等的人啊! 本性贤明,经验老到,学识渊博。
tamen ego mihi provinciae causam in provincia ipsa cognoscendam et discendam putavi.
即便如此,我还是认为一个行省的案件应当由我亲自在该行省本身去调查和了解。